B
S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virginis III. classis
1962 Pre-1955

S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virginis

III. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Vírginis Proles, Opiféxque Matris,

Virgo quem gessit, peperítque Virgo:

Vírginis festum cánimus beátæ,

Accipe votum.

Huius orátu, Deus alme, nobis

Débitas pœnas scélerum remítte;

Ut tibi puro resonémus almum

Péctore carmen.

Sit decus Patri, genitǽque Proli,

Et tibi, compar utriúsque virtus,

Spíritus semper, Deus unus, omni

Témporis ævo.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Memor fuit in sǽculum * testaménti sui Dóminus Deus noster.

Psalmus 104(1-15) [1]

  1. 104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: * annuntiáte inter gentes ópera eius.
  2. 104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília eius.
  3. 104:3 Laudámini in nómine sancto eius: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
  4. 104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem eius semper.
  5. 104:5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit: * prodígia eius, et iudícia oris eius.
  6. 104:6 Semen Ábraham, servi eius: * fílii Iacob, elécti eius.
  7. 104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra iudícia eius.
  8. 104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
  9. 104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et iuraménti sui ad Isaac:
  10. 104:10 Et státuit illud Iacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
  11. 104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
  12. 104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ eius:
  13. 104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
  14. 104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
  15. 104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
Ant. Auxit Dóminus * pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.

Psalmus 104(16-27) [2]

  1. 104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
  2. 104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Ioseph.
  3. 104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsiit ánimam eius * donec veníret verbum eius.
  4. 104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
  5. 104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
  6. 104:22 Ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum: * et senes eius prudéntiam docéret.
  7. 104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Iacob áccola fuit in terra Cham.
  8. 104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos eius.
  9. 104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum eius: * et dolum fácerent in servos eius.
  10. 104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
  11. 104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
Ant. Edúxit Deus * pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.

Psalmus 104(28-45) [3]

  1. 104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
  2. 104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
  3. 104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
  4. 104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
  5. 104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
  6. 104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
  7. 104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cuius non erat númerus:
  8. 104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
  9. 104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
  10. 104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
  11. 104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
  12. 104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
  13. 104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
  14. 104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
  15. 104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
  16. 104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
  17. 104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
  18. 104:45 Ut custódiant iustificatiónes eius, * et legem eius requírant.
Ant. Salvávit eos Dóminus * propter nomen suum.

Psalmus 105(1-15) [4]

  1. 105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
  2. 105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius?
  3. 105:3 Beáti, qui custódiunt iudícium, * et fáciunt iustítiam in omni témpore.
  4. 105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
  5. 105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
  6. 105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
  7. 105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
  8. Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
  9. 105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
  10. 105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
  11. 105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
  12. 105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
  13. 105:12 Et credidérunt verbis eius: * et laudavérunt laudem eius.
  14. 105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius: * et non sustinuérunt consílium eius.
  15. 105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
  16. 105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
Ant. Oblíti sunt Deum * qui salvávit eos.

Psalmus 105(16-31) [5]

  1. 105:16 Et irritavérunt Móysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
  2. 105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
  3. 105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
  4. 105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
  5. 105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
  6. 105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
  7. 105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius:
  8. 105:24 Ut avérteret iram eius ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
  9. 105:25 Non credidérunt verbo eius, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
  10. 105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
  11. 105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
  12. 105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
  13. 105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
  14. 105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
  15. 105:31 Et reputátum est ei in iustítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
Ant. Cum tribularéntur * vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.

Psalmus 105(32-48) [6]

  1. 105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum eius.
  2. 105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
  3. 105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
  4. 105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
  5. 105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
  6. 105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
  7. 105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
  8. 105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
  9. 105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
  10. 105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
  11. 105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
  12. 105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
  13. 105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
  14. 105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
  15. Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
  16. 105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
Ant. Clamavérunt ad Dóminum * et de necessitátibus eórum liberávit eos.

