S. Petri de Alcantara Confessoris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Iste Conféssor Dómini, coléntes
Quem pie laudant pópuli per orbem,
Hac die lætus méruit suprémos
Laudis honóres.
Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
Sóbriam duxit sine labe vitam,
Donec humános animávit auræ
Spíritus artus.
Cuius ob præstans méritum, frequénter,
Ægra quæ passim iacuére membra,
Víribus morbi dómitis, salúti
Restituúntur.
Noster hinc illi chorus obsequéntem
Cóncinit laudem celebrésque palmas,
Ut piis eius précibus iuvémur
Omne per ævum.
Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui, super cæli sólio corúscans,
Tótius mundi sériem gubérnat,
Trinus et unus.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 13 [1]
- 13:1 Dixit insípiens in corde suo: * non est Deus.
- Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
- 13:2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intéllegens, aut requírens Deum.
- 13:3 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
- Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant * venénum áspidum sub lábiis eórum.
- Quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est: * velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem.
- Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt: * non est timor Dei ante óculos eórum.
- 13:4 Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
- 13:5 Dóminum non invocavérunt, * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
- 13:6 Quóniam Dóminus in generatióne iusta est, consílium ínopis confudístis: * quóniam Dóminus spes eius est.
- 13:7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Iacob, et lætábitur Israël.
Psalmus 14 [2]
- 14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
- 14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
- 14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
- Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
- 14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
- Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
- 14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
Psalmus 16 [3]
- 16:1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam: * inténde deprecatiónem meam.
- Áuribus pércipe oratiónem meam, * non in lábiis dolósis.
- 16:2 De vultu tuo iudícium meum pródeat: * óculi tui vídeant æquitátes.
- 16:3 Probásti cor meum, et visitásti nocte: * igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
- 16:4 Ut non loquátur os meum ópera hóminum: * propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras.
- 16:5 Pérfice gressus meos in sémitis tuis: * ut non moveántur vestígia mea.
- 16:6 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: * inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
- 16:7 Mirífica misericórdias tuas, * qui salvos facis sperántes in te.
- 16:8 A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me, * ut pupíllam óculi.
- Sub umbra alárum tuárum prótege me: * a fácie impiórum qui me afflixérunt.
- 16:9 Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, ádipem suum conclusérunt: * os eórum locútum est supérbiam.
- 16:11 Proiciéntes me nunc circumdedérunt me: * óculos suos statuérunt declináre in terram.
- 16:12 Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam: * et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis.
- 16:13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, et supplánta eum: * éripe ánimam meam ab ímpio, frámeam tuam ab inimícis manus tuæ.
- 16:14 Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum: * de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum.
- Saturáti sunt fíliis: * et dimisérunt relíquias suas párvulis suis.
- 16:15 Ego autem in iustítia apparébo conspéctui tuo: * satiábor cum apparúerit glória tua.
Psalmus 17(2-16b) [4]
- 17:2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: * Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
- 17:3 Deus meus adiútor meus, * et sperábo in eum.
- Protéctor meus, et cornu salútis meæ, * et suscéptor meus.
- 17:4 Laudans invocábo Dóminum: * et ab inimícis meis salvus ero.
- 17:5 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et torréntes iniquitátis conturbavérunt me.
- 17:6 Dolóres inférni circumdedérunt me: * præoccupavérunt me láquei mortis.
- 17:7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, * et ad Deum meum clamávi.
- Et exaudívit de templo sancto suo vocem meam: * et clamor meus in conspéctu eius, introívit in aures eius.
- 17:8 Commóta est, et contrémuit terra: * fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt, quóniam irátus est eis.
- 17:9 Ascéndit fumus in ira eius: et ignis a fácie eius exársit: * carbónes succénsi sunt ab eo.
- 17:10 Inclinávit cælos, et descéndit: * et calígo sub pédibus eius.
- 17:11 Et ascéndit super Chérubim, et volávit: * volávit super pennas ventórum.
- 17:12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, in circúitu eius tabernáculum eius: * tenebrósa aqua in núbibus áëris.
- 17:13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
- 17:14 Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
- 17:15 Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos: * fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos.
- 17:16 Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum:
- Ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
Psalmus 17(17-35) [5]
- 17:17 Misit de summo, et accépit me: * et assúmpsit me de aquis multis.
- 17:18 Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me: * quóniam confortáti sunt super me.
- 17:19 Prævenérunt me in die afflictiónis meæ: * et factus est Dóminus protéctor meus.
- 17:20 Et edúxit me in latitúdinem: * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
- 17:21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi:
- 17:22 Quia custodívi vias Dómini, * nec ímpie gessi a Deo meo.
- 17:23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo: * et iustítias eius non répuli a me.
- 17:24 Et ero immaculátus cum eo: * et observábo me ab iniquitáte mea.
- 17:25 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius.
- 17:26 Cum sancto sanctus eris, * et cum viro innocénte ínnocens eris:
- 17:27 Et cum elécto eléctus eris: * et cum pervérso pervertéris.
- 17:28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies: * et óculos superbórum humiliábis.
- 17:29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine: * Deus meus, illúmina ténebras meas.
- 17:30 Quóniam in te erípiar a tentatióne, * et in Deo meo transgrédiar murum.
