In Exaltatione Sanctæ Crucis
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Christum Regem pro nobis in Cruce exaltátum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Christum Regem pro nobis in Cruce exaltátum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Christum Regem pro nobis in Cruce exaltátum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christum Regem pro nobis in Cruce exaltátum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Christum Regem pro nobis in Cruce exaltátum, * Veníte, adorémus.
Pange, lingua, gloriósi
Láuream certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nóbilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.
De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
In necem morsu ruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.
Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.
Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.
Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et Dei manus pedésque
Stricta cingit fáscia.
Sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
Æqua Patri, Filióque;
Par decus Paráclito:
Uníus Triníque nomen
Laudet univérsitas.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 1 [1]
- 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
- 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
- 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
- Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
- 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
- 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
- 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Psalmus 2 [2]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 3 [3]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
- V.
- Hoc signum Crucis erit in cælo.
- R.
- Cum Dóminus ad iudicándum vénerit.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De libro Númeri
Cum audísset Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, venísse scílicet Israël per exploratórum viam, pugnávit contra illum et victor exsístens duxit ex eo prædam.
At Israël, voto se Dómino óbligans, ait: Si tradíderis pópulum istum in manu mea, delébo urbes eius.
Exaudivítque Dóminus preces Israël, et trádidit Chananǽum, quem ille interfécit, subvérsis úrbibus eius, et vocávit nomen loci illíus Horma, id est, anáthema.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Gloriósum diem sacra venerátur Ecclésia, dum triumphále reserátur lignum:
* In quo Redémptor noster, mortis víncula rumpens, cállidum áspidem superávit.
- V.
- In ligno pendens nostræ salútis sémitam Verbum Patris invénit.
- R.
- In quo Redémptor noster, mortis víncula rumpens, cállidum áspidem superávit.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Profécti sunt autem et de monte Hor per viam quæ ducit ad Mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulum itíneris ac labóris.
Locutúsque contra Deum et Móysen ait: Cur eduxísti nos de Ægýpto ut morerémur in solitúdine? Deest panis, non sunt aquæ, ánima nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo.
Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis: nulla silva talem profert, fronde, flore, gérmine:
* Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustínuit.
- V.
- Super ómnia ligna cedrórum tu sola excélsior.
- R.
- Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustínuit.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Ad quorum plagas et mortes plurimórum
Venérunt ad Móysen atque dixérunt: Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te: ora ut tollat a nobis serpéntes. Oravítque Móyses pro pópulo.
Et locútus est Dóminus ad eum: Fac serpéntem ǽneum et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet.
Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum et pósuit eum pro signo; quem cum percússi aspícerent, sanabántur.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Hæc est arbor digníssima, in paradísi médio situáta,
* In qua salútis auctor própria morte mortem ómnium superávit.
- V.
- Crux præcellénti decóre fúlgida, quam Heraclíus imperátor concupiscénti ánimo recuperávit.
- R.
- In qua salútis auctor própria morte mortem ómnium superávit.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- In qua salútis auctor própria morte mortem ómnium superávit.
Nocturnus II
Psalmus 4 [4]
- 4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
- Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
- 4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
- 4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
- 4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
- 4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
- 4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
- 4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
- 4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
- 4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
Psalmus 10 [5]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
Psalmus 20 [6]
- 20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
- 20:3 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
- 20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
- 20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
- 20:6 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
- 20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
- 20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
- 20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
- 20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
- 20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
- 20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
- 20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
- 20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
- V.
- Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi.
- R.
- Quia per Crucem tuam redemísti mundum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Chósroas, Persárum rex, extrémis Phocæ impérii tempóribus, Ægýpto et Africa occupáta ac Ierosólyma capta multísque ibi cæsis Christianórum míllibus, Christi Dómini Crucem, quam Hélena in monte Calváriæ collocárat, in Pérsidem ábstulit. Itaque Heraclíus, qui Phocæ succésserat, multis belli incómmodis et calamitátibus afféctus, pacem petébat; quam a Chósroa, victóriis insolénte, ne iníquis quidem conditiónibus impetráre póterat. Quare in summo discrímine se assíduis ieiúniis et oratiónibus exércens, opem a Deo veheménter implorábat; cuius mónitu exércitu comparáto, signa cum hoste cóntulit, ac tres duces Chósroæ cum tribus exercítibus superávit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita, et resurréctio nostra:
* Per quem salváti et liberáti sumus.
V. Tuam Crucem adorámus, Dómine, et recólimus tuam gloriósam passiónem.
R. Per quem salváti et liberáti sumus.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Quibus cládibus fractus Chósroas, in fuga, qua traícere Tigrim parábat, Medársen fílium sócium regni desígnat. Sed eam contuméliam cum Síroës, Chósroæ maior natu fílius, ferret atróciter, patri simul et fratri necem machinátur; quam paulo post utríque ex fuga retrácto áttulit, regnúmque ab Heraclío impetrávit quibúsdam accéptis conditiónibus, quarum ea prima fuit, ut Crucem Christi Dómini restitúeret. Ergo Crux, quatuórdecim annis postquam vénerat in potestátem Persárum, recépta est. Quam rédiens Ierosólymam Heraclíus solémni celebritáte suis húmeris rétulit in eum montem, quo eam Salvátor túlerat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Dum sacrum pignus cǽlitus exaltátur, Christi fides roborátur:
* Adsunt prodígia divína in virga Móysi prímitus figuráta.
