S. Nicomedis Martyris
Ad Tertiam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
Unum Patri cum Fílio,
Dignáre promptus íngeri
Nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessiónem pérsonent.
Flamméscat igne cáritas,
Accéndat ardor próximos.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 39(2-9) [1]
- 39:2 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
- 39:3 Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
- Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
- 39:4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
- Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
- 39:5 Beátus vir, cuius est nomen Dómini spes eius: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
- 39:6 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
- Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
- 39:7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
- Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
- 39:8 In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
Psalmus 39(10-14) [2]
- 39:10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
- 39:11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
- Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
- 39:12 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
- 39:13 Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
- Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
- 39:14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adiuvándum me réspice.
Psalmus 39(15-18) [3]
- 39:15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
- Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
- 39:16 Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
- 39:17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
- 39:18 Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
- Adiútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
Lam 2:13
Cui comparábo te? vel cui assimilábo te, fília Ierúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo fília Sion? Magna est velut mare contrítio tua.
R. Deo grátias.
R. O vos omnes, * Qui transítis per viam.
R. O vos omnes, * Qui transítis per viam.
V. Atténdite et vidéte, si est dolor, sicut dolor meus.
R. Qui transítis per viam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. O vos omnes, * Qui transítis per viam.
V. Defecérunt præ lácrimis óculi mei.
R. Conturbáta sunt ómnia víscera mea.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, in cuius passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit: concéde propítius; ut, qui dolóres eius venerándo recólimus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.