B
S. Nicomedis Martyris
1962 Pre-1955

S. Nicomedis Martyris

Ad Sexta

Ad Sextam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Rector potens, verax Deus,

Qui témperas rerum vices,

Splendóre mane illúminas,

Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,

Aufer calórem nóxium,

Confer salútem córporum,

Verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Suscepísti me, Dómine: * et confirmásti me in conspéctu tuo.

Psalmus 40 [1]

  1. 40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
  2. 40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
  3. 40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius: * univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius.
  4. 40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
  5. 40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen eius?
  6. 40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor eius congregávit iniquitátem sibi.
  7. Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
  8. 40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
  9. 40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
  10. 40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
  11. 40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
  12. 40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
  13. 40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
  14. 40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.

Psalmus 41(2-6) [2]

  1. 41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
  2. 41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
  3. 41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi cotídie: Ubi est Deus tuus?
  4. 41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
  5. In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
  6. 41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
  7. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.

Psalmus 41(7-12) [3]

  1. 41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Iordánis, et Hermóniim a monte módico.
  2. 41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
  3. Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
  4. 41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum eius.
  5. Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
  6. 41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
  7. 41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
  8. Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
  9. 41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.

Lam. 1:2

Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius.

R. Deo grátias.

R. Defecérunt * Præ lácrimis óculi mei.

R. Defecérunt * Præ lácrimis óculi mei.

V. Conturbáta sunt ómnia víscera mea.

R. Præ lácrimis óculi mei.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Defecérunt * Præ lácrimis óculi mei.

V. Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi.

R. Inter úbera mea commorábitur.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, in cuius passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit: concéde propítius; ut, qui dolóres eius venerándo recólimus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.