Feria Sexta Quattuor Temporum Septembris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Dóminum, Deum nostrum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Dóminum, Deum nostrum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Dóminum, Deum nostrum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Dóminum, Deum nostrum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Dóminum, Deum nostrum, * Veníte, adorémus.
Tu, Trinitátis Unitas,
Orbem poténter quæ regis,
Atténde laudis cánticum,
Quod excubántes psállimus.
Nam léctulo consúrgimus
Noctis quiéto témpore,
Ut flagitémus ómnium
A te medélam vúlnerum.
Quo fraude quidquid dǽmonum
In nóctibus delíquimus,
Abstérgat illud cǽlitus
Tuæ potéstas glóriæ.
Ne corpus astet sórdidum,
Nec torpor instet córdium,
Ne críminis contágio
Tepéscat ardor spíritus.
Ob hoc, Redémptor, quǽsumus,
Reple tuo nos lúmine,
Per quod diérum círculis
Nullis ruámus áctibus.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 77(1-8) [1]
- 77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
- 77:2 Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
- 77:3 Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
- 77:4 Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
- Narrántes laudes Dómini, et virtútes eius: * et mirabília eius, quæ fecit.
- 77:5 Et suscitávit testimónium in Iacob: * et legem pósuit in Israël.
- Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
- 77:6 Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
- 77:7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta eius exquírant.
- 77:8 Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
- Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus eius.
Psalmus 77(9-16) [2]
- 77:9 Fílii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
- 77:10 Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege eius noluérunt ambuláre.
- 77:11 Et oblíti sunt benefactórum eius: * et mirabílium eius quæ osténdit eis.
- 77:12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
- 77:13 Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
- 77:14 Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
- 77:15 Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
- 77:16 Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Psalmus 77(17-31) [3]
- 77:17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
- 77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
- 77:19 Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
- 77:20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
- Numquid et panem póterit dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
- 77:21 Ídeo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Iacob, et ira ascéndit in Israël.
- 77:22 Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári eius:
- 77:23 Et mandávit núbibus désuper: * et iánuas cæli apéruit.
- 77:24 Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
- 77:25 Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
- 77:26 Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
- 77:27 Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
- 77:28 Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
- 77:29 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: * non sunt fraudáti a desidério suo.
- 77:30 Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
- 77:31 Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
Psalmus 77(32-41) [4]
- 77:32 In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt in mirabílibus eius.
- 77:33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
- 77:34 Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
- 77:35 Et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
- 77:36 Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
- 77:37 Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto eius.
- 77:38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
- Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
- 77:39 Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
- 77:40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
- 77:41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
Psalmus 77(42-58) [5]
- 77:42 Non sunt recordáti manus eius, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
- 77:43 Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
- 77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
- 77:45 Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
- 77:46 Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
- 77:47 Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
- 77:48 Et trádidit grándini iuménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
- 77:49 Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
- 77:50 Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et iuménta eórum in morte conclúsit.
- 77:51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
- 77:52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
- 77:53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
- 77:54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera eius.
- Et eiécit a fácie eórum gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
- 77:55 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
- 77:56 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia eius non custodiérunt.
- 77:57 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
- 77:58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
Psalmus 77(59-72) [6]
- 77:59 Audívit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
- 77:60 Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
- 77:61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
- 77:62 Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
- 77:63 Iúvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
- 77:64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
- 77:65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
- 77:66 Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
- 77:67 Et répulit tabernáculum Ioseph: * et tribum Éphraim non elégit.
- 77:68 Sed elégit tribum Iuda, * montem Sion quem diléxit.
- 77:69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sǽcula.
- 77:70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post fœtántes accépit eum,
- 77:71 Páscere Iacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
- 77:72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
Psalmus 78 [7]
- 78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Ierúsalem in pomórum custódiam.
- 78:2 Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
- 78:3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem: * et non erat qui sepelíret.
- 78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
- 78:5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
- 78:6 Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
- 78:7 Quia comedérunt Iacob: * et locum eius desolavérunt.
- 78:8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
- 78:9 Ádiuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
- 78:10 Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
- Últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
- 78:11 Secúndum magnitúdinem brácchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
- 78:12 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
- 78:13 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum.
- In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
Psalmus 80 [8]
- 80:2 Exsultáte Deo, adiutóri nostro: * iubiláte Deo Iacob.
- 80:3 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium iucúndum cum cíthara.
- 80:4 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
- 80:5 Quia præcéptum in Israël est: * et iudícium Deo Iacob.
