Dominica XXI Post Pentecosten IV. Octobris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Adorémus Dóminum, * Quóniam ipse fecit nos.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Adorémus Dóminum, * Quóniam ipse fecit nos.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Quóniam ipse fecit nos.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Adorémus Dóminum, * Quóniam ipse fecit nos.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Quóniam ipse fecit nos.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Adorémus Dóminum, * Quóniam ipse fecit nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quóniam ipse fecit nos.
Ant. Adorémus Dóminum, * Quóniam ipse fecit nos.
Primo die, quo Trínitas
Beáta mundum cóndidit,
Vel quo resúrgens Cónditor
Nos, morte victa, líberat:
Pulsis procul torpóribus,
Surgámus omnes ócius,
Et nocte quærámus Deum,
Prophéta sicut prǽcipit:
Nostras preces ut áudiat
Suámque dextram pórrigat,
Et expiátos sórdibus
Reddat polórum sédibus:
Ut, quique sacratíssimo
Huius diéi témpore
Horis quiétis psállimus,
Donis beátis múneret.
Iam nunc, patérna cláritas,
Te postulámus áffatim:
Absint faces libídinis,
Et omnis actus nóxius.
Ne fœda sit, vel lúbrica
Compágo nostri córporis,
Ob cuius ignes ígnibus
Avérnus urat ácrius.
Mundi Redémptor, quǽsumus,
Tu probra nostra díluas;
Nobísque largus cómmoda
Vitæ perénnis cónferas.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 1 [1]
- 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
- 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
- 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
- Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
- 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
- 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
- 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Psalmus 2 [2]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 3 [3]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Psalmus 8 [4]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 9(2-11) [5]
- 9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
- 9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
- 9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
- 9:5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
- 9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
- 9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
- Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
- 9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
- 9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
- 9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
- 9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia eius:
- 9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
- 9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
- 9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
- 9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
- In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
- 9:17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
- 9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
- 9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
- 9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
- 9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
Psalmus 9(22-32) [7]
- 9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * ‡ déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
- 9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
- 9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
- 9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
- 9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
- Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
- 9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
- 9:28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
- 9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
- 9:30 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
- Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
- 9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
- 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
Psalmus 9(33-39) [8]
- 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ‡ ne obliviscáris páuperum.
- 9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
- 9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
- Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
- 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
- 9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
- 9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
- 9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
Psalmus 10 [9]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
- V.
- Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
- R.
- Ut meditárer elóquia tua, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
Incipit liber secúndus Machabæórum
Frátribus qui sunt per Ægýptum Iudǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Ierosólymis Iudǽi, et qui in regióne Iudǽæ, et pacem bonam.
Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servórum suórum fidélium:
Et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis eius voluntátem, corde magno et ánimo volénti.
Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem;
Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
Et nunc hic sumus orántes pro vobis.
2 Mac 1:1-6
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Adapériat Dóminus cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis et fáciat pacem in diébus vestris:
* Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
V. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
R. Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Cásleu, purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías, ædificáto templo et altári, óbtulit sacrifícia.
Nam, cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus.
2 Mac 1:18-19
Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum, qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et, sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam.
Et iussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia, quæ impósita erant, iussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna et quæ erant superpósita.
Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, quo prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur.
2 Mac 1:20-22
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Congregáti sunt inimíci nostri, et gloriántur in virtúte sua: cóntere fortitúdinem illórum, Dómine, et dispérge illos:
* Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Dispérge illos in virtúte tua, et déstrue eos, protéctor noster, Dómine.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Lib. 3 Comm. in cap. 18 Matth.
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et réliqua.
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Familiáre est Syris, et máxime Palæstínis, ad omnem sermónem suum parábolas iúngere: ut quod per simplex præcéptum tenéri ab auditóribus non potest, per similitúdinem exempláque teneátur. Præcépit ítaque Dóminus Petro sub comparatióne regis et dómini, et servi, qui débitor decem míllium talentórum a dómino rogans véniam impetráverat, ut ipse quoque dimíttat consérvis suis minóra peccántibus. Si enim ille rex et dóminus servo debitóri decem míllia talentórum tam fácile dimísit: quanto magis servi consérvis suis debent minóra dimíttere?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus te protegénte, sit líbera; et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.