S. Theresiæ a Jesu Infante Virginis
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Vírginis Proles, Opiféxque Matris,
Virgo quem gessit, peperítque Virgo:
Vírginis festum cánimus beátæ,
Accipe votum.
Huius orátu, Deus alme, nobis
Débitas pœnas scélerum remítte;
Ut tibi puro resonémus almum
Péctore carmen.
Sit decus Patri, genitǽque Proli,
Et tibi, compar utriúsque virtus,
Spíritus semper, Deus unus, omni
Témporis ævo.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 104(1-15) [1]
- 104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: * annuntiáte inter gentes ópera eius.
- 104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília eius.
- 104:3 Laudámini in nómine sancto eius: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
- 104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem eius semper.
- 104:5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit: * prodígia eius, et iudícia oris eius.
- 104:6 Semen Ábraham, servi eius: * fílii Iacob, elécti eius.
- 104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra iudícia eius.
- 104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
- 104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et iuraménti sui ad Isaac:
- 104:10 Et státuit illud Iacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
- 104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
- 104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ eius:
- 104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
- 104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
- 104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
Psalmus 104(16-27) [2]
- 104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
- 104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Ioseph.
- 104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsiit ánimam eius * donec veníret verbum eius.
- 104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
- 104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
- 104:22 Ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum: * et senes eius prudéntiam docéret.
- 104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Iacob áccola fuit in terra Cham.
- 104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos eius.
- 104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum eius: * et dolum fácerent in servos eius.
- 104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
- 104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
Psalmus 104(28-45) [3]
- 104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
- 104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
- 104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
- 104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
- 104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
- 104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
- 104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cuius non erat númerus:
- 104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
- 104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
- 104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
- 104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
- 104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
- 104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
- 104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
- 104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
- 104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
- 104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
- 104:45 Ut custódiant iustificatiónes eius, * et legem eius requírant.
Psalmus 105(1-15) [4]
- 105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
- 105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius?
- 105:3 Beáti, qui custódiunt iudícium, * et fáciunt iustítiam in omni témpore.
- 105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
- 105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
- 105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
- 105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
- Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
- 105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
- 105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
- 105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
- 105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
- 105:12 Et credidérunt verbis eius: * et laudavérunt laudem eius.
- 105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius: * et non sustinuérunt consílium eius.
- 105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
- 105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
Psalmus 105(16-31) [5]
- 105:16 Et irritavérunt Móysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
- 105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
- 105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
- 105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
- 105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
- 105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
- 105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius:
- 105:24 Ut avérteret iram eius ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
- 105:25 Non credidérunt verbo eius, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
- 105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
- 105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
- 105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
- 105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
- 105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
- 105:31 Et reputátum est ei in iustítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
Psalmus 105(32-48) [6]
- 105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum eius.
- 105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
- 105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
- 105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
- 105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
- 105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
- 105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
- 105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
- 105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
- 105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
- 105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
- 105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
- 105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
- 105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
- Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
- 105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
Psalmus 106(1-14) [7]
- 106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
- 106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
- 106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
- 106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
- 106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
- 106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
- 106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
- 106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
- 106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
- 106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
- 106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
- 106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
- 106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
Psalmus 106(15-30) [8]
- 106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
- 106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter iniustítias enim suas humiliáti sunt.
- 106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
- 106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
- 106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
- 106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera eius in exsultatióne.
- 106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
- 106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in profúndo.
- 106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus eius.
- 106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
- 106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
- 106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
- 106:29 Et státuit procéllam eius in auram: * et siluérunt fluctus eius.
- 106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Psalmus 106(31-43) [9]
- 106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
- 106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
- 106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
- 106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
- 106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
- 106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
- 106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et iuménta eórum non minorávit.
- 106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
- 106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
- 106:41 Et adiúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
- 106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
- 106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
- V.
- Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
- R.
- Et in cáthedra seniórum laudent eum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro Iudith
Et factum est post hæc, omnis pópulus post victóriam venit in Ierúsalem adoráre Dóminum; et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocáusta, et vota, et repromissiónes suas.
Porro Iudith univérsa vasa béllica Holoférnis, quæ dedit illi pópulus, et conopéum, quod ipsa sustúlerat de cubíli ipsíus, óbtulit in anáthema obliviónis.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Confórta me, Rex, Sanctórum principátum tenens:
* Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.
- V.
- Dómine, Rex univérsæ potestátis, convérte consílium eórum super eos.
- R.
- Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Erat autem pópulus iucúndus secúndum fáciem sanctórum; et per tres menses gáudium huius victóriæ celebrátum est cum Iudith.
Post dies autem illos unusquísque rédiit in domum suam, et Iudith magna facta est in Bethúlia et præclárior erat univérsæ terræ Israël.
Erat étiam virtúti cástitas adiúncta, ita ut non cognósceret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defúnctus est Manásses vir eius.
Erat autem, diébus festis, procédens cum magna glória.
Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimísit abram suam líberam, et defúncta est ac sepúlta cum viro suo in Bethúlia.
Luxítque illam omnis pópulus diébus septem.
In omni autem spátio vitæ eius non fuit qui perturbáret Israël, et post mortem eius annis multis.
Dies autem victóriæ huius festivitátis ab Hebrǽis in número sanctórum diérum accípitur et cólitur a Iudǽis ex illo témpore usque in præséntem diem.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Benedícat te Dóminus in virtúte sua, qui per te ad níhilum redégit inimícos nostros:
* Ut non defíciat laus tua de ore hóminum.
- V.
- Benedíctus Dóminus qui creávit cælum et terram; quia hódie nomen tuum ita magnificávit.
- R.
- Ut non defíciat laus tua de ore hóminum.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Ut non defíciat laus tua de ore hóminum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Terésia a Iesu Infánte, Alensónii in Gállia, ex honéstis piísque paréntibus orta est. Quinto ætátis anno, matre amíssa, Dei providéntiæ se totam commísit sub vigilántia amantíssimi patris et sorórum natu maiórum: quibus magístris, ad curréndam perfectiónis viam ut gigas exsultávit. Novénnis virgínibus ex órdine sancti Benedícti Lexóviis excolénda tráditur. Décimo ætátis anno, arcáno et gravi morbo diu cruciáta, ope Dóminæ nostræ a Victória, divínitus fuit liberáta. Angélico fervóre repléta, ad sacrum convívium prímitus accédens, insatiábilem huius cibi famem hauríre visa est. Carmelitárum excalciatórum órdinem íngredi cúpiens, ob ætátis deféctum, multas ad religiósam vitam amplecténdam nacta est difficultátes, quibus fórtiter superátis, Lexoviénsem Carmélum, quíndecim annos nata, felíciter ingréssa est. Ibíque erga Deum et próximum exímia caritáte flagrávit. Spirituálem infántiæ viam, secúndum Evangélii doctrínam, secúta, álios, speciátim novítias, eándem edócuit. Patiéndi desidério inflammáta, duóbus ante óbitum annis Dei miseréntis amóri se víctimam óbtulit. Vigínti quátuor annos nata, die trigésima septémbris, anno millésimo octingentésimo nonagésimo séptimo, ad Sponsum evolávit. Quam Pius undécimus, Póntifex máximus, Beátis Virgínibus adscríptam, et biénnio post, iubilǽo máximo recurrénte, solémniter inter Sanctas relátam, peculiárem ómnium Missiónum Patrónam constítuit atque declarávit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine, qui dixísti: Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum: da nobis, quǽsumus: ita sanctæ Terésiæ Vírginis in humilitáte et simplicitáte cordis vestígia sectári, ut prǽmia consequámur ætérna.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.