B
Ss. Innocentium II. classis
1962 Pre-1955

Ss. Innocentium

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Audit tyránnus ánxius

Adésse regum Príncipem,

Qui nomen Israël regat,

Teneátque David régiam.

Exclámat amens núntio:

Succéssor instat, péllimur:

Satélles, i, ferrum rape,

Perfúnde cunas sánguine.

Quid próficit tantum nefas?

Quid crimen Heródem iuvat?

Unus tot inter fúnera

Impúne Christus tóllitur.

Iesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Secus decúrsus aquárum * plantávit víneam iustórum, et in lege Dómini fuit volúntas eórum.

Psalmus 1 [1]

  1. 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
  2. 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
  3. 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
  4. Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
  5. 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
  6. 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
  7. 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Ant. Tamquam aurum * in fornáce probávit eléctos Dóminus: et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.

Psalmus 2 [2]

  1. 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
  3. 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
  4. 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  5. 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  6. 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
  7. 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  8. 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  9. 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  10. 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
  11. 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  12. 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
  13. 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Ant. Si coram homínibus * torménta passi sunt, spes electórum est immortális in ætérnum.

Psalmus 3 [3]

  1. 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
  2. 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
  3. 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
  4. 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
  5. 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
  6. 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
  7. 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
  8. 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V.
Lætámini in Dómino, et exsultáte iusti.
R.
Et gloriámini omnes recti corde.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De Ieremía Prophéta

Hæc dicit Dóminus: Vox in excélso audíta est lamentatiónis, luctus, et fletus Rachel plorántis fílios suos, et noléntis consolári super eis, quia non sunt.

Hæc dicit Dóminus: Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrimis: quia est merces óperi tuo, ait Dóminus: et reverténtur de terra inimíci.

Et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus: et reverténtur fílii ad términos suos.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Centum quadragínta quátuor míllia, qui empti sunt de terra, hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti:

* Vírgines enim permansérunt, ídeo regnant cum Deo, et Agnus Dei cum illis.

V.
Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.
R.
Vírgines enim permansérunt, ídeo regnant cum Deo, et Agnus Dei cum illis.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Audiens audívi Ephraim transmigrántem: Castigásti me, et erudítus sum, quasi iuvénculus indómitus: convérte me, et convértar: quia tu Dóminus Deus meus.

Postquam enim convertísti me, egi pœniténtiam: et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum. Confúsus sum, et erúbui: quóniam sustínui oppróbrium adolescéntiæ meæ.

Si fílius honorábilis mihi Ephraim, si puer delicátus: quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor eius.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Sub altáre Dei audívi voces occisórum dicéntium:

* Quare non deféndis sánguinem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum.

V.
Vidi sub altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium quod habébant, et clamábant voce magna, dicéntes.
R.
Quare non deféndis sánguinem nostrum? Et accepérunt divínum respónsum: Adhuc sustinéte módicum tempus, donec impleátur númerus fratrum vestrórum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Státue tibi spéculam, pone tibi amaritúdines: dírige cor tuum in viam rectam, in qua ambulásti: revértere, virgo Israël, revértere ad civitátes tuas istas.

Usquequo delíciis dissólveris, fília vaga? quia creávit Dóminus novum super terram: Fémina circúmdabit virum.

Hæc dicit Dóminus exercítuum Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Iuda, et in úrbibus eius, cum convértero captivitátem eórum: Benedícat tibi Dóminus, pulchritúdo iustítiæ, mons sanctus.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum,

* Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.

V.
Et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas: et benedixérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.
R.
Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.

Nocturnus II

Ant. Dabo Sanctis meis * locum nominátum in regno Patris mei, dicit Dóminus.

Psalmus 14 [4]

  1. 14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
  2. 14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
  3. 14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
  4. Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
  5. 14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
  6. Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
  7. 14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
Ant. Sanctis, qui in terra sunt eius, * mirificávit omnes voluntátes meas inter illos.

Psalmus 15 [5]

  1. 15:1 Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
  2. 15:3 Sanctis, qui sunt in terra eius, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
  3. 15:4 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
  4. Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
  5. 15:5 Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
  6. 15:6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
  7. 15:7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
  8. 15:8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
  9. 15:9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
  10. 15:10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
  11. 15:11 Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Ant. Sancti qui sperant in Dómino, * habébunt fortitúdinem, assúment pennas ut áquilæ, volábunt, et non defícient.

Psalmus 23 [6]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V.
Exsúltent iusti in conspéctu Dei.
R.
Et delecténtur in lætítia.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi

Sermo 10 de Sanctis

Hódie, fratres caríssimi, natálem illórum infántium cólimus, quos ab Heróde crudelíssimo rege interféctos esse, Evangélii textus elóquitur. Et ídeo cum summa exsultatióne gáudeat terra, cæléstium mílitum et tantárum parens fecúnda virtútum. Ecce profánus hostis nunquam beátis párvulis tantum prodésse potuísset obséquio, quantum prófuit ódio. Nam, sicut sacratíssimum præséntis diéi festum maniféstat, quantum in beátos párvulos iníquitas abundávit, tantum in eis grátia benedictiónis refúdit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Effudérunt sánguinem Sanctórum velut aquam in circúitu Ierúsalem:

* Et non erat qui sepelíret.

V. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.

R. Et non erat qui sepelíret.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Beáta es, o Béthlehem terra Iuda, quæ Heródis regis immanitátem in puerórum exstinctióne perpéssa es: quæ sub uno témpore candidátam plebem imbéllis infántiæ Deo offérre meruísti. Digne tamen natálem illórum cólimus, quos beátius ætérnæ vitæ mundus édidit, quam quos maternórum víscerum partus effúdit. Síquidem ante vitæ perpétuæ adépti sunt dignitátem, quam usúram præséntis accéperint.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Isti sunt Sancti, qui passi sunt propter te, Dómine: víndica eos,

* Quia clamant ad te cotídie.

V. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.

R. Quia clamant ad te cotídie.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Aliórum quidem pretiósa mors Mártyrum laudem in confessióne proméruit, horum in consummatióne complácuit; quia incipiéntis vitæ primórdiis, ipse eis occásus inítium glóriæ dedit, qui præséntis términum impósuit. Quos Heródis impíetas lactántes matrum ubéribus abstráxit; qui iure dicúntur Mártyrum flores, quos in médio frígore infidelitátis exórtos, velut primas erumpéntes Ecclésiæ gemmas, quædam persecutiónis pruína decóxit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Isti sunt, qui non inquinavérunt vestiménta sua:

* Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.

V. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt.

R. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.

Nocturnus III

Ant. Iusti autem * in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum.

Psalmus 32 [7]

  1. 32:1 Exsultáte, iusti, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
  2. 32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
  3. 32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
  4. 32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
  5. 32:5 Díligit misericórdiam et iudícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
  6. 32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
  7. 32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
  8. 32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
  9. 32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  10. 32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
  11. 32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
  12. 32:12 Beáta gens, cuius est Dóminus, Deus eius: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
  13. 32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
  14. 32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
  15. 32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
  16. 32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
  17. 32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
  18. 32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius:
  19. 32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
  20. 32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adiútor et protéctor noster est.
  21. 32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto eius sperávimus.
  22. 32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
Ant. Isti sunt qui venérunt * ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Psalmus 33 [8]

  1. 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
  2. 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
  3. 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
  4. 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  5. 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
  6. 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
  7. 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
  8. 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
  9. 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
  10. 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  11. 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
  12. 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
  13. 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
  14. 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
  15. 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
  16. 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
  17. 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  18. 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
  19. 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  20. 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
  21. 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
  22. 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
Ant. Ecce merces * Sanctórum copiósa est apud Deum: ipsi vero mórtui sunt pro Christo, et vivent in ætérnum.

Psalmus 45 [9]

  1. 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  2. 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  3. 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
  4. 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  5. 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
  6. 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  7. 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
  8. 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  9. 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  10. 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  11. 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
V.
Iusti autem in perpétuum vivent.
R.
Et apud Dóminum est merces eórum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Lib. 1 Comm. in c. 2 Matth. et apud Gloss. ord.

In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem eius, et fuge in Ægýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri

Quando tulit Púerum et Matrem eius, ut in Ægýptum tránseat, nocte tulit, et in ténebris: quia noctem ignorántiæ his, a quibus ipse recéssit, relíquit incrédulis. Quando vero revértitur in Iudǽam, nec nox, nec ténebræ ponúntur in Evangélio: quia in fine mundi Iudǽi fidem, tamquam Christum ab Ægýpto reverténtem suscipiéntes, illuminabúntur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Cantábant Sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni:

* Et resonábat terra in voces eórum.

V. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno, et in ore ipsórum non est invéntum mendácium.

R. Et resonábat terra in voces eórum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Respóndeant, qui Hebræórum volúminum dénegant veritátem, ubi hoc in Septuagínta legátur interprétibus. Quod cum non invénerint, nos eis dicémus, in Osée prophéta scriptum, sicut et exemplária probáre possunt, quæ nuper edídimus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Vidi sub altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei quod habébant, et clara voce dicébant:

* Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.

V. Sub throno Dei omnes Sancti clamant.

R. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Tunc adimplétum est, quod dictum est per Ieremíam prophétam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus, Rachel plorans fílios suos. De Rachel natus est Béniamin, in cuius tribu non est Béthlehem. Quǽritur ergo, quómodo Rachel fílios Iudæ, id est Béthlehem, quasi suos ploret. Respondébimus bréviter, quia sepúlta sit iuxta Béthlehem in Ephrata; et ex matérno corpúsculi hospítio matris nomen accéperit; sive quóniam Iuda et Béniamin duæ tribus iunctæ erant, et Heródes præcéperat non solum in Béthlehem intérfici púeros, sed et in ómnibus fínibus eius.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, cuius hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.