V. Ad Crucis contáctum resúrgunt mórtui, et Dei magnália reserántur.
R. Adsunt prodígia divína in virga Móysi prímitus figuráta.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Quod factum illústri miráculo commendátum est. Nam Heraclíus, ut erat auro et gemmis ornátus, insístere coáctus est in porta, quæ ad Calváriæ montem ducébat. Quo enim magis prógredi conabátur, eo magis retinéri videbátur. Cumque ea re et ipse Heraclíus et réliqui omnes obstupéscerent; Zacharías, Ierosolymórum antístes, Vide, inquit, imperátor, ne isto triumpháli ornátu, in Cruce ferénda parum Iesu Christi paupertátem et humilitátem imitére. Tum Heraclíus, abiécto amplíssimo vestítu detractísque cálceis ac plebéio amíctu indútus, réliquum viæ fácile confécit, et in eódem Calváriæ loco Crucem státuit, unde fúerat a Persis asportáta. Itaque Exaltatiónis sanctæ Crucis solémnitas, quæ hac die quotánnis celebrabátur, illústrior habéri cœpit ob eius rei memóriam, quod ibídem fúerit repósita ab Heraclío, ubi Salvatóri primum fúerat constitúta.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Hoc signum Crucis erit in cælo, cum Dóminus ad iudicándum vénerit:
* Tunc manifésta erunt abscóndita cordis nostri.
V. Cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, et cœ́perit iudicáre sǽculum per ignem.
R. Tunc manifésta erunt abscóndita cordis nostri.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Tunc manifésta erunt abscóndita cordis nostri.
Nocturnus III
Psalmus 95 [7]
- 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
- 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
- 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
- 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
- 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
- 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
- 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
- 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
- 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
- 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
- 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
- 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
- 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Psalmus 96 [8]
- 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
- 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
- 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
- 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
- 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
- 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
- 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
- Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
- 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
- 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
- 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
- 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
- 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Psalmus 97 [9]
- 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
- Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
- 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
- 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
- Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
- 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
- 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
- 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
- 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
- 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
- V.
- Omnis terra adóret te, et psallat tibi.
- R.
- Psalmum dicat nómini tuo, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Sermo 8 de Passione Domini, post medium
In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudæórum: Nunc iudícium est mundi, nunc princeps huius mundi eiciétur foras. Et réliqua.
Homilía sancti Leónis Papæ
Exaltáto, dilectíssimi, per Crucem Christo, non illa tantum spécies aspéctui mentis occúrrat, quæ fuit in óculis impiórum, quibus per Móysen dictum est: Et erit pendens vita tua ante óculos tuos, et timébis die ac nocte, et non credes vitæ tuæ. Isti enim nihil in crucifíxo Dómino præter fácinus suum cogitáre potuérunt, habéntes timórem, non quo fides vera iustificátur, sed quo consciéntia iníqua torquétur. Noster vero intelléctus, quem spíritus veritátis illúminat, glóriam Crucis, cælo terráque radiántem, puro ac líbero corde suscípiat; et interióre ácie vídeat, quale sit quod Dóminus, cum de passiónis suæ loquerétur instántia, dixit: Nunc iudícium mundi est, nunc princeps huius mundi eiciétur foras. Et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustínuit:
* Quæ sola digna fuit portáre prétium huius sǽculi.
V. Hoc signum Crucis erit in cælo cum Dóminus ad iudicándum vénerit.
R. Quæ sola digna fuit portáre prétium huius sǽculi.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Oadmirábilis poténtia Crucis! o ineffábilis glória Passiónis, in qua et tribúnal Dómini, et iudícium mundi, et potéstas est Crucifíxi! Traxísti enim, Dómine, ómnia ad te, et cum expandísses tota die manus tuas ad pópulum non credéntem et contradicéntem, tibi, confiténdæ maiestátis tuæ sensum totus mundus accépit. Traxísti, Dómine, ómnia ad te, cum in exsecratiónem Iudáici scéleris, unam protulérunt ómnia eleménta senténtiam; cum, obscurátis lumináribus cæli et convérso in noctem die, terra quoque mótibus quaterétur insólitis, univérsaque creatúra impiórum úsui se negáret. Traxísti, Dómine, ómnia ad te, quóniam, scisso templi velo, Sancta sanctórum ab indígnis pontifícibus recessérunt; ut figúra in veritátem, prophetía in manifestatiónem, et lex in Evangélium verterétur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis:
* Ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
V. Non misit Deus Fílium suum in mundum ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.
R. Ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Traxísti, Dómine, ómnia ad te, ut, quod in uno Iudǽæ templo obumbrátis significatiónibus tegebátur, pleno apertóque sacraménto universárum ubíque natiónum devótio celebráret. Nunc étenim et ordo clárior levitárum, et dígnitas ámplior seniórum, et sacrátior est únctio sacerdótum: quia Crux tua ómnium fons benedictiónum, ómnium est causa gratiárum; per quam credéntibus datur virtus de infirmitáte, glória de oppróbrio, vita de morte. Nunc étiam, carnálium sacrificiórum varietáte cessánte, omnes differéntias hostiárum una córporis et sánguinis tui implet oblátio: quóniam tu es verus Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; et ita in te univérsa pérficis mystéria, ut sicut unum est pro omni víctima sacrifícium, ita unum de omni gente sit regnum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis ánnua solemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis prǽmia in cælo mereámur.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.