S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virginis
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 149 [1]
- 149:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus eius in ecclésia sanctórum.
- 149:2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
- 149:3 Laudent nomen eius in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
- 149:4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
- 149:5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
- 149:6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
- 149:7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
- 149:8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
- 149:9 Ut fáciant in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Psalmus 91 [2]
- 91:2 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
- 91:3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
- 91:4 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
- 91:5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
- 91:6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
- 91:7 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc.
- 91:8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
- 91:9 Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
- 91:10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
- 91:11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
- 91:12 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
- 91:13 Iustus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
- 91:14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
- 91:15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
- 91:16 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
Psalmus 63 [3]
- 63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
- 63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
- 63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
- 63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
- Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
- 63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
- Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
- 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
- 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
- 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
- 63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
Canticum Ecclesiastici [4]
- 36:1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, * et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
- 36:2 Et immítte timórem tuum super gentes, * quæ non exquisiérunt te,
- 36:3 Ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua.
- 36:4 Álleva manum tuam super gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam.
- 36:5 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, * sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
- 36:6 Ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, * quóniam non est Deus præter te, Dómine.
- 36:7 Ínnova signa, et immúta mirabília. * Glorífica manum, et brácchium dextrum.
- 36:8 Éxcita furórem, et effúnde iram. * Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
- 36:9 Festína tempus, et meménto finis, * ut enárrent mirabília tua.
- 36:10 In ira flammæ devorétur qui salvátur: * et qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem.
- 36:11 Cóntere caput príncipum inimicórum, * dicéntium: Non est álius præter nos.
- 36:12 Cóngrega omnes tribus Iacob: ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua:
- 36:13 Et hereditábis eos, * sicut ab inítio.
- 36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël, quem coæquásti primogénito tuo.
- 36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ Ierúsalem, * civitáti requiéi tuæ.
- 36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.
Psalmus 150 [5]
- 150:1 Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
- 150:2 Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
- 150:3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
- 150:4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
- 150:5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat.
R. Deo grátias.
Iesu, coróna Vírginum,
Quem Mater illa cóncipit
Quæ sola Virgo párturit,
Hæc vota clemens áccipe:
Qui pergis inter lília
Septus choréis Vírginum,
Sponsus decórus glória
Sponsísque reddens prǽmia.
Quocúmque tendis, Vírgines
Sequúntur, atque láudibus
Post te canéntes cúrsitant,
Hymnósque dulces pérsonant;
Te deprecámur súpplices,
Nostris ut addas sénsibus
Nescíre prorsus ómnia
Corruptiónis vúlnera.
Virtus, honor, laus, glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.
- V.
- Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
- R.
- Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Canticum Zachariæ
- 1:68 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
- 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
- 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
- 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
- 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
- 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
- 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
- 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
- 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
- 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
- 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
- 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Iesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti; da nobis eius méritis et imitatióne; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, iugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.