Psalmus 106(1-14) [7]

  1. 106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
  2. 106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
  3. 106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
  4. 106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
  5. 106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
  6. 106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
  7. 106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
  8. 106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  9. 106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
  10. 106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
  11. 106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
  12. 106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
  13. 106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  14. 106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
Ant. Ipsi vidérunt * ópera Dei et mirabília eius.

Psalmus 106(15-30) [8]

  1. 106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  2. 106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
  3. 106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter iniustítias enim suas humiliáti sunt.
  4. 106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
  5. 106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  6. 106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
  7. 106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  8. 106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera eius in exsultatióne.
  9. 106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
  10. 106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in profúndo.
  11. 106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus eius.
  12. 106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
  13. 106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
  14. 106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
  15. 106:29 Et státuit procéllam eius in auram: * et siluérunt fluctus eius.
  16. 106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Ant. Vidébunt recti * et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

Psalmus 106(31-43) [9]

  1. 106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  2. 106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
  3. 106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
  4. 106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
  5. 106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
  6. 106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
  7. 106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
  8. 106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et iuménta eórum non minorávit.
  9. 106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
  10. 106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
  11. 106:41 Et adiúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
  12. 106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
  13. 106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
V.
Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
R.
Et in cáthedra seniórum laudent eum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

De libro primo Machabæórum

Et audívit Iudas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias, et quia sunt poténtes víribus.

Et audiérunt prǽlia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum:

Et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia:

Lócaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenérunt eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna; céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis.

1 Mac 8:1-4

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Refúlsit sol in clípeos áureos, et resplenduérunt montes ab eis:

* Et fortitúdo géntium dissipáta est.

V. Erat enim exércitus magnus valde et fortis: et appropiávit Iudas et exércitus eius in prǽlio.

R. Et fortitúdo géntium dissipáta est.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Et elégit Iudas Eupólemum fílium Ioánnis, fílii Iacob, et Iásonem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem:

Et, ut auférrent ab eis iugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël.

Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt:

Iudas Machabǽus, et fratres eius, et pópulus Iudæórum misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros.

Et plácuit sermo in conspéctu eórum.

Et hoc rescríptum est, quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Ierúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis:

1 Mac 8:17-22

Bene sit Románis, et genti Iudæórum, in mari et in terra in ætérnum, gladiúsque et hostis procul sit ab eis.

Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum,

Auxílium feret gens Iudæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno;

Et præliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis; et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes.

Simíliter autem et, si genti Iudæórum prius accíderit bellum, adiuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit.

1 Mac 8:23-27

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. In hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum,

* Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.

V. Ornavérunt fáciem templi corónis áureis, et dedicavérunt altáre Dómino.

R. Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis Dóminus omnípotens.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Margaríta María Alacóque, in pago diœcésis Augustodunénsis honésto génere nata, iam a téneris annis futúræ sanctitátis indícia prǽbuit. In Deíparam Vírginem et in augústum Eucharístiæ sacraméntum amóre flagrans, adolescéntula Deo virginitátem devóvit; ac órdinem Visitatiónis ingréssa, statim religiósæ vitæ fulgóre nitére cœpit. Altióris dono oratiónis a Deo est decoráta, aliísque grátiæ munéribus et crebris visiónibus. Harum celebérrima fuit cum ante Eucharístiam precánti Iesus semetípsum conspiciéndum óbtulit, et divínum Cor in apérto péctore flammis incénsum ac spinis constríctum osténdit, præcepítque ut, ob talem caritátem et ad ingratórum hóminum iniúrias expiándas, illa públicum Cordi suo cultum, magnis propósitis cæléstis thesáuri prǽmiis, instituéndum curáret. Religiósæ perfectiónis laude florens et per æternárum rerum contemplatiónem in dies síngulos cælésti sponso coniúnctior, ad eum evolávit, anno ætátis suæ quadragésimo tértio, reparátæ salútis millésimo sexcentésimo nonagésimo. Miráculis insígnem Benedíctus décimus quintus Sanctis adscrípsit: eiúsque offícium Pius undécimus ad univérsam Ecclésiam exténdit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Dómine Iesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti; da nobis eius méritis et imitatióne; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, iugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.