Feria Tertia infra Hebdomadam XVI post Octavam Pentecostes II. Septembris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Stemus iuxta crucem cum María Matre Iesu, * Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Stemus iuxta crucem cum María Matre Iesu, * Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Stemus iuxta crucem cum María Matre Iesu, * Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Stemus iuxta crucem cum María Matre Iesu, * Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Ant. Stemus iuxta crucem cum María Matre Iesu, * Cuius ánimam dolóris gládius pertransívit.
Oquot undis lacrimárum,
Quo dolóre vólvitur,
Luctuósa de cruénto
Dum revúlsum stípite,
Cernit ulnis incubántem
Virgo Mater Fílium!
Os suáve, mite pectus
Et latus dulcíssimum,
Dexterámque vulnerátum
Et sinístram sáuciam,
Et rubras cruóre plantas
Ægra tingit lácrimis.
Centiésque milliésque
Stringit arctis néxibus
Pectus illud, et lacértos,
Illa figit vúlnera:
Sicque tota colliquéscit
In dolóris ósculis.
Eia, Mater, obsecrámus
Per tuas has lácrimas,
Filiíque triste funus,
Vulnerúmque púrpuram,
Hunc tui cordis dolórem
Conde nostris córdibus.
Esto Patri, Filióque,
Et coǽvo Flámini,
Esto summæ Trinitáti
Sempitérna glória,
Et perénnis laus honórque
Hoc et omni sǽculo.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 3 [1]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Psalmus 10 [2]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
Psalmus 30 [3]
- 30:2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in iustítia tua líbera me.
- 30:3 Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
- Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii: * ut salvum me fácias.
- 30:4 Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
- 30:5 Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
- 30:6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
- 30:7 Odísti observántes vanitátes, * supervácue.
- Ego autem in Dómino sperávi: * exsultábo, et lætábor in misericórdia tua.
- 30:8 Quóniam respexísti humilitátem meam, * salvásti de necessitátibus ánimam meam.
- 30:9 Nec conclusísti me in mánibus inimíci: * statuísti in loco spatióso pedes meos.
- 30:10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor: * conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus:
- 30:11 Quóniam defécit in dolóre vita mea: * et anni mei in gemítibus.
- Infirmáta est in paupertáte virtus mea: * et ossa mea conturbáta sunt.
- 30:12 Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde: * et timor notis meis.
- Qui vidébant me, foras fugérunt a me: * oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde.
- 30:13 Factus sum tamquam vas pérditum: * quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu.
- 30:14 In eo dum convenírent simul advérsum me, * accípere ánimam meam consiliáti sunt.
- 30:15 Ego autem in te sperávi, Dómine: * dixi: Deus meus es tu: in mánibus tuis sortes meæ.
- 30:16 Éripe me de manu inimicórum meórum, * et a persequéntibus me.
- 30:17 Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua: * Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
- 30:18 Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum: * muta fiant lábia dolósa.
- 30:19 Quæ loquúntur advérsus iustum iniquitátem: * in supérbia, et in abusióne.
- 30:20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
- Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
- 30:21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum.
- Próteges eos in tabernáculo tuo * a contradictióne linguárum.
- 30:22 Benedíctus Dóminus: * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
- 30:23 Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: * Proiéctus sum a fácie oculórum tuórum.
- Ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
- 30:24 Dilígite Dóminum omnes sancti eius: * quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam.
- 30:25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
- V.
- Regína Mártyrum, ora pro nobis.
- R.
- Quæ iuxta crucem Iesu constitísti.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Ieremía Prophéta
(Beth) Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci.
(Res) Vide, Dómine, quóniam tríbulor, conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum. Foris intérfecit gládius, et domi mors símilis est.
(Sin) Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Símeon, vir iustus et timorátus, dixit ad Maríam:
* Tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius.
- V.
- Ne vocétis me pulchram, sed amáram, quia amaritúdine valde replévit me Omnípotens.
- R.
- Tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
(Mem) Cui comparábo te? vel cui assimilábo te, fília Ierúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo fília Sion? Magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui?
(Samech) Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam: sibilavérunt, et movérunt caput suum super fíliam Ierúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ?
(Phe) Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui, sibilavérunt et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Surge, et áccipe Púerum et Matrem eius, et fuge in Ægýptum;
* Et esto ibi usque dum dicam tibi.