- 17:31 Deus meus, impollúta via eius: elóquia Dómini igne examináta: * protéctor est ómnium sperántium in se.
- 17:32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * aut quis Deus præter Deum nostrum?
- 17:33 Deus, qui præcínxit me virtúte: * et pósuit immaculátam viam meam.
- 17:34 Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, * et super excélsa státuens me.
- 17:35 Qui docet manus meas ad prǽlium: * et posuísti, ut arcum ǽreum, brácchia mea.
Psalmus 17(36a-51) [6]
- 17:36 Et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: * et déxtera tua suscépit me:
- Et disciplína tua corréxit me in finem: * et disciplína tua ipsa me docébit.
- 17:37 Dilatásti gressus meos subtus me: * et non sunt infirmáta vestígia mea:
- 17:38 Pérsequar inimícos meos et comprehéndam illos: * et non convértar, donec defíciant.
- 17:39 Confríngam illos, nec póterunt stare: * cadent subtus pedes meos.
- 17:40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum: * et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
- 17:41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, * et odiéntes me disperdidísti.
- 17:42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret ad Dóminum: * nec exaudívit eos.
- 17:43 Et commínuam eos, ut púlverem ante fáciem venti: * ut lutum plateárum delébo eos.
- 17:44 Erípies me de contradictiónibus pópuli: * constítues me in caput géntium.
- 17:45 Pópulus quem non cognóvi servívit mihi: * in audítu auris obedívit mihi.
- 17:46 Fílii aliéni mentíti sunt mihi, * fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis.
- 17:47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus: * et exaltétur Deus salútis meæ.
- 17:48 Deus, qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me: * liberátor meus de inimícis meis iracúndis.
- 17:49 Et ab insurgéntibus in me exaltábis me: * a viro iníquo erípies me.
- 17:50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine: * et nómini tuo psalmum dicam.
- 17:51 Magníficans salútes Regis eius, et fáciens misericórdiam Christo suo David: * et sémini eius usque in sǽculum.
Psalmus 19 [7]
- 19:2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * ‡ prótegat te nomen Dei Iacob.
- 19:3 Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.
- 19:4 Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.
- 19:5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.
- 19:6 Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.
- 19:7 Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
- Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ eius.
- 19:8 Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.
- 19:9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.
- 19:10 Dómine, salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
Psalmus 20 [8]
- 20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * ‡ et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
- 20:3 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
- 20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
- 20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
- 20:6 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
- 20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
- 20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
- 20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
- 20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
- 20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
- 20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
- 20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
- 20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Psalmus 29 [9]
- 29:2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * ‡ nec delectásti inimícos meos super me.
- 29:3 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
- 29:4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
- 29:5 Psállite Dómino, sancti eius: * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
- 29:6 Quóniam ira in indignatióne eius: * et vita in voluntáte eius.
- Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
- 29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
- 29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
- Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
- 29:9 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
- 29:10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
- Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
- 29:11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adiútor meus.
- 29:12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
- 29:13 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
- V.
- Psállite Dómino sancti eius.
- R.
- Et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro secúndo Machabæórum
Invenítur autem in descriptiónibus Ieremíæ prophétæ, quod iussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis,
Et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et ut non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum;
Et ália huiúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo.
2 Mac 2:1-3
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Dixit Iudas Simóni fratri suo: Elige tibi viros et vade, líbera fratres tuos in Galilǽam; ego autem et Iónathas frater tuus íbimus in Galaadítim:
* Sicut fúerit volúntas in cælo, sic fiat.
V. Accingímini, fílii poténtes, et estóte paráti: quóniam mélius est nobis, mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ et sanctórum.
R. Sicut fúerit volúntas in cælo, sic fiat.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam iussit prophéta, divíno respónso ad se facto, comitári secum, úsquequo éxiit in montem, in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hereditátem.
Et véniens ibi Ieremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit.
Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre.
2 Mac 2:4-6
Ut autem cognóvit Ieremías, culpans illos dixit: quod ignótus erit locus, donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat;
Et tunc Dóminus osténdet hæc, et apparébit maiéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut, cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat hæc;
Magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi.
2 Mac 2:7-9
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. In hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum,
* Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.
V. Ornavérunt fáciem templi corónis áureis, et dedicavérunt altáre Dómino.
R. Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Petrus Alcántaræ in Hispánia nobílibus paréntibus natus, décimo sexto ætátis anno órdinem Minórum ingréssus, se ómnium virtútum, præcípue paupertátis et castitátis, exémplar exhíbuit et innúmeros, verbi Dei prædicatióne, a vítiis ad pœniténtiam tradúxit. Primǽvum sancti Francísci institútum reparáre studens, in angustíssimo et paupérrimo cœnóbio, iuxta Pedrósum exstrúcto, aspérrimum vitæ genus felíciter incépit, quod deínde mirífice propagátum est. Sanctæ Terésiæ, cuius probáverat spíritum et a qua sanctus vivens passim vocabátur, in promovénda Carmelitárum reformatióne adiútor fuit. Contemplatiónis et miraculórum grátia insígnem, dono prophetíæ ac discretiónis spirítuum imbútum fuísse éadem sancta Terésia testátur. Dénique, annum agens sexagésimum tértium, migrávit in cælum. Quem beáta Terésia mirábili glória renidéntem per visum conspéxit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, eius suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cæléstia capiámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.