Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Christum Dei Fílium, qui suo nos redémit sánguine, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Christum Dei Fílium, qui suo nos redémit sánguine, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Christum Dei Fílium, qui suo nos redémit sánguine, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christum Dei Fílium, qui suo nos redémit sánguine, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Christum Dei Fílium, qui suo nos redémit sánguine, * Veníte, adorémus.
Ira iusta Conditóris,
Imbre aquárum víndice,
Criminósum mersit orbem
Noë in arca sóspite:
Mira tandem vis amóris
Lavit orbem sánguine.
Tam salúbri terra felix
Irrigáta plúvia,
Ante spinas quæ scatébat,
Germinávit flósculos;
Inque néctaris sapórem
Transiére absýnthia.
Triste prótinus venénum
Dirus anguis pósuit,
Et cruénta belluárum
Désiit ferócia:
Mitis Agni vulneráti
Hæc fuit victória.
Osciéntiæ supérnæ
Altitúdo impérvia!
O suávitas benígni
Prædicánda péctoris!
Servus erat morte dignus,
Rex luit pœnam óptimus.
Quando culpis provocámus
Ultiónem iúdicis,
Tunc loquéntis protegámur
Sánguinis præséntia;
Ingruéntium malórum
Tunc recédant ágmina.
Te redémptus laudet orbis
Grata servans múnera,
O salútis sempitérnæ
Dux et Auctor ínclite,
Qui tenes beáta regna
Cum Parénte et Spíritu.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 2 [1]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 3 [2]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Psalmus 15 [3]
- 15:1 Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
- 15:3 Sanctis, qui sunt in terra eius, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
- 15:4 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
- Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
- 15:5 Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
- 15:6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
- 15:7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
- 15:8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
- 15:9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
- 15:10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
- 15:11 Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
- V.
- Redemísti nos, Dómine.
- R.
- In sánguine tuo.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Christus assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est, non huius creatiónis:
Neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.
Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis:
Quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti?
Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Iesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est:
* Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium eius portántes.
- V.
- Nondum enim usque ad sánguinem restitístis advérsus peccátum repugnántes.
- R.
- Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium eius portántes.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Ubi enim testaméntum est, mors necésse est intercédat testatóris.
Testaméntum enim in mórtuis confirmátum est: alióquin nondum valet, dum vivit qui testátus est.
Unde nec primum quidem sine sánguine dedicátum est.
Lecto enim omni mandáto legis a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua, et lana coccínea, et hyssópo, ipsum quoque librum, et omnem pópulum aspérsit,
Dicens: Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus.
Etiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit.
Et ómnia pene in sánguine secúndum legem mundántur: et sine sánguinis effusióne non fit remíssio.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Móyses sumptum sánguinem respérsit in pópulum:
* Et ait: Hic est sanguis fœ́deris, quod pépigit Dóminus vobíscum.
- V.
- Fide celebrávit Pascha et sánguinis effusióne, ne qui vastábat primitíva, tángeret eos.
- R.
- Et ait: Hic est sanguis fœ́deris, quod pépigit Dóminus vobíscum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Christi,
Quam initiávit nobis viam novam, et vivéntem per velámen, id est, carnem suam,
Et sacerdótem magnum super domum Dei:
Accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala, et ablúti corpus aqua munda,
Teneámus spei nostræ confessiónem indeclinábilem (fidélis enim est qui repromísit),
Et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis, et bonórum óperum.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi:
* Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.
- V.
- Complácuit per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in cælis sunt.
- R.
- Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.
Nocturnus II
Psalmus 22 [4]
- 22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
- 22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
- 22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
- 22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
- Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
- 22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
- Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
- 22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
- Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
Psalmus 29 [5]
- 29:2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
- 29:3 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
- 29:4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
- 29:5 Psállite Dómino, sancti eius: * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
- 29:6 Quóniam ira in indignatióne eius: * et vita in voluntáte eius.
- Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
- 29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
- 29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
- Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
- 29:9 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
- 29:10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
- Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
- 29:11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adiútor meus.