- V.
- Vocávi fílium meum ex Ægýpto, ut véniat salus in Israël.
- R.
- Et esto ibi usque dum dicam tibi.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
(Ain) Fecit Dóminus quæ cogitávit, complévit sermónem suum quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit et non pepércit, et lætificávit super te inimícum et exaltávit cornu hóstium tuórum.
(Sade) Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem; non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Fili, quid fecísti nobis sic?
* Ego et pater tuus * Doléntes quærebámus te.
- V.
- Quid est quod me quærebátis? In his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse.
- R.
- Ego et pater tuus.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Doléntes quærebámus te.
Nocturnus II
Psalmus 21 [4]
- 21:2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
- 21:3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
- 21:4 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
- 21:5 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
- 21:6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
- 21:7 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abiéctio plebis.
- 21:8 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
- 21:9 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
- 21:10 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te proiéctus sum ex útero:
- 21:11 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
- 21:12 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádiuvet.
- 21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
- 21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
- 21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
- Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
- 21:16 Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
- 21:17 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
- Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
- 21:18 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
- 21:20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
- 21:21 Érue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
- 21:22 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
- 21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
- 21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
- 21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
- Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
- 21:26 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
- 21:27 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
- 21:28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
- Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium.
- 21:29 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
- 21:30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu eius cadent omnes qui descéndunt in terram.
- 21:31 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
- 21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
Psalmus 55 [5]
- 55:2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
- 55:3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
- 55:4 Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
- 55:5 In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
- 55:6 Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
- 55:7 Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
- 55:8 Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
- 55:9 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
- Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
- 55:10 In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
- 55:11 In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
- 55:12 In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
- 55:13 Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
Psalmus 41 [6]
- 41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
- 41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
- 41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi cotídie: Ubi est Deus tuus?
- 41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
- In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
- 41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
- Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
- 41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Iordánis, et Hermóniim a monte módico.
- 41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
- Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
- 41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum eius.
- Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
- 41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
- 41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
- Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
- 41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
- V.
- Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi.
- R.
- Inter úbera mea commorábitur.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
Sermo de duodecim stellis
Martýrium Vírginis tam in Simeónis prophetía, quam in ipsa Domínicæ passiónis história commendátur. Pósitus est hic (ait sanctus senex de púero Iesu) in signum cui contradicétur; et tuam ipsíus ánimam (ad Maríam autem dicébat) pertransíbit gládius. Vere tuam, o beáta Mater, ánimam pertransívit. Alióquin non nisi eam pertránsiens, carnem Fílii tui penetráret. Et quidem posteáquam emísit spíritum tuus ille Iesus, ipsíus plane non áttigit ánimam crudélis láncea, quæ ipsíus apéruit latus, sed tuam útique ánimam pertransívit. Ipsíus nimírum ánima iam ibi non erat, sed tua plane inde nequíbat avélli.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Iesum baiulántem sibi crucem
* Sequebátur turba mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum.
V. Fíliæ Ierúsalem, super vos ipsas flete et super fílios vestros.
R. Sequebátur turba mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Tuam ergo pertransívit ánimam vis dolóris, ut plusquam Mártyrem non immérito prædicémus, in qua nimírum corpóreæ sensum passiónis excésserit compassiónis afféctus. An non tibi plusquam gládius fuit sermo ille, revéra pertránsiens ánimam, et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ et spíritus: Múlier, ecce fílius tuus? O commutatiónem! Ioánnes tibi pro Iesu tráditur, servus pro Dómino, discípulus pro Magístro, fílius Zebedǽi pro Fílio Dei, homo purus pro Deo vero. Quómodo non tuam affectuosíssimam ánimam pertransíret hæc audítio, quando et nostra, licet sáxea, licet férrea péctora, sola recordátio scindit?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Postquam venérunt in locum qui dícitur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum:
* Stabat autem iuxta crucem Iesu Mater eius.
