B
S. Petri de Alcantara Confessoris III. classis
1962 Pre-1955

S. Petri de Alcantara Confessoris

III. classis
Ad Vesperae
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Inclinávit Dóminus * aurem suam mihi.

Psalmus 114 [1]

  1. 114:1 Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus * vocem oratiónis meæ.
  2. 114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi: * et in diébus meis invocábo.
  3. 114:3 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et perícula inférni invenérunt me.
  4. Tribulatiónem et dolórem invéni: * et nomen Dómini invocávi.
  5. 114:4 O Dómine, líbera ánimam meam: * miséricors Dóminus, et iustus, et Deus noster miserétur.
  6. 114:6 Custódiens párvulos Dóminus: * humiliátus sum, et liberávit me.
  7. 114:7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam: * quia Dóminus benefécit tibi.
  8. 114:8 Quia erípuit ánimam meam de morte: * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
  9. 114:9 Placébo Dómino * in regióne vivórum.
Ant. Vota mea * Dómino reddam coram omni pópulo eius.

Psalmus 115 [2]

  1. 115:1 Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
  2. 115:2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
  3. 115:3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
  4. 115:4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
  5. 115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius:
  6. 115:7 O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
  7. Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
  8. 115:9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli eius: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.
Ant. Clamávi * et Dóminus exaudívit me.

Psalmus 119 [3]

  1. 119:1 Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
  2. 119:2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
  3. 119:3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
  4. 119:4 Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
  5. 119:5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
  6. 119:7 Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Ant. Auxílium meum * a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 120 [4]

  1. 120:1 Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
  2. 120:2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
  3. 120:3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
  4. 120:4 Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
  5. 120:5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
  6. 120:6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
  7. 120:7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
  8. 120:8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
Ant. Lætátus sum * in his, quæ dicta sunt mihi.

Psalmus 121 [5]

  1. 121:1 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus.
  2. 121:2 Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Ierúsalem.
  3. 121:3 Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cuius participátio eius in idípsum.
  4. 121:4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
  5. 121:5 Quia illic sedérunt sedes in iudício, * sedes super domum David.
  6. 121:6 Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
  7. 121:7 Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
  8. 121:8 Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
  9. 121:9 Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.

Sir 31:8-9

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Iste Conféssor Dómini, coléntes

Quem pie laudant pópuli per orbem,

Hac die lætus méruit suprémos

Laudis honóres.

Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,

Sóbriam duxit sine labe vitam,

Donec humános animávit auræ

Spíritus artus.

Cuius ob præstans méritum, frequénter,

Ægra quæ passim iacuére membra,

Víribus morbi dómitis, salúti

Restituúntur.

Noster hinc illi chorus obsequéntem

Cóncinit laudem celebrésque palmas,

Ut piis eius précibus iuvémur

Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,

Qui, super cæli sólio corúscans,

Tótius mundi sériem gubérnat,

Trinus et unus.

Amen.

V.
Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R.
Et osténdit illi regnum Dei.
Ant. Hic vir despíciens mundum * et terréna, triúmphans, divítias cælo cóndidit ore, manu.

Canticum B. Mariæ Virginis

  1. 1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
  2. 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
  3. 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  4. 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
  5. 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
  6. 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
  7. 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
  8. 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
  9. 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
  10. 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, eius suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cæléstia capiámus.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.