- 29:12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
- 29:13 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
Psalmus 63 [6]
- 63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
- 63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
- 63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
- 63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
- Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
- 63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
- Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
- 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
- 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
- 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
- 63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
- V.
- Sanguis Iesu Christi Fílii Dei.
- R.
- Emúndat nos ab omni peccáto.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Sermo sancti Ioánnis Chrysóstomi
Homilia ad Neophytos
Vis sánguinis Christi audíre virtútem? Redeámus ad eius exémplum, et priórem typum recordémur, et prístinam Scriptúram narrémus. In Ægýpto, nocte média, Ægýptiis Deus plagam décimam minabátur, ut eórum primogénita deperírent, quia primogénitum eius pópulum detinébant. Sed, ne amáta plebs Iudæórum una cum illis periclitarétur, quia unus locus continébat univérsos, remédium discretiónis invéntum est. Proínde exémplum mirábile, ut discas in veritáte virtútem. Ira divínæ indignatiónis operabátur, et domos síngulas mórtifer circuíbat. Quid ígitur Móyses? Occídite, inquit, agnum annículum, et sánguine eius liníte iánuas. Quid ais, Móyses? Sanguis ovis rationálem hóminem liberáre consuévit? Valde, inquit; non eo quod sanguis est, sed quia Domínici sánguinis per eum demonstrátur exémplum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. In timóre incolátus vestri témpore conversámini
* Sciéntes quod non corruptibílibus auro vel argénto redémpti estis.
V. Sed pretióso sánguine quasi agni immaculáti Christi.
R. Sciéntes quod non corruptibílibus auro vel argénto redémpti estis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Nam, sicut regnántium státuæ, quæ sine causa sunt et sermóne, nonnúmquam ad se confugiéntibus homínibus, ánima et ratióne decorátis, subveníre consuevérunt, non quia sunt ære conféctæ, sed quia rétinent imáginem principálem; ita et sanguis ille, qui irrationális fuit, ánimas habéntes hómines liberávit, non quia sanguis fuit, sed quia huius sánguinis ostendébat advéntum. Et tunc Angelus ille vastátor, cum linítos postes atque áditus pervidéret, transiécit gressus et non est ausus intráre. Nunc ergo si víderit inimícus, non póstibus impósitum sánguinem typi, sed fidélium ore lucéntem sánguinem veritátis Christi, templi póstibus dedicátum, multo magis se súbtrahet. Si enim Angelus cessit exémplo, quanto magis terrébitur inimícus, si ipsam perspéxerit veritátem? Vis et áliam huius sánguinis scrutári virtútem? Volo. Unde primum occúrrit, inspícias, et de quo fonte manávit. De ipsa primum cruce procéssit; latus illud Domínicum inítium fuit. Latus miles apéruit, et templi sancti paríetem patefécit; et ego thesáurum præclárum invéni, et fulgéntes divítias me grátulor reperíre.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Empti estis prétio magno:
* Glorificáte et portáte Deum in córpore vestro.
