Diei VI infra Octavam Nativitatis
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte, adorémus.
Iesu, Redémptor ómnium,
Quem lucis ante oríginem
Parem patérnæ glóriæ
Pater suprémus édidit.
Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perénnis ómnium,
Inténde quas fundunt preces
Tui per orbem sérvuli.
Meménto, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo, formam súmpseris.
Testátur hoc præsens dies,
Currens per anni círculum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus advéneris.
Hunc astra, tellus, ǽquora,
Hunc omne, quod cælo subest,
Salútis auctórem novæ
Novo salútat cántico.
Et nos, beáta quos sacri
Rigávit unda sánguinis,
Natális ob diem tui
Hymni tribútum sólvimus.
Iesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 2 [1]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 18 [2]
- 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
- 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
- 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
- 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
- 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
- Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
- 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
- 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
- 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
- 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
- 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
- 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
- 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
- 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
- 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
- Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Psalmus 44 [3]
- 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
- Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
- 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
- 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
- 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
- Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
- 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
- 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
- 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
- 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
- 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
- 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
- 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
- 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
- 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
- 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
- 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
- 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
- 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
- Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Psalmus 47 [4]
- 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
- 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
- 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
- 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
- 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
- 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
- 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
- 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
- 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
- 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
- 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
- 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
- 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Psalmus 71 [5]
- 71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
- Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
- 71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
- 71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
- 71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
- 71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
- 71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
- 71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
- 71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
- 71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
- 71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
- 71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
- 71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
- 71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
- 71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
- 71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
- 71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
- Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
- 71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
- 71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
Psalmus 84 [6]
- 84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
- 84:3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
- 84:4 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
- 84:5 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
- 84:6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
- 84:7 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
- 84:8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
- 84:9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
- Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
- 84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
- 84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
- 84:12 Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
- 84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
- 84:14 Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Psalmus 88(2-37) [7]
- 88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
- In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
- 88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
- 88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, iurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
- 88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
- 88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
- 88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
- 88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt.
- 88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
- 88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum eius tu mítigas.
- 88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
- 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
- 88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
- 88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * iustítia et iudícium præparátio sedis tuæ.
- 88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit iubilatiónem.
- 88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in iustítia tua exaltabúntur.
- 88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
- 88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
- 88:20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adiutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
- 88:21 Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
- 88:22 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum.
- 88:23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
- 88:24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius: * et odiéntes eum in fugam convértam.
- 88:25 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
- 88:26 Et ponam in mari manum eius: * et in flumínibus déxteram eius.
- 88:27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
- 88:28 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
- 88:29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
- 88:30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius: * et thronum eius sicut dies cæli.
- 88:31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam: * et in iudíciis meis non ambuláverint:
- 88:32 Si iustítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
- 88:33 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
- 88:34 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
- 88:35 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
- 88:36 Semel iurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen eius in ætérnum manébit.
- 88:37 Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
Psalmus 95 [8]
- 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
- 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
- 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
- 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
- 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
- 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
- 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
- 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
- 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
- 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
- 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
- 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
- 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Psalmus 97 [9]
- 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
- Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
- 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
- 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
- Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
- 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
- 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
- 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
- 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
- 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
- V.
- Ipse invocábit me, allelúia.
- R.
- Pater meus es tu, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De Epístola ad Romános
Propter quod inexcusábilis es, o homo omnis qui iúdicas. In quo enim iúdicas álterum, teípsum condémnas: éadem enim agis quæ iúdicas.
Scimus enim quóniam iudícium Dei est secúndum veritátem in eos qui tália agunt.
Exístimas autem hoc, o homo, qui iúdicas eos qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies iudícium Dei?
An divítias bonitátis eius, et patiéntiæ, et longanimitátis contémnis? Ignóras quóniam benígnitas Dei ad pœniténtiam te addúcit?
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Hódie nobis de cælo pax vera descéndit:
* Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.
- V.
- Hódie illúxit nobis dies redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.
- R.
- Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Secúndum autem durítiam tuam, et impǽnitens cor, thesaurízas tibi iram in die iræ, et revelatiónis iusti iudícii Dei,
Qui reddet unicuíque secúndum ópera eius:
Iis quidem qui secúndum patiéntiam boni óperis, glóriam, et honórem, et incorruptiónem quærunt, vitam ætérnam:
Iis autem qui sunt ex contentióne, et qui non acquiéscunt veritáti, credunt autem iniquitáti, ira et indignátio.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Quem vidístis, pastóres? dícite, annuntiáte nobis, in terris quis appáruit?
* Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
- V.
- Dícite, quidnam vidístis? et annuntiáte Christi nativitátem.
- R.
- Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Iudǽi primum, et Græci:
Glória autem, et honor, et pax omni operánti bonum, Iudǽo primum, et Græco:
Non enim est accéptio personárum apud Deum.
Quicúmque enim sine lege peccavérunt, sine lege períbunt: et quicúmque in lege peccavérunt, per legem iudicabúntur.
Non enim auditóres legis iusti sunt apud Deum, sed factóres legis iustificabúntur.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
Te Deum Rom 2:9-13
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.