Feria quinta infra Hebdomadam V post Octavam Pentecostes
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Visitatiónem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Visitatiónem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Visitatiónem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Visitatiónem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Ant. Visitatiónem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quem terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.
Beáta Mater múnere,
Cuius supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
Fœcúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 8 [1]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 18 [2]
- 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
- 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
- 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
- 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
- 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
- Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
- 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
- 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
- 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
- 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
- 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
- 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
- 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
- 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
- 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
- Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Psalmus 23 [3]
- 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
- 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
- 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
- 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
- 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
- 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
- 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
- 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
- V.
- Spécie tua et pulchritúdine tua.
- R.
- Inténde, próspere procéde, et regna.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Cánticis canticórum
Ego flos campi et lílium convállium.
Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias.
Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus eius dulcis gútturi meo.
Introdúxit me in cellam vináriam, ordinávit in me caritátem.
Fulcíte me flóribus, stipáte me malis, quia amóre lángueo.
Læva eius sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
Adiúro vos, fíliæ Ierúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Surge, própera, amíca mea, formósa mea, et veni: iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit:
* Vox túrturis audíta est in terra nostra.
- V.
- Intrávit María in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth.
- R.
- Vox túrturis audíta est in terra nostra.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Vox dilécti mei: ecce iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles.
Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.
En diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni.
Iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit,
Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit, vox túrturis audíta est in terra nostra,
Ficus prótulit grossos suos, víneæ floréntes dedérunt odórem suum.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tamquam Ierúsalem?
* Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.
- V.
- Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
- R.
- Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni,
Colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.
Cápite nobis vulpes párvulas, quæ demoliúntur víneas; nam vínea nostra flóruit.
Diléctus meus mihi, et ego illi, páscitur inter lília,
Donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ. Revértere; símilis esto, dilécte mi, cápreæ hinnulóque cervórum super montes Bether.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui:
* Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
- V.
- Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo.
- R.
- Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
Nocturnus II
Psalmus 44 [4]
- 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
- Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
- 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
- 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
- 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
- Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
- 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
- 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
- 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
- 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
- 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
- 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
- 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
- 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
- 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
- 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
- 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
- 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
- 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
- Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Psalmus 45 [5]
- 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
- 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
- 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
- 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
- 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
- 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
- 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
- 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
- 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
- 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
- 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Psalmus 86 [6]
- 86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
- 86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
- 86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
- Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
- 86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
- 86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
- 86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
- V.
- Adiuvábit eam Deus vultu suo.
- R.
- Deus in médio eius, non commovébitur.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Sermo sancti Ioánnis Chrysóstomi
Apud Metaphr. mense Iulio
Cum ad nos advenísset Redémptor nostri géneris, venit prótinus ad suum amícum Ioánnem, dum adhuc esset in ventre matris. Quem cum ex útero in útero aspexísset Ioánnes, términos natúræ concútiens, exclámat: Vídeo Dóminum, qui natúræ impósuit términos, et non exspécto tempus nascéndi. Novem ménsium tempus mihi non est hic necessárium; in me est enim, qui est ætérnus. Egrédiar ex hoc tenebróso tabernáculo, rerum admirabílium compendiósam prædicábo cognitiónem. Sum signum: significábo Christi advéntum. Sum tuba: próferam Fílii Dei in carne dispensatiónem. Tuba canam; eo ipso patérnæ linguæ benedícam, et eam traham, ut loquátur. Tuba canam, et úterum matérnum vivificábo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ecce iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles:
* Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum.
V. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, a summo cælo egréssio eius.
R. Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Vides, o dilécte, quam sit novum et admirábile mystérium. Nondum náscitur, et sáltibus lóquitur; nondum appáret, et minas inténtat; nondum ei permíttitur clamáre, et per facta audítur; nondum ducit vitam, et Deum prǽdicat; nondum áspicit lucem, et solem índicat; nondum páritur, et próperat præcúrrere. Non fert enim, præsénte Dómino, continéri; non sústinet natúræ exspectáre términos; sed conténdit rúmpere cárcerem ventris, et studet præsignificáre veniéntem Salvatórem. Accéssit, inquit, qui solvit víncula; et quid ego sédeo vinctus, et retíneor ut máneam? Venit Verbum, ut ómnia constítuat; et ego adhuc máneo deténtus? Exíbo, præcúrram, et prædicábo ómnibus: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccátum mundi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum: quia cum essem párvula, plácui Altíssimo,
* Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.
V. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.
R. Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Sed dic nobis, Ioánnes, cum adhuc in tenebróso matris útero contineáris, quómodo intuéris et audis? quómodo res divínas contempláris? quómodo éxsilis et exsúltas? Magnum est, inquit, quod perágitur mystérium, et actus ab humána remótus comprehensióne. Mérito ínnovo natúram propter eum, qui est innovatúrus ea quæ sunt supra natúram. Vídeo, etsi adhuc in útero sim; quóniam in útero gestári vídeo solem iustítiæ. Auribus percípio, quóniam nascor vox magni Verbi. Exclámo, quóniam Fílium Patris unigénitum consídero carne indútum. Exsúlto, quóniam univérsi Effectórem vídeo formam, hóminis suscípere. Exsílio, quóniam mundi Redemptórem cógito incorporátum. Præcúrro advéntum eius, et quodámmodo vobis prǽeo confessióne.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Beáta quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María:
* Magníficat ánima mea Dóminum.
V. Veníte, et audíte, et narrábo quanta fecit Deus ánimæ meæ.
R. Magníficat ánima mea Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Magníficat ánima mea Dóminum.
Nocturnus III
Psalmus 95 [7]
- 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
- 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
- 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
- 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
- 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
- 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
- 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
- 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
- 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
- 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
- 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
- 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
- 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Psalmus 96 [8]
- 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
- 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
- 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
- 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
- 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
- 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
- 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
- Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
- 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
- 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
- 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
- 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
- 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Psalmus 97 [9]
- 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
- Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
- 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
- 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
- Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
- 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
- 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
- 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
- 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
- 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
- V.
- Elégit eam Deus, et præelégit eam.
- R.
- In tabernáculo suo habitáre facit eam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Liber 2 Comment. in Lucæ. cap. 1, post initium
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitáte Iuda: et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. Et réliqua.
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Contuéndum est, quia supérior venit ad inferiórem, ut inférior adiuvétur: María ad Elísabeth, Christus ad Ioánnem. Dénique étiam póstea, ut sanctificáret baptísmum Ioánnis, Dóminus venit ad baptísmum. Cito quoque advéntus Maríæ et præséntiæ divínæ benefícia declarántur. Vide distinctiónem singulorúmque verbórum proprietátem. Vocem prior Elísabeth audívit, sed Ioánnes prior grátiam sensit. Illa natúræ órdine audívit, iste exsultávit ratióne mystérii. Illa Maríæ, iste Dómini sensit advéntum. Istæ grátiam loquúntur, illi intus operántur, pietatísque mystérium matérnis adoriúntur proféctibus; duplicíque miráculo prophétant matres spíritu parvulórum. Exsultávit infans, repléta est mater. Non prius mater repléta, quam fílius; sed, cum fílius esset replétus Spíritu Sancto, replévit et matrem.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Beátam me dicent omnes generatiónes,
* Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
V. Et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum.
R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me? Hoc est, Quo tantum bonum mihi áccidit, ut mater Dómini mei véniat ad me? Miráculum séntio, agnósco mystérium: Mater Dómini Verbo fœta, Deo plena est. Mansit autem María cum illa ménsibus tribus, et revérsa est in domum suam. Bene indúcitur sancta María et exhibuísse offícium, et mýsticum númerum custodísse.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima:
* Quia ex te ortus est sol iustítiæ, * Christus, Deus noster.
V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam Visitatiónem.
R. Quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christus, Deus noster.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Non enim sola familiaritátis est causa quod diu mansit, sed étiam tanti vatis proféctus. Nam, si primo ingréssu tantus proféctus éxstitit, ut ad salutatiónem Maríæ exsultáret infans in útero, replerétur Spíritu Sancto mater infántis; quantum putámus usu tanti témporis sanctæ Maríæ addidísse præséntiam? Ungebátur ítaque, et quasi bonus athléta exercebátur in útero matris Prophéta; amplíssimo enim virtus eius certámini parabátur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Visitatiónis eius votíva solémnitas, pacis tríbuat increméntum.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.