V. Prétio empti estis: nolíte fíeri servi hóminum.
R. Glorificáte et portáte Deum in córpore vestro.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Sic et de illo agno factum est: Iudǽi ovem occidérunt, et ego fructum de sacraménto cognóvi. De látere sanguis et aqua. Nolo tam fácile, audítor, tránseas tanti secréta mystérii; restat enim mihi mýstica atque secretális orátio. Dixi baptísmatis sýmbolum et mysteriórum, aquam illam et sánguinem demonstráre. Ex his enim sancta fundáta est Ecclésia per lavácri regeneratiónem, et renovatiónem Spíritus Sancti. Per baptísma, inquam, et mystéria, quæ ex látere vidéntur esse proláta. Ex látere ígitur suo Christus ædificávit Ecclésiam, sicut de látere Adam eius coniux Heva proláta est. Nam hac de causa Paulus quoque testátur dicens: De córpore eius et de óssibus eius sumus; latus vidélicet illud signíficans. Nam, sicut de illo látere Deus fecit féminam procreári, sic et de suo látere Christus aquam nobis et sánguinem dedit, unde repararétur Ecclésia. Recurrénte autem anno ab humáni géneris redemptióne undevícies centenário, quem ad tam ineffábile benefícium recoléndum solémni præ ómnibus sacro Iubilǽo summus Póntifex Pius undécimus celebrátum vóluit; ut pretiósi sánguinis quo redémpti sumus, Agni Immaculáti Christi uberióres dimanárent in hómines fructus, eiúsque memória fidélibus, vivídius commendarétur, idem summus Póntifex Pretiosíssimi Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi festum, quotánnis ab univérsa Ecclésia peragéndum, ad ritum dúplicem primæ classis evéxit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Comméndat caritátem suam Deus in nobis:
* Quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus Christus pro nobis mórtuus est.
V. Multo ígitur magis nunc iustificáti in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum.
R. Quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus Christus pro nobis mórtuus est.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus Christus pro nobis mórtuus est.
Nocturnus III
Psalmus 73 [7]
- 73:1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
- 73:2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.
- Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.
- 73:3 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
- 73:4 Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
- 73:5 Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
- 73:6 Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt iánuas eius in idípsum: * in secúri et áscia deiecérunt eam.
- 73:7 Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
- 73:8 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
- 73:9 Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
- 73:10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
- 73:11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
- 73:12 Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ.
- 73:13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
- 73:14 Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
- 73:15 Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.
- 73:16 Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
- 73:17 Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.
- 73:18 Memor esto huius, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
- 73:19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
- 73:20 Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
- 73:21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
- 73:22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
- 73:23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
Psalmus 87 [8]
- 87:2 Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
- 87:3 Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam:
- 87:4 Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit.
- 87:5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adiutório, inter mórtuos liber.
- 87:6 Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
- 87:7 Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis.
- 87:8 Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me.
- 87:9 Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
- Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia.
- 87:10 Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas.
- 87:11 Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
- 87:12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne?
- 87:13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et iustítia tua in terra obliviónis?
- 87:14 Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
- 87:15 Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me?
- 87:16 Pauper sum ego, et in labóribus a iuventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
- 87:17 In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
- 87:18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
- 87:19 Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.
Psalmus 93 [9]
- 93:1 Deus ultiónum Dóminus: * Deus ultiónum líbere egit.
- 93:2 Exaltáre, qui iúdicas terram: * redde retributiónem supérbis.
- 93:3 Úsquequo peccatóres, Dómine, * úsquequo peccatóres gloriabúntur:
- 93:4 Effabúntur, et loquéntur iniquitátem: * loquéntur omnes, qui operántur iniustítiam?
- 93:5 Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt: * et hereditátem tuam vexavérunt.
- 93:6 Víduam, et ádvenam interfecérunt: * et pupíllos occidérunt.
- 93:7 Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, * nec intélleget Deus Iacob.
- 93:8 Intellégite, insipiéntes in pópulo: * et stulti, aliquándo sápite.
- 93:9 Qui plantávit aurem, non áudiet? * aut qui finxit óculum, non consíderat?
- 93:10 Qui córripit gentes, non árguet: * qui docet hóminem sciéntiam?
- 93:11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt.
- 93:12 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine: * et de lege tua docúeris eum,
- 93:13 Ut mítiges ei a diébus malis: * donec fodiátur peccatóri fóvea.
- 93:14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam: * et hereditátem suam non derelínquet.
- 93:15 Quoadúsque iustítia convertátur in iudícium: * et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde.
- 93:16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes? * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
- 93:17 Nisi quia Dóminus adiúvit me: * paulo minus habitásset in inférno ánima mea.
- 93:18 Si dicébam: Motus est pes meus: * misericórdia tua, Dómine, adiuvábat me.
- 93:19 Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo: * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
- 93:20 Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis: * qui fingis labórem in præcépto?
- 93:21 Captábunt in ánimam iusti: * et sánguinem innocéntem condemnábunt.
