B
In Commemoratione S. Pauli Apostoli III. classis
1962 Pre-1955

In Commemoratione S. Pauli Apostoli

III. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Egrégie Doctor, Paule, mores ínstrue,

Et nostra tecum péctora in cælum trahe;

Veláta dum merídiem cernat fides,

Et solis instar sola regnet cáritas.

Sit Trinitáti sempitérna glória,

Honor, potéstas atque iubilátio,

In unitáte, quæ gubérnat ómnia,

Per univérsa æternitátis sǽcula.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Qui operátus est * Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam, quæ data est mihi a Christo Dómino.

Psalmus 18 [1]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
  8. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  9. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  10. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  11. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  12. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  13. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  14. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  15. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  16. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Ant. Scio cui crédidi, * et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem iustus iudex.

Psalmus 33 [2]

  1. 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
  2. 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
  3. 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
  4. 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  5. 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
  6. 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
  7. 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
  8. 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
  9. 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
  10. 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  11. 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
  12. 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
  13. 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
  14. 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
  15. 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
  16. 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
  17. 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  18. 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
  19. 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  20. 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
  21. 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
  22. 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
Ant. Mihi vívere Christus est, * et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Psalmus 44 [3]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  12. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  13. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  14. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  15. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  16. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  17. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  19. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  20. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Tu es vas electiónis, * sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis in univérso mundo.

Psalmus 46 [4]

  1. 46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
  2. 46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
  3. 46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
  4. 46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
  5. 46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
  6. 46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
  7. 46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
  8. 46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
  9. 46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
Ant. Magnus sanctus Paulus * vas electiónis, vere digne est glorificándus, qui et méruit thronum duodécimum possidére.

Psalmus 60 [5]

  1. 60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
  2. 60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
  3. 60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
  4. 60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
  5. 60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
  6. 60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
  7. 60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
  8. 60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
Ant. Bonum certámen * certávi, cursum consummávi, fidem servávi.

Psalmus 63 [6]

  1. 63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
  2. 63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
  3. 63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
  4. 63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
  5. Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
  6. 63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
  7. Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
  8. 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
  9. 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
  10. 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
  11. 63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
Ant. Saulus, qui et Paulus, * magnus prædicátor, a Deo confortátus convalescébat, et confundébat Iudǽos.

Psalmus 74 [7]

  1. 74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
  2. 74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
  3. 74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
  4. 74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
  5. 74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
  6. 74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
  7. 74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
  8. 74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
  9. 74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
  10. 74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
Ant. Ne magnitúdo * revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ, ángelus sátanæ, qui me colaphízet: propter quod ter Dóminum rogávi ut auferrétur a me, et dixit mihi Dóminus: Súfficit tibi, Paule, grátia mea.

Psalmus 96 [8]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Ant. Repósita est mihi * coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.

Psalmus 98 [9]

  1. 98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
  2. 98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
  3. 98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
  4. 98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
  5. 98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
  6. 98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
  7. Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
  8. 98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
  9. 98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
  10. 98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V.
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus.
R.
Nimis confortátus est principátus eórum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

De Actibus Apostolórum

Erant autem in Ecclésia quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas et Simon, qui vocátur Niger, et Lucius Cyrenénsis et Mánahen, qui erat Heródis tetrárchæ collactáneus, et Saulus.

Ministrántibus autem illis Dómino et ieiunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam, in opus ad quod assúmpsi eos.

Tunc ieiunántes et orántes imponentésque eis manus dimisérunt illos.

Et ipsi quidem missi a Spíritu Sancto abiérunt Seleucíam et inde navigavérunt Cyprum.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes:

* Et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.

V.
Grátia Dei in me vácua non fuit, sed grátia eius semper in me manet.
R.
Et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Et, cum veníssent Salamínam, prædicábant verbum Dei in synagógis Iudæórum; habébant autem et Ioánnem in ministério.

Et, cum perambulássent univérsam ínsulam usque Paphum, invenérunt quemdam virum magum pseudoprophétam Iudǽum, cui nomen erat Bariésu,

Qui erat cum procónsule Sérgio Paulo, viro prudénte. Hic, accersítis Bárnaba et Saulo, desiderábat audíre verbum Dei.

Resistébat autem illis Elymas magus (sic enim interpretátur nomen eius) quærens avértere procónsulem a fide.

Saulus autem, qui et Paulus, replétus Spíritu Sancto, íntuens in eum,

Dixit: O plene omni dolo et omni fallácia, fili diáboli, inimíce omnis iustítiæ, non désinis subvértere vias Dómini rectas?

Et nunc ecce manus Dómini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et conféstim cécidit in eum calígo et ténebræ, et circúiens quærébat qui ei manum daret.

Tunc procónsul, cum vidísset factum, crédidit admírans super doctrína Dómini.

Et, cum a Papho navigássent, Paulus et qui cum eo erant venérunt Pergen Pamphýliæ; Ioánnes autem discédens ab eis revérsus est Ierosólymam.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Repósita est mihi coróna iustítiæ,

* Quam reddet mihi Dóminus in illum diem iustus iudex.

V.
Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem.
R.
Quam reddet mihi Dóminus in illum diem iustus iudex.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Quam reddet mihi Dóminus in illum diem iustus iudex.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de grátia et líbero arbítrio

Cap. 6-7

Apóstolus Paulus, quem certe invénimus sine ullis méritis bonis, immo cum multis méritis malis, Dei grátiam consecútum, reddéntis bona pro malis, videámus quid dicat, sua iam propinquánte passióne, scribens ad Timótheum: Ego enim iam ímmolor, inquit, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. Ista útique iam mérita sua bona commémorat; ut post bona mérita consequátur corónam, qui post mérita mala consecútus est grátiam. Dénique atténdite quid sequátur: Súperest, inquit, mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex. Cui rédderet corónam iustus iudex, si non donásset grátiam miséricors Pater? Et quómodo esset ista coróna iustítiæ, nisi præcessísset grátia, quæ iustíficat ímpium? Quómodo ista débita redderétur, nisi prius illa gratúita donarétur?

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cuius natalícia cólimus, eius apud te patrocínia sentiámus.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.