S. Birgittæ Viduæ
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Birgíttæ.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Birgíttæ.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. In confessióne beátæ Birgíttæ.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Birgíttæ.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. In confessióne beátæ Birgíttæ.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Birgíttæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In confessióne beátæ Birgíttæ.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Birgíttæ.
Huius orátu, Deus alme, nobis
Débitas pœnas scélerum remítte;
Ut tibi puro resonémus almum
Péctore carmen.
Sit decus Patri, genitǽque Proli,
Et tibi, compar utriúsque virtus,
Spíritus semper, Deus unus, omni
Témporis ævo.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 61 [1]
- 61:2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
- 61:3 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
- 61:4 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
- 61:5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
- 61:6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
- 61:7 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
- 61:8 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
- 61:9 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
- 61:10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
- 61:11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
- 61:12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
Psalmus 65(1-12) [2]
- 65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
- 65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
- 65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
- 65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
- 65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
- 65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
- 65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
- 65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
- 65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
- 65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
- 65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
Psalmus 65(13-20) [3]
- 65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
- 65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
- 65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
- 65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
- 65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
- 65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
- 65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
- 65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
Psalmus 67(2-11) [4]
- 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * ‡ et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
- 67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
- 67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
- 67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
- Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
- 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
- 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
- 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
- 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
- 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
- 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
Psalmus 67(12-24) [5]
- 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
- 67:13 Rex virtútum dilécti, dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
- 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
- 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
- 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
- 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
- 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
- 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
- Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
- 67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
- 67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
- 67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
- 67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
- 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
Psalmus 67(25-36) [6]
- 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
- 67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
- 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
- 67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
- Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
- 67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
- 67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
- 67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
- Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
- 67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
- Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
- 67:34 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
- 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Psalmus 68(2-13) [7]
- 68:2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
- 68:3 ‡ Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
- Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
- 68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
- 68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
- Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
- 68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
- 68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
- Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
- 68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
- 68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
- 68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
- 68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
- 68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
- 68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
- Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
Psalmus 68(14-29) [8]
- 68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
- 68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
- 68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
- 68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
- 68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
- 68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
- 68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
- 68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
- Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
- 68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
- 68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
- 68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
- 68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
- 68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
- 68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
- 68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
- 68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
Psalmus 68(30-37) [9]
- 68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
- 68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
- 68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
- 68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
- 68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
- 68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
- 68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
- Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
- 68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
- V.
- Laudábo nomen Dei cum cántico.
- R.
- Et magnificábo eum in laude.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro primo Machabæórum
Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis.
Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum,
Et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis, et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum.
Abraham, nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad iustítiam?
Ioseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti;
Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni.
1 Mac 2:49-54
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Adapériat Dóminus cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis et fáciat pacem in diébus vestris:
* Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
V. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
R. Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Iesus, dum implévit verbum, factus est dux in Israël;
Caleb, dum testificátur in ecclésia, accépit hereditátem;
David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula;
Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum;
Ananías et Azarías et Misaël credéntes, liberáti sunt de flamma;
Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum;
Et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem, quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur.
Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória eius stercus et vermis est:
Hódie extóllitur et cras non inveniéntur, quia convérsus est in terram suam, et cogitátio eius périit.
1 Mac 2:55-63
Vos ergo, fílii, confortámini et viríliter ágite in lege, quia in ipsa gloriósi éritis.
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater;
Et Iudas Maccabǽus fortis víribus a iuventúte sua sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli,
Et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri;
Retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis.
Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos.
1 Mac 2:64-69
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Congregáti sunt inimíci nostri, et gloriántur in virtúte sua: cóntere fortitúdinem illórum, Dómine, et dispérge illos:
* Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Dispérge illos in virtúte tua, et déstrue eos, protéctor noster, Dómine.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Birgítta, in Suécia illústribus et piis paréntibus orta, sanctíssime vixit. In passiónis Domínicæ meditatióne ita afficiebátur, ut de ea sine lácrimis cogitáre non posset. Ulfóni, Neríciæ príncipi, in matrimónium trádita, virum ipsum ad pietátis offícia, tum óptimis exémplis, tum efficácibus verbis adhortáta est. In filiórum educatióne piíssima, paupéribus et infírmis inserviébat. Viro Cisterciénsi mónacho facto et paulo post defúncto, Birgítta arctiórem vitæ formam est aggréssa. Cui deínde arcána multa fuérunt divínitus reveláta. Monastérium Vastanénse sub régula sancti Salvatóris instítuit; Ierosólymam, devotiónis causa, pétiit. Tandem Romæ, grávibus per annum íntegrum afflictáta morbis, migrávit in cælum. Ipsam, miráculis illústrem, Bonifátius nonus in Sanctórum númerum rétulit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine, Deus noster, qui beátæ Birgíttæ per Fílium tuum unigénitum secréta cæléstia revelásti: ipsíus pia intercessióne da nobis fámulis tuis; in revelatióne sempitérnæ glóriæ tuæ gaudére lætántes.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.