- 93:22 Et factus est mihi Dóminus in refúgium: * et Deus meus in adiutórium spei meæ.
- 93:23 Et reddet illis iniquitátem ipsórum: et in malítia eórum dispérdet eos: * dispérdet illos Dóminus, Deus noster.
- V.
- Christus diléxit nos.
- R.
- Et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Tractatus 120 in Ioannem
In illo témpore: Cum accepísset Iesus acétum, dixit: Consummátum est. Et, inclináto cápite, trádidit spíritum. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Vigilánti verbo Evangelísta usus est, ut non díceret: Latus eius percússit, aut vulnerávit, aut quid áliud, sed Apéruit; ut illic quodámmodo vitæ óstium panderétur, unde sacraménta Ecclésiæ manavérunt, sine quibus ad vitam, quæ vera vita est, non intrátur. Ille sanguis qui fusus est, in remissiónem fusus est peccatórum. Aqua illa salutáre témperat póculum; hæc et lavácrum præstat et potum. Hoc prænuntiábat quod Noë in látere arcæ óstium fácere iussus est, quo intrárent animália quæ non erant dilúvio peritúra, quibus præfigurabátur Ecclésia. Propter hoc prima múlier facta est de látere viri dormiéntis, et appelláta est vita matérque vivórum. Magnum quippe significávit bonum, ante magnum prævaricatiónis malum. Hic secúndus Adam, inclináto cápite, in cruce dormívit, ut inde formarétur ei coniux, quæ de látere dormiéntis efflúxit. O mors, unde mórtui revivíscunt! Quid isto sánguine múndius? Quid vúlnere isto salúbrius?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Iesus Christus:
* Non in aqua solum, sed in aqua et sánguine.
V. In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem in ablutiónem peccatóris.
R. Non in aqua solum, sed in aqua et sánguine.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Enarrat. in Psalm. 95, n. 5
Tenebántur hómines captívi sub diábolo, et dæmónibus serviébant; sed redémpti sunt a captivitáte. Véndere enim se potuérunt, sed redímere non potuérunt. Venit Redémptor, et dedit prétium; fudit sánguinem suum, et emit orbem terrárum. Quǽritis quid émerit? Vidéte quid déderit, et inveniétis quid émerit. Sanguis Christi prétium est. Tanti quid valet? quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingráti sunt prétio suo, aut multum supérbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parum esse ut solos Afros émerit, aut se tam magnos esse pro quibus solis illud sit datum. Non ergo exsúltent, non supérbiant. Pro toto dedit, quantum dedit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Prædestinávit nos Deus in adoptiónem filiórum per Iesum Christum,
* In quo habémus redemptiónem per sánguinem eius.
V. Remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ eius, quæ superabundávit in nobis.
R. In quo habémus redemptiónem per sánguinem eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In quo habémus redemptiónem per sánguinem eius.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Sermo 31, alias 344
Hábuit ille sánguinem, unde nos redímeret; et ad hoc accépit sánguinem, ut esset quem pro nobis rediméndis effúnderet. Sanguis Dómini tui, si vis, datus est pro te; si nolúeris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Hábuit sánguinem Deus meus, quo me redímeret, sed iam, cum passus est, totum dedit; quid illi remánsit, quod det et pro me? Hoc est magnum, quia semel dedit, et pro ómnibus dedit. Sanguis Christi volénti est salus, nolénti supplícium. Quid ergo dúbitas, qui mori non vis, a secúnda pótius morte liberári? Qua liberáris, si vis tóllere crucem tuam, et sequi Dóminum; quia ille tulit suam, et quæsívit servum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui unigénitum Fílium tuum mundi Redemptórem constituísti, ac eius Sánguine placári voluísti: concéde, quǽsumus, salútis nostræ prétium solémni cultu ita venerári, atque a præséntis vitæ malis eius virtúte deféndi in terris; ut fructu perpétuo lætémur in cælis.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.