V. Tunc beátam illíus ánimam dolóris gládius pertransívit.
R. Stabat autem iuxta crucem Iesu Mater eius.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Non mirémini, fratres, quod María Martyr in ánima fuísse dicátur. Mirétur qui non memínerit se audivísse Paulum inter máxima géntium crímina memorántem, quod sine affectióne fuíssent. Longe id fuit a Maríæ viscéribus, longe sit a sérvulis eius. Sed forte quis dicat: Numquid non eum præscíerat moritúrum? Et indubitánter. Numquid non sperábat contínuo resurrectúrum? Et fidéliter. Super hæc dóluit crucifíxum? Et veheménter. Alióquin quisnam tu, frater, aut unde tibi hæc sapiéntia, ut miréris plus Maríæ Fílium patiéntem? Ille étiam mori córpore pótuit; ista cómmori corde non pótuit? Fecit illud cáritas, qua maiórem nemo hábuit; fecit et hoc cáritas, cui post illam símilis áltera non fuit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ioseph ab Arimathǽa
* Pétiit corpus Iesu, quod, de cruce depósitum, * Suo compléxu Mater excépit.
V. Dolens Sunamítis sinu et génibus suis sustínuit mórtuum fílium.
R. Pétiit corpus Iesu, quod, de cruce depósitum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Suo compléxu Mater excépit.
Nocturnus III
Psalmus 63 [7]
- 63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
- 63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
- 63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
- 63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
- Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
- 63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
- Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
- 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
- 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
- 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
- 63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
Psalmus 6 [8]
- 6:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
- 6:3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
- 6:4 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
- 6:5 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
- 6:6 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
- 6:7 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
- 6:8 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
- 6:9 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
- 6:10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
- 6:11 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
Psalmus 45 [9]
- 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
- 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
- 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
- 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
- 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
- 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
- 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
- 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
- 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
- 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
- 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
- V.
- Per te salútem hauriámus, Virgo María.
- R.
- Ex vulnéribus Christi.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 19:25-27
In illo témpore: Stabant iuxta crucem Iesu Mater eius, et soror Matris eius María Cléophæ, et María Magdaléne. Et réliqua.
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
De Instit. Virg. cap. 7
Stabat iuxta crucem Mater, et, fugiéntibus viris, stabat intrépida. Vidéte utrum pudórem mutáre potúerit Mater Iesu, quæ ánimum non mutávit. Spectábat piis óculis Fílii vúlnera, per quæ sciébat ómnibus futúram redemptiónem. Spectábat non degéneri mater spectáculo, quæ non metúerat peremptórem. Pendébat in cruce Fílius, Mater se persecutóribus offerébat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Quis tibi sensus fuit, o Mater dolórum,
* Dum Ioseph síndone Fílium tuum invólvit, et pósuit eum in monuménto?
V. Consideráte et vidéte, si est dolor, sicut dolor meus.
R. Dum Ioseph síndone Fílium tuum invólvit, et pósuit eum in monuménto?
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Epist. 25 ad Ecclesiam Vercellensem, prope finem
María Mater Dómini ante crucem Fílii stabat. Nullus me hoc dócuit, nisi sanctus Ioánnes Evangelísta. Mundum álii concússum in passióne Dómini conscripsérunt, cælum ténebris obdúctum, refugísse solem, in paradísum latrónem, sed post piam confessiónem, recéptum. Ioánnes dócuit, quod álii non docuérunt, quemádmodum in cruce pósitus Matrem appelláverit. Pluris putátur quod victor suppliciórum pietátis offícia Matri exhibébat, quam quod regnum cæléste donábat. Nam si religiósum est quod latróni donátur vénia, multo uberióris pietátis est quod a Fílio Mater tanto afféctu honorátur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. In toto corde tuo gémitus Matris tuæ ne obliviscáris,
* Ut perficiátur propitiátio et benedíctio.
V. Ave, princeps generósa, Martyrúmque prima rosa, Virginúmque lílium.
R. Ut perficiátur propitiátio et benedíctio.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut perficiátur propitiátio et benedíctio.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Ecce, inquit, fílius tuus: ecce mater tua. Testabátur de cruce Christus, et inter matrem atque discípulum dividébat pietátis offícia. Condébat Dóminus non solum públicum, sed étiam domésticum testaméntum: et hoc eius testaméntum signábat Ioánnes, dignus tanto testatóre testis. Bonum testaméntum, non pecúniæ, sed vitæ ætérnæ; quod non atraménto scriptum est, sed Spíritu Dei vivi, qui ait: Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, in cuius passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit: concéde propítius; ut, qui dolóres eius venerándo recólimus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.