B
S. Joannis Cantii Confessoris III. classis
1962 Pre-1955

S. Joannis Cantii Confessoris

III. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Corpus domas ieiúniis,

Cædis cruénto vérbere,

Ut castra pœniténtium

Miles sequáris ínnocens.

Sequámur et nos sédulo

Gressus paréntis óptimi,

Sequámur, ut licéntiam

Carnis refrénet spíritus.

Rigénte bruma, próvidum

Præbes amíctum páuperi,

Sitim famémque egéntium

Esca potúque súblevas.

Oqui negásti némini

Opem rogánti, pátrium

Regnum tuére, póstulant

Cives Polóni et éxteri.

Sit laus Patri, sit Fílio,

Tibíque, Sancte Spíritus;

Preces Ioánnis ímpetrent

Beáta nobis gáudia.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.

Psalmus 34(1-10) [1]

  1. 34:1 Iúdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
  2. 34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adiutórium mihi.
  3. 34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
  4. 34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
  5. Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
  6. 34:5 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
  7. 34:6 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
  8. 34:7 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
  9. 34:8 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
  10. 34:9 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
  11. 34:10 Ómnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
  12. Erípiens ínopem de manu fortiórum eius: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefáctis eórum, Dómine.

Psalmus 34(11-17) [2]

  1. 34:11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
  2. 34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
  3. 34:13 Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
  4. Humiliábam in ieiúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
  5. 34:14 Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
  6. 34:15 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
  7. 34:16 Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
  8. 34:17 Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et inténde iudício meo.

Psalmus 34(18-28) [3]

  1. 34:18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
  2. 34:19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
  3. 34:20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
  4. 34:21 Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
  5. 34:22 Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
  6. 34:23 Exsúrge et inténde iudício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
  7. 34:24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
  8. 34:25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
  9. 34:26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
  10. Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
  11. 34:27 Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi eius.
  12. 34:28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.

Psalmus 36(1-15) [4]

  1. 36:1 Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
  2. 36:2 Quóniam tamquam fænum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
  3. 36:3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius.
  4. 36:4 Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
  5. 36:5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
  6. 36:6 Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam: et iudícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
  7. 36:7 Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte iniustítias.
  8. 36:8 Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
  9. 36:9 Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
  10. 36:10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum eius et non invénies.
  11. 36:11 Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
  12. 36:12 Observábit peccátor iustum: * et stridébit super eum déntibus suis.
  13. 36:13 Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies eius.
  14. 36:14 Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
  15. Ut deíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
  16. 36:15 Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
Ant. Brácchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.

Psalmus 36(16-29) [5]

  1. 36:16 Mélius est módicum iusto, * super divítias peccatórum multas.
  2. 36:17 Quóniam brácchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem iustos Dóminus.
  3. 36:18 Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
  4. 36:19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
  5. 36:20 Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
  6. 36:21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: * iustus autem miserétur et tríbuet.
  7. 36:22 Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
  8. 36:23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam eius volet.
  9. 36:24 Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
  10. 36:25 Iúnior fui, étenim sénui: * et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quærens panem.
  11. 36:26 Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
  12. 36:27 Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sǽculum sǽculi.
  13. 36:28 Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
  14. Iniústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
  15. 36:29 Iusti autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitátem.

Psalmus 36(30-40) [6]

  1. 36:30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium.
  2. 36:31 Lex Dei eius in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus eius.
  3. 36:32 Consíderat peccátor iustum: * et quærit mortificáre eum.
  4. 36:33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius: * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
  5. 36:34 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
  6. 36:35 Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
  7. 36:36 Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
  8. 36:37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
  9. 36:38 Iniústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
  10. 36:39 Salus autem iustórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
  11. 36:40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.

Psalmus 37(2-11) [7]

  1. 37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
  2. 37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
  3. 37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
  4. 37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
  5. 37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
  6. 37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
  7. 37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
  8. 37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
  9. 37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
  10. 37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Ant. Inténde in adiutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.

Psalmus 37(12-23) [8]

  1. 37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
  2. Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
  3. 37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
  4. 37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
  5. 37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
  6. 37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
  7. 37:17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
  8. 37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
  9. 37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
  10. 37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
  11. 37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
  12. 37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
  13. 37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.

Psalmus 38 [9]

  1. 38:2 Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
  2. Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
  3. 38:3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
  4. 38:4 Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
  5. 38:5 Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
  6. Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
  7. 38:6 Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
  8. Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
  9. 38:7 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
  10. Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
  11. 38:8 Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
  12. 38:9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
  13. 38:10 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
  14. 38:12 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
  15. Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam eius: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
  16. 38:13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
  17. Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
  18. 38:14 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
V.
Deus, ne síleas a me, remítte mihi.
R.
Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

De libro secúndo Machabæórum

Igitur, cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala,

Fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent:

Ita ut Seléucus Asiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes.

Simon autem de tribu Béniamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri.

2 Mac 3:1-4

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Hic est fratrum amátor et pópuli Israël:

* Hic est, qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte Ierúsalem.

V. Vir iste in pópulo suo mitíssimus appáruit.

R. Hic est, qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte Ierúsalem.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Sed, cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cælesýriæ et Phœnícis:

Et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Ierosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum; esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa.

Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, ille accítum Heliodórum, qui erat super negótia eius, misit cum mandátis, ut prædíctam pecúniam transportáret.

Statímque Heliodórus iter est aggréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus.

2 Mac 3:5-8

Sed, cum venísset Ierosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cuius rei grátia adésset, apéruit; interrogábat autem si vere hæc ita essent.

Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse hæc, et victuália viduárum et pupillórum;

Quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadragínta, et auri ducénta:

Décipi vero eos qui credidíssent loco et templo, quod per univérsum mundum honorátur, pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse.

2 Mac 3:9-12

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Aperi óculos tuos, Dómine, et vide afflictiónem nostram: circumdedérunt nos gentes ad puniéndum nos:

* Sed tu, Dómine, exténde brácchium tuum, et líbera ánimas nostras.

V. Afflíge oppriméntes nos et contuméliam faciéntes in supérbiam; et custódi partem tuam.

R. Sed tu, Dómine, exténde brácchium tuum, et líbera ánimas nostras.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sed tu, Dómine, exténde brácchium tuum, et líbera ánimas nostras.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Ioánnes, in óppido Kenty Cracoviénsis diœcésis, a quo Cántii cognómen duxit, Stanisláo et Anna piis et honéstis paréntibus natus, morum suavitáte et innocéntia, ab ipsa infántia spem fecit máximæ virtútis. Sacérdos factus, stúdium auxit christiánæ perfectiónis. Ilkusiénsem paróchiam annis áliquot egrégie administrávit. Quidquid témporis a stúdio supérerat, partim salúti proximórum sacris præsértim conciónibus curándæ, partim oratióni dabat. Quater ad Apostolórum límina, pedes et viária onústus sárcina, venit, tum ut Sedem apostólicam honoráret, tum, ut sui (sic enim aiébat) purgatórii pœnas expósita illic cotídie peccatórum vénia redímeret. Virginálem pudicítiam vigilantíssime custodívit, et ante óbitum per annos trigínta círciter et quinque ab esu cárnium abstínuit. Prídie Nativitátis Christi volávit in cælum. A Cleménte Papa décimo tértio fastis Sanctórum adscríptus, inter primários Polóniæ ac Lithuániæ patrónos cólitur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Ioánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes, atque áliis misericórdiam exhibéntes; eius méritis, indulgéntiam apud te consequámur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.