B
S. Marci Papæ Confessoris
1962 Pre-1955

S. Marci Papæ Confessoris

Ad Laudes
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Lætáre, * Virgo Mater; surréxit Christus de sepúlcro.

Psalmus 92 [1]

  1. 92:1 Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
  2. Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
  3. 92:2 Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
  4. 92:3 Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
  5. Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
  6. 92:4 Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
  7. 92:5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
Ant. Ascéndit Deus * in iubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.

Psalmus 99 [2]

  1. 99:2 Iubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
  2. Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.
  3. 99:3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
  4. Pópulus eius, et oves páscuæ eius: * introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi.
  5. 99:4 Laudáte nomen eius: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Ant. Spíritus Dómini * replévit orbem terrárum.

Psalmus 62 [3]

  1. 62:2 Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
  2. Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
  3. 62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
  4. 62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
  5. 62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
  6. 62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  7. 62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus.
  8. 62:8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
  9. 62:10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
  10. 62:12 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
Ant. Assúmpta est * María in cælum: gaudent Angeli, laudántes benedícunt Dóminum, allelúia.

Canticum Trium Puerorum [4]

  1. 3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  2. 3:58 Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
  3. 3:59 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
  4. 3:60 Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
  5. 3:61 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
  6. 3:62 Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
  7. 3:63 Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
  8. 3:64 Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
  9. 3:65 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
  10. 3:66 Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  11. 3:67 Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
  12. 3:68 Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
  13. 3:69 Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
  14. 3:70 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
  15. 3:71 Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  16. 3:72 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
  17. 3:73 Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
  18. 3:74 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  19. 3:75 (Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
  20. 3:56 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.
Ant. Exaltáta est * Virgo María super choros Angelórum, et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Psalmus 148 [5]

  1. 148:1 Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
  2. 148:2 Laudáte eum, omnes Ángeli eius: * laudáte eum, omnes virtútes eius.
  3. 148:3 Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  4. 148:4 Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
  5. 148:5 Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  6. 148:6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  7. 148:7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
  8. 148:8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum eius:
  9. 148:9 Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
  10. 148:10 Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
  11. 148:11 Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes iúdices terræ.
  12. 148:12 Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen eius solíus.
  13. 148:14 Conféssio eius super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
  14. Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.

Sir 24:25; 39:17

In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. Ego, quasi rosa plantáta super rivos aquárum, fructificávi.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Iam morte, victor, óbruta,

Ab ínferis Christus redit,

Fractísque culpæ vínculis,

Cæli reclúdit límina.

Visus satis mortálibus

Ascéndit ad cæléstia,

Dextrǽque Patris ássidet

Consors patérnæ glóriæ.

Quem iam suis promíserat,

Sanctum datúrus Spíritum,

Linguis amóris ígneis

Mæstis alúmnis ímpluit.

Solúta carnis póndere

Ad astra Virgo tóllitur,

Excépta cæli iúbilo

Et Angelórum cánticis.

Bis sena cingunt sídera

Almæ paréntis vérticem:

Throno propínqua Fílii

Cunctis creátis ímperat.

Iesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

V.
Elégit eam Deus, et præelégit eam.
R.
Et habitáre eam fecit in tabernáculo suo.
Ant. Solemnitátem hodiérnam * sacratíssimi Rosárii Genetrícis Dei Maríæ devóte celebrémus, ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.

Canticum Zachariæ

  1. 1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  2. 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  3. 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
  4. 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  5. 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  6. 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  7. 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  8. 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  9. 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
  10. 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
  11. 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  12. 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit: concéde, quǽsumus; ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur.

Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Commemoratio S. Marci Papæ Confessoris

Ant. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, dicit Dóminus.
V.
Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R.
Et osténdit illi regnum Dei.

Orémus.

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Marcum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.