Ss. Angelorum Custodum
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Custódes hóminum psállimus Angelos,
Natúræ frágili quos Pater áddidit
Cæléstis cómites, insidiántibus
Ne succúmberet hóstibus.
Nam, quod corrúerit próditor ángelus,
Concéssis mérito pulsus honóribus,
Ardens invídia péllere nítitur
Quos cælo Deus ádvocat.
Huc, custos, ígitur pérvigil ádvola,
Avértens pátria de tibi crédita
Tam morbos ánimi quam requiéscere
Quidquid non sinit íncolas.
Sanctæ sit Tríadi laus pia iúgiter,
Cuius perpétuo númine máchina
Triplex hæc régitur, cuius in ómnia
Regnat glória sǽcula.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 8 [1]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 10 [2]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
Psalmus 14 [3]
- 14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
- 14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
- 14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
- Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
- 14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
- Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
- 14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
Psalmus 18 [4]
- 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
- 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
- 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
- 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
- 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
- Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
- 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
- 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
- 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
- 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
- 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
- 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
- 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
- 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
- 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
- Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Psalmus 23 [5]
- 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
- 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
- 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
- 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
- 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
- 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
- 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
- 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Psalmus 33 [6]
- 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
- 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
- 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
- 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
- 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
- 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
- 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
- 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
- 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
- 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
- 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
- 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
- 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
- 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
- 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
- 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
- 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
- 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
- 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
- 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
- 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
- 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
Psalmus 95 [7]
- 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
- 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
- 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
- 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
- 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
- 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
- 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
- 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
- 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
- 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
- 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
- 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
- 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Psalmus 96 [8]
- 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
- 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
- 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
- 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
- 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
- 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
- 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
- Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
- 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
- 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
- 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
- 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
- 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Psalmus 102 [9]
- 102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
- 102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
- 102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
- 102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
- 102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua:
- 102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
- 102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
- 102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
- 102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
- 102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
- 102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
- 102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
- 102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
- 102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies eius, tamquam flos agri sic efflorébit.
- 102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
- 102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
- Et iustítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum eius:
- 102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
- 102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
- 102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli eius: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum eius.
- 102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius: * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
- 102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius: * in omni loco dominatiónis eius, bénedic, ánima mea, Dómino.
- V.
- In conspéctu Angelórum psallam tibi, Deus meus.
- R.
- Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro Exodi
Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcédat te et custódiat in via et introdúcat in locum quem parávi.
Obsérva eum et audi vocem eius, nec contemnéndum putes, quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo.
Quod, si audíeris vocem eius et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et afflígam affligéntes te.
Præcedétque te Angelus meus.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis:
* In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
- V.
- Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei.
- R.
- In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
De Zacharía Prophéta
Factum est verbum Dómini ad Zacharíam, fílium Barachíæ fílii Addo, prophétam, dicens:
Vidi per noctem, et ecce Vir ascéndens super equum rufum, et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo, et post eum equi rufi, várii et albi,
Et dixi: Quid sunt isti, Dómine mi? Et dixit ad me Angelus qui loquebátur in me; Ego osténdam tibi quid sint hæc.
Et respóndit vir qui stabat inter myrtéta et dixit: Isti sunt quos misit Dóminus ut perámbulent terram.
Et respondérunt Angelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur et quiéscit.
Et levávi óculos meos et vidi, et ecce vir, et in manu eius funículus mensórum;
Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut métiar Ierúsalem et vídeam quanta sit latitúdo eius, et quanta longitúdo eius.
Et ecce Angelus qui loquebátur in me, egrediebátur, et Angelus álius egrediebátur in occúrsum eius
Et dixit ad eum: Curre, lóquere ad púerum istum dicens: Absque muro habitábitur Ierúsalem, præ multitúdine hóminum et iumentórum in médio eius.
Et ego ero ei, ait Dóminus, murus ignis in circúitu, et in glória ero in médio eius.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- In conspéctu géntium nolíte timére; vos enim in córdibus vestris adoráte et timéte Dóminum;
* Angelus enim eius vobíscum est.
- V.
- Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua.
- R.
- Angelus enim eius vobíscum est.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Angelus enim eius vobíscum est.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
In Psalmum Qui habitat
Angelis suis mandávit de te. Mira dignátio, et vere magna diléctio caritátis. Quis enim? quibus? de quo? quid mandávit? Studióse considerémus, fratres, diligénter commendémus memóriæ hoc tam grande mandátum. Quis enim mandávit? cuius sunt Angeli? cuius mandátis obtémperant? cuius obédiunt voluntáti? Nempe Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Nec cunctántur quin étiam in mánibus tollant te. Summa ergo Maiéstas mandávit Angelis, et Angelis suis mandávit. Illis útique sublímibus, tam beátis quam próximis sibi cohæréntibus et vere domésticis mandávit de te. Tu quis es? Quid est homo, quod memor es eius? aut fílius hóminis, quóniam réputas eum? Quasi vero non sit homo putrédo, et fílius hóminis vermis! Sed quid putas mandávit de te? Ut custódiant te.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.