- 80:6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
- 80:7 Divértit ab onéribus dorsum eius: * manus eius in cóphino serviérunt.
- 80:8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
- 80:9 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
- 80:11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
- 80:12 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
- 80:13 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
- 80:14 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
- 80:15 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
- 80:16 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sǽcula.
- 80:17 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
Psalmus 82 [9]
- 82:2 Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
- 82:3 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
- 82:4 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
- 82:5 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
- 82:6 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
- 82:8 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
- 82:9 Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adiutórium fíliis Lot.
- 82:10 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Iabin in torrénte Cisson.
- 82:11 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
- 82:12 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
- 82:13 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
- 82:14 Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
- 82:15 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
- 82:16 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
- 82:17 Imple fácies eórum ignomínia: * et quærent nomen tuum, Dómine.
- 82:18 Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi: * et confundántur, et péreant.
- 82:19 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
- V.
- Cognóscant quia nomen tibi Dóminus.
- R.
- Tu solus Altíssimus super omnem terram.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Homilia 33 in Evangelia, post initium
In illo témpore: Rogábat Iesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi discúbuit. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii Papæ
Quem pharisǽus de falsa iustítia præsúmens, nisi Iudáicum pópulum; quem peccátrix múlier ad vestígia Dómini véniens et plorans, nisi convérsam gentilitátem desígnat? Quæ cum alabástro venit, unguéntum fudit, retro secus pedes Dómini stetit, lácrimis pedes rigávit, capíllis tersit, eosdémque quos infundébat et tergébat pedes osculári non désiit. Nos ergo, nos illa múlier expréssit, si toto corde ad Dóminum post peccáta redeámus, si eius pœniténtiæ luctus imitémur. Quid namque unguénto, nisi bonæ odor opiniónis exprímitur? Unde et Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Sufficiébat nobis paupértas nostra, ut divítiæ computaréntur: numquam fuísset pecúnia ipsa, pro qua misísti fílium nostrum,
* Báculum senectútis nostræ!
V. Heu me, fili mi, ut quid te mísimus peregrinári, lumen oculórum nostrórum?
R. Báculum senectútis nostræ!
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Si ergo recta ópera ágimus, quibus opiniónis bonæ odóre Ecclésiam respergámus, quid in Dómini córpore, nisi unguéntum fúndimus? Sed secus pedes Iesu múlier stetit: contra pedes enim dómini stétimus, cum in peccátis pósiti eius itinéribus renitebámur. Sed si ad veram pœniténtiam post peccáta convértimur, iam retro secus pedes stamus; quia eius vestígia séquimur, quem impugnabámus. Lácrimis múlier pedes eius rigat: quod nos quoque veráciter ágimus, si quibúslibet últimis membris Dómini per compassiónis afféctum inclinámur, si sanctis eius in tribulatióne compátimur, si eórum tristítiam, nostram putámus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Benedícite Deum cæli et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei,
* Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
V. Ipsum benedícite et cantáte illi: et enarráte ómnia mirabília eius.
R. Quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Capíllis ergo pedes Dómini térgimus, quando sanctis eius, quibus ex caritáte compátimur, étiam ex his quæ nobis supérfluunt, miserémur: quátenus sic mens per compassiónem dóleat, ut étiam larga manus afféctum dolóris osténdat. Rigat namque lácrimis Redemptóris pedes, sed capíllis suis non tergit, qui utcúmque proximórum dolóri compátitur, sed tamen eis ex his, quæ sibi supérfluunt, non miserétur. Plorat, et non tergit, qui verba quidem dolóris tríbuit, sed non ministrándo quæ desunt, vim dolóris mínime abscíndit. Osculátur múlier pedes, quos tergit: quod nos quoque plene ágimus, si studióse dilígimus, quos ex largitáte continémus: ne gravis nobis sit necéssitas próximi; ne ipsa nobis eius indigéntia, quæ sustentátur, fiat onerósa: et cum manus necessária tríbuit, ánimus a dilectióne torpéscat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Tempus est ut revértar ad eum qui misit me;
* Vos autem benedícite Deum, et enarráte ómnia mirabília eius.
V. Confitémini ei coram ómnibus vivéntibus, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
R. Vos autem benedícite Deum, et enarráte ómnia mirabília eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Vos autem benedícite Deum, et enarráte ómnia mirabília eius.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut observatiónes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus, et mente.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.