B
Diei V infra Octavam Nativitatis II. classis
1962 Pre-1955

Diei V infra Octavam Nativitatis

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.

Hymnus

Iesu, Redémptor ómnium,

Quem lucis ante oríginem

Parem patérnæ glóriæ

Pater suprémus édidit.

Tu lumen, et splendor Patris,

Tu spes perénnis ómnium,

Inténde quas fundunt preces

Tui per orbem sérvuli.

Meménto, rerum Cónditor,

Nostri quod olim córporis,

Sacráta ab alvo Vírginis

Nascéndo, formam súmpseris.

Testátur hoc præsens dies,

Currens per anni círculum,

Quod solus e sinu Patris

Mundi salus advéneris.

Hunc astra, tellus, ǽquora,

Hunc omne, quod cælo subest,

Salútis auctórem novæ

Novo salútat cántico.

Et nos, beáta quos sacri

Rigávit unda sánguinis,

Natális ob diem tui

Hymni tribútum sólvimus.

Iesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Dóminus dixit * ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.

Psalmus 2 [1]

  1. 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
  3. 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
  4. 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  5. 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  6. 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
  7. 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  8. 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  9. 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  10. 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
  11. 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  12. 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
  13. 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Ant. Tamquam sponsus * Dóminus procédens de thálamo suo.

Psalmus 18 [2]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
  8. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  9. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  10. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  11. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  12. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  13. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  14. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  15. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  16. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Ant. Diffúsa est * grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Psalmus 44 [3]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  12. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  13. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  14. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  15. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  16. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  17. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  19. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  20. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Suscépimus, * Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui.

Psalmus 47 [4]

  1. 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
  2. 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
  3. 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
  4. 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
  5. 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
  6. 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  7. 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
  8. 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
  9. 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
  10. 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
  11. 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
  12. 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
  13. 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Ant. Oriétur * in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.

Psalmus 71 [5]

  1. 71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
  2. Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
  3. 71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
  4. 71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
  5. 71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
  6. 71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
  7. 71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
  8. 71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
  9. 71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
  10. 71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
  11. 71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
  12. 71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
  13. 71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
  14. 71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
  15. 71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
  16. 71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
  17. 71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
  18. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
  19. 71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
  20. 71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
Ant. Véritas de terra * orta est, et iustítia de cælo prospéxit.

Psalmus 84 [6]

  1. 84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
  2. 84:3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
  3. 84:4 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
  4. 84:5 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
  5. 84:6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
  6. 84:7 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
  7. 84:8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
  8. 84:9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
  9. Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
  10. 84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
  11. 84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
  12. 84:12 Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
  13. 84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
  14. 84:14 Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Ant. Ipse invocábit * me, allelúia: Pater meus es tu, allelúia.

Psalmus 88(2-37) [7]

  1. 88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
  2. In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
  3. 88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
  4. 88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, iurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
  5. 88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
  6. 88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
  7. 88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
  8. 88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt.
  9. 88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
  10. 88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum eius tu mítigas.
  11. 88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
  12. 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
  13. 88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
  14. 88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * iustítia et iudícium præparátio sedis tuæ.
  15. 88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit iubilatiónem.
  16. 88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in iustítia tua exaltabúntur.
  17. 88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
  18. 88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
  19. 88:20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adiutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
  20. 88:21 Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
  21. 88:22 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum.
  22. 88:23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
  23. 88:24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius: * et odiéntes eum in fugam convértam.
  24. 88:25 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
  25. 88:26 Et ponam in mari manum eius: * et in flumínibus déxteram eius.
  26. 88:27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
  27. 88:28 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
  28. 88:29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
  29. 88:30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius: * et thronum eius sicut dies cæli.
  30. 88:31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam: * et in iudíciis meis non ambuláverint:
  31. 88:32 Si iustítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
  32. 88:33 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
  33. 88:34 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
  34. 88:35 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
  35. 88:36 Semel iurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen eius in ætérnum manébit.
  36. 88:37 Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
Ant. Læténtur cæli, * et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.

Psalmus 95 [8]

  1. 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  2. 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
  3. 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
  4. 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  5. 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  6. 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
  7. 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
  8. 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  9. 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  10. 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
  11. 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  12. 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
  13. 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Ant. Notum fecit * Dóminus, allelúia, salutáre suum, allelúia.

Psalmus 97 [9]

  1. 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
  2. Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
  3. 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
  4. 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
  5. Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
  6. 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
  7. 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
  8. 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  9. 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
  10. 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
V.
Ipse invocábit me, allelúia.
R.
Pater meus es tu, allelúia.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános

Paulus, servus Iesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei,

Quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis

De Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem,

Qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Iesu Christi Dómini nostri:

Per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine eius,

In quibus estis et vos vocáti Iesu Christi:

Ómnibus qui sunt Romæ, diléctis Dei, vocátis sanctis. Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Iesu Christo.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Hódie nobis de cælo pax vera descéndit:

* Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.

V.
Hódie illúxit nobis dies redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.
R.
Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Primum quidem grátias ago Deo meo per Iesum Christum pro ómnibus vobis: quia fides vestra annuntiátur in univérso mundo.

Testis enim mihi est Deus, cui sérvio in spíritu meo in Evangélio Fílii eius, quod sine intermissióne memóriam vestri fácio

Semper in oratiónibus meis: óbsecrans, si quómodo tandem aliquándo prósperum iter hábeam in voluntáte Dei veniéndi ad vos.

Desídero enim vidére vos, ut áliquid impértiar vobis grátiæ spirituális ad confirmándos vos:

Id est, simul consolári in vobis per eam quæ ínvicem est, fidem vestram atque meam.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Quem vidístis, pastóres? dícite, annuntiáte nobis, in terris quis appáruit?

* Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.

V.
Dícite, quidnam vidístis? et annuntiáte Christi nativitátem.
R.
Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Nolo autem vos ignoráre fratres: quia sæpe propósui veníre ad vos (et prohíbitus sum usque adhuc) ut áliquem fructum hábeam et in vobis, sicut et in céteris géntibus.

Græcis ac bárbaris, sapiéntibus, et insipiéntibus débitor sum:

Ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizáre.

Non enim erubésco Evangélium. Virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum, et Græco.

Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit.

Revelátur enim ira Dei de cælo super omnem impietátem, et iniustítiam hóminum eórum, qui veritátem Dei in iniustítia détinent:

Quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis. Deus enim illis manifestávit.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.

Te Deum Rom 1:13-19

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet.

Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.