B
Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi I. classis
1962 Pre-1955

Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi

I. classis
Ad Laudes
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Hi qui amícti sunt * stolis albis, qui sunt, et unde venérunt?

Psalmus 92 [1]

  1. 92:1 Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
  2. Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
  3. 92:2 Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
  4. 92:3 Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
  5. Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
  6. 92:4 Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
  7. 92:5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
Ant. Hi sunt * qui venérunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Psalmus 99 [2]

  1. 99:2 Iubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
  2. Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.
  3. 99:3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
  4. Pópulus eius, et oves páscuæ eius: * introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi.
  5. 99:4 Laudáte nomen eius: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Ant. Ideo sunt * ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte.

Psalmus 62 [3]

  1. 62:2 Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
  2. Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
  3. 62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
  4. 62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
  5. 62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
  6. 62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  7. 62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus.
  8. 62:8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
  9. 62:10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
  10. 62:12 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
Ant. Et ipsi vicérunt * dracónem propter sánguinem Agni et propter testaméntum Verbi sui.

Canticum Trium Puerorum [4]

  1. 3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  2. 3:58 Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
  3. 3:59 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
  4. 3:60 Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
  5. 3:61 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
  6. 3:62 Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
  7. 3:63 Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
  8. 3:64 Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
  9. 3:65 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
  10. 3:66 Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  11. 3:67 Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
  12. 3:68 Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
  13. 3:69 Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
  14. 3:70 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
  15. 3:71 Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  16. 3:72 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
  17. 3:73 Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
  18. 3:74 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  19. 3:75 (Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
  20. 3:56 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.
Ant. Beáti * qui lavant stolas suas in sánguine Agni.

Psalmus 148 [5]

  1. 148:1 Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
  2. 148:2 Laudáte eum, omnes Ángeli eius: * laudáte eum, omnes virtútes eius.
  3. 148:3 Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  4. 148:4 Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
  5. 148:5 Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  6. 148:6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  7. 148:7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
  8. 148:8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum eius:
  9. 148:9 Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
  10. 148:10 Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
  11. 148:11 Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes iúdices terræ.
  12. 148:12 Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen eius solíus.
  13. 148:14 Conféssio eius super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
  14. Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.

Heb 9:11-12

Fratres: Christus assístens Póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non huius creatiónis: neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Salvéte, Christi vúlnera,

Imménsi amoris pígnora

Quibus perénnes rívuli

Manant rubéntis sánguinis.

Nitóre stellas víncitis

Rosas odóre et bálsama,

Prétio lapíllos Indicos,

Mellis favos dulcédine.

Per vos patet gratíssimum

Nostris asýlum méntibus;

Non huc furor minántium

Umquam penétrat hóstium.

Quot Iesus in prætório

Flagélla nudus éxcipit!

Quot scissa pellis úndique

Stillat cruóris gúttulas!

Frontem venústam, proh dolor!

Coróna pungit spínea,

Clavi retúsa cúspide

Pedes manúsque pérforant.

Postquam sed ille trádidit

Amans volénsque spíritum,

Pectus ferítur láncea,

Geminúsque liquor éxsilit.

Ut plena sit redémptio,

Sub torculári stríngitur;

Suíque Iesus ímmemor,

Sibi nil resérvat sánguinis.

Veníte quotquot críminum

Funésta labes ínficit;

In hoc salútis bálneo

Qui se lavat, mundábitur.

Summi ad Paréntis déxteram

Sedénti habénda est grátia,

Qui nos redémit sánguine,

Sanctóque firmat Spíritu.

Amen.

V.
Iustificáti in sánguine Christi.
R.
Salvi érimus ab ira per ipsum.
Ant. Erit sanguis Agni * vobis in signum, dicit Dóminus; et vidébo sánguinem, et transíbo vos nec erit in vobis plaga dispérdens.

Canticum Zachariæ

  1. 1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  2. 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  3. 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
  4. 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  5. 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  6. 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  7. 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  8. 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  9. 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
  10. 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
  11. 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  12. 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui unigénitum Fílium tuum mundi Redemptórem constituísti, ac eius Sánguine placári voluísti: concéde, quǽsumus, salútis nostræ prétium solémni cultu ita venerári, atque a præséntis vitæ malis eius virtúte deféndi in terris; ut fructu perpétuo lætémur in cælis.

Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.