Feria Quarta infra Hebdomadam XIX post Octavam Pentecostes I. Octobris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Solemnitátem Rosárii Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Solemnitátem Rosárii Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Solemnitátem Rosárii Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Solemnitátem Rosárii Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Ant. Solemnitátem Rosárii Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.
Cæléstis aulæ Núntius,
Arcána pandens Núminis,
Plenam salútat grátia
Dei Paréntem Vírginem.
Virgo propínquam sánguine
Matrem Ioánnis vísitat,
Qui, clausus alvo, géstiens
Adésse Christum núntiat.
Verbum, quod ante sǽcula
E mente Patris pródiit,
E Matris alvo Vírginis,
Mortális Infans, náscitur.
Templo puéllus sístitur,
Legíque paret Légifer,
Hic se Redémptor páupere
Prétio redémptus ímmolat.
Quem iam dolébat pérditum,
Mox læta Mater ínvenit
Ignóta doctis méntibus
Edisseréntem Fílium.
In monte olívis cónsito
Redémptor orans prócidit,
Mæret, pavéscit, déficit,
Sudóre manans sánguinis.
Aproditóre tráditus
Raptátur in pœnas Deus,
Durísque vinctus néxibus,
Flagris cruéntis cǽditur.
Intéxta acútis séntibus,
Coróna contuméliæ,
Squalénti amíctum púrpura,
Regem corónat glóriæ.
Molis crucem ter árduæ,
Sudans, anhélans, cóncidens,
Ad montis usque vérticem
Gestáre vi compéllitur.
Confíxus atro stípite
Inter sceléstos ínnocens,
Orándo pro tortóribus,
Exsánguis efflat spíritum.
Iesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 8 [1]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 18 [2]
- 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
- 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
- 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
- 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
- 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
- Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
- 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
- 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
- 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
- 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
- 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
- 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
- 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
- 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
- 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
- Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Psalmus 23 [3]
- 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
- 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
- 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
- 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
- 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
- 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
- 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
- 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
- V.
- Sancta Dei Génetrix, semper Virgo María.
- R.
- Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nostrum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Libro Ecclesiástici
In ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor.
Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et, qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo,
Et dixit mihi: In Iacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces.
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea.
Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Súmite psaltérium iucúndum in insígni die solemnitátis vestræ:
* Et exsultáte Vírgini adiutríci nostræ.
- V.
- Cantáte ei cánticum novum: annuntiáte inter gentes glóriam eius.
- R.
- Et exsultáte Vírgini adiutríci nostræ.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion:
Quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Iericho:
Quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum iuxta aquam in platéis.
Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta, dedi suavitátem odóris;
Et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mixtum odor meus.
Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Vidi speciósam ascendéntem désuper rivos aquárum; cuius inæstimábilis odor erat nimis;
* Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
- V.
- Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.
- R.
- Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei.
In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis.
Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini;
Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum.
Memória mea in generatiónes sæculórum.
Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bíbunt me, adhuc sítient.
Qui audit me non confundétur, et qui operántur in me non peccábunt.
Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tamquam Ierúsalem? Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt,
* Et regínæ laudavérunt eam.
- V.
- Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
- R.
- Et regínæ laudavérunt eam.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Et regínæ laudavérunt eam.
Nocturnus II
Psalmus 44 [4]
- 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
- Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
- 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
- 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
- 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
- Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
- 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
- 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
- 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
- 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
- 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
- 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
- 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
- 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
- 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
- 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
- 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
- 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
- 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
- Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Psalmus 45 [5]
- 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
- 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
- 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
- 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
- 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
- 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
- 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
- 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
- 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
- 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
- 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Psalmus 86 [6]
- 86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
- 86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
- 86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
- Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
- 86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
- 86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
- 86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
- V.
- Post partum, Virgo, invioláta permansísti.
- R.
- Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Cum Albigénsium hǽresis per Tolosátium regiónem ímpie grassarétur, atque áltius in dies radíces ágeret, sanctus Domínicus, qui nuper Prædicatórum órdinis fundaménta iécerat, ad eam convelléndam totus incúbuit. Id ut præstáret valídius, auxílium beátæ Vírginis, cuius dígnitas illis erróribus impudentíssime petebátur, cuíque datum est cunctas hǽreses interímere in univérso mundo, eníxis précibus implorávit. A qua (ut memóriæ próditum est) cum mónitus esset ut Rosárium pópulis prædicáret, velut singuláre advérsus hǽreses ac vítia præsídium; mirum est quanto mentis fervóre et quam felíci succéssu iniúnctum sibi munus sit exsecútus. Est autem Rosárium certa precándi fórmula, qua quíndecim angelicárum salutatiónum décades, oratióne Domínica interiécta, distínguimus, et ad eárum síngulas tótidem nostræ reparatiónis mystéria, pia meditatióne recólimus. Ex eo ergo témpore pius hic orándi modus mirabíliter per sanctum Domínicum promulgári augeríque cœpit. Quem eiúsdem institutórem auctorémque fuísse, summi Pontífices apostólicis lítteris passim affirmárunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Tu glória Ierúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri, fecísti viríliter:
* Quia cunctas hǽreses sola interemísti.
V. Pulchra es et decóra, terríbilis ut castrórum ácies ordináta.
R. Quia cunctas hǽreses sola interemísti.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Innumerábiles porro fructus ex hac tam salutári institutióne in christiánam rempúblicam dimanárunt. Inter quos victória illa mérito numerátur, quam sanctíssimus Póntifex Pius quintus et ab eo inflammáti christiáni príncipes apud Echínadas ínsulas de Turcárum tyránno potentíssimo reportárunt. Nam, cum illa ipsa die ea victória reláta sit, qua die sacratíssimi Rosárii sodalitátes per univérsum orbem consuétas supplicatiónes perágerent statutásque preces de more fúnderent, iis précibus haud immérito refértur accépta. Quod quidem cum étiam Gregórius tértius décimus testátus esset; ut pro tam singulári benefício beátæ Vírgini sub appellatióne Rosárii perénnes grátiæ ubíque terrárum haberéntur, in ecclésiis ómnibus, in quibus altáre Rosárii foret, Offícium, ritu dúplici maióri, perpétuo de eo celebrándum indíxit; aliíque Pontífices Rosárium recitántibus eiusdémque Rosárii sodalitátibus indulgéntias pene innúmeras concessére.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Déxtera tua magnificáta est in fortitúdine, déxtera tua confrégit inimícos:
* Submérsi sunt in aquis veheméntibus, et opéruit eos mare.
V. Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros.
R. Submérsi sunt in aquis veheméntibus, et opéruit eos mare.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Clemens vero undécimus, ánimo réputans insígnem páriter victóriam, anno millésimo septingentésimo décimo sexto in Hungáriæ regno a Cárolo sexto in imperatórem Romanórum elécto de innúmeris Turcárum cópiis relátam, eo die contigísse quo festum Dedicatiónis sanctæ Maríæ ad Nives celebrarétur, atque eódem ferme témpore quo sacratíssimi Rosárii confrátres públicam solemnémque supplicatiónem in alma Urbe, ingénti pópuli concúrsu magnáque religióne, peragéntes, férvidas ad Deum preces pro Turcárum depressióne fúnderent ac poténtem opem Deíparæ Vírginis in auxílium Christianórum humíliter implorárent; eam ob rem, victóriam illam, nec non liberátam paulo post eorúndem Turcárum obsidióne Corcyrénsem ínsulam, eiúsdem beátæ Vírginis patrocínio pie cénsuit adscribéndam. Quam ob rem ut huius quoque tam insígnis benefícii perénnis semper et memória exstáret et grátia, sacratíssimi Rosárii festum eódem ritu celebrándum ad Ecclésiam univérsam exténdit. Hæc ómnia Benedíctus décimus tértius in Breviário Románo appóni iussit. Leo autem tértius décimus in turbulentíssimis Ecclésiæ tempóribus, diúque preméntium malórum sæva tempestáte, cunctos in orbe fidéles, iterátis apostólicis lítteris ad Mariális Rosárii, præsértim per octóbrem mensem, frequéntiam veheménter incéndit, aucto quoque ánnui festi solemnitátis ritu, additáque litaníis Lauretánis Regínæ sacratíssimi Rosárii invocatióne, et Offício de eádem solemnitáte próprio Ecclésiæ univérsæ concésso. Sanctíssimam ergo Dei Genetrícem cultu hoc eídem gratíssimo iúgiter venerémur; ut, quæ tóties Christi fidélibus, Rosárii précibus exoráta, terrénos hostes profligáre dedit ac pérdere, inférnos páriter superáre concédat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Signum magnum appáruit in cælo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius,
* Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
V. Dábitur cápiti tuo augméntum gratiárum et coróna ínclita próteget te.
R. Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
Nocturnus III
Psalmus 95 [7]
- 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
- 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
- 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
- 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
- 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
- 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
- 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
- 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
- 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
- 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
- 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
- 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
- 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Psalmus 96 [8]
- 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
- 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
- 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
- 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
- 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
- 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
- 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
- Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
- 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
- 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
- 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
- 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
- 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Psalmus 97 [9]
- 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
- Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
- 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
- 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
- Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
- 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
- 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
- 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
- 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
- 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
- V.
- Speciósa facta es et suávis.
- R.
- In delíciis tuis, sancta Dei Génetrix.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-38
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua.
Homilía sancti Bernárdi Abbátis
Sermo de S. Maria
Ad commendatiónem grátiæ suæ et ad destructiónem humánæ sapiéntiæ, Deus de fémina sed vírgine dignátus est carnem assúmere, ut símilem símili rédderet, contrárium contrário curáret, pestíferam spinam evélleret, peccáti chirógraphum potentíssime deléret. Heva spina fuit; María rosa éxstitit. Heva spina, vulnerándo; María rosa, ómnium afféctus mulcéndo. Heva spina, infígens ómnibus mortem; María rosa, reddens salutíferam ómnibus sortem. María rosa fuit cándida per virginitátem, rubicúnda per caritátem; cándida carne, rubicúnda mente; cándida virtútem sectándo, rubicúnda vítia calcándo; cándida afféctum purificándo, rubicúnda carnem mortificándo; cándida Deum diligéndo, rubicúnda próximo compatiéndo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris,
* Et flores mei fructus honóris et honestátis.
V. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei.
R. Et flores mei fructus honóris et honestátis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Sermo de Aquæductu
Verbum caro factum est, et hábitat iam in nobis. Hábitat in memória nostra, hábitat in cogitatióne, quia usque ad ipsam descéndit imaginatiónem. Quonam modo, inquis? Nimírum iacens in præsépio, in virgináli grémio cubans, in monte prǽdicans, in oratióne pernóctans, in cruce pendens, in morte pallens, liber inter mórtuos et in inférno ímperans, seu étiam tértia die resúrgens, et Apóstolis loca clavórum, victóriæ signa, demónstrans, novíssime coram eis cæli secréta conscéndens. Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitátur?
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Surge, própera, amíca mea; iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit,
* Flores apparuérunt in terra nostra.
V. Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.
R. Flores apparuérunt in terra nostra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Flores apparuérunt in terra nostra.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Quidquid horum cógito, Deum cógito; et per ómnia est Deus meus. Hæc ego meditári dixi sapiéntiam, et prudéntiam iudicávi eructáre memóriam suavitátis; quóniam in huiuscémodi núcleis virga sacerdotális copiósa prodúxit, quam, in supérnis háuriens, ubérius nobis María refúdit. In supérnis plane et ultra Angelos, quæ Verbum ex ipso Patris corde suscépit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit: concéde, quǽsumus; ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.