B
Sabbato Quattuor Temporum Septembris II. classis
1962 Pre-1955

Sabbato Quattuor Temporum Septembris

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Pópulus Dómini, et oves páscuæ eius: * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Pópulus Dómini, et oves páscuæ eius: * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Pópulus Dómini, et oves páscuæ eius: * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Pópulus Dómini, et oves páscuæ eius: * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Pópulus Dómini, et oves páscuæ eius: * Veníte, adorémus.

Hymnus

Summæ Parens cleméntiæ,

Mundi regis qui máchinam,

Uníus et substántiæ,

Trinúsque persónis Deus:

Nostros pius cum cánticis

Fletus benígne súscipe:

Ut corde puro sórdium

Te perfruámur lárgius.

Lumbos, iecúrque mórbidum

Flammis adúre cóngruis,

Accíncti ut artus éxcubent,

Luxu remóto péssimo.

Quicúmque ut horas nóctium

Nunc concinéndo rúmpimus,

Ditémur omnes áffatim

Donis beátæ pátriæ.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Memor fuit in sǽculum * testaménti sui Dóminus Deus noster.

Psalmus 104(1-15) [1]

  1. 104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: * annuntiáte inter gentes ópera eius.
  2. 104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília eius.
  3. 104:3 Laudámini in nómine sancto eius: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
  4. 104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem eius semper.
  5. 104:5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit: * prodígia eius, et iudícia oris eius.
  6. 104:6 Semen Ábraham, servi eius: * fílii Iacob, elécti eius.
  7. 104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra iudícia eius.
  8. 104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
  9. 104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et iuraménti sui ad Isaac:
  10. 104:10 Et státuit illud Iacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
  11. 104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
  12. 104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ eius:
  13. 104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
  14. 104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
  15. 104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
Ant. Auxit Dóminus * pópulum suum: et firmávit eum super inimícos eius.

Psalmus 104(16-27) [2]

  1. 104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
  2. 104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Ioseph.
  3. 104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsiit ánimam eius * donec veníret verbum eius.
  4. 104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
  5. 104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
  6. 104:22 Ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum: * et senes eius prudéntiam docéret.
  7. 104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Iacob áccola fuit in terra Cham.
  8. 104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos eius.
  9. 104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum eius: * et dolum fácerent in servos eius.
  10. 104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
  11. 104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
Ant. Edúxit Deus * pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.

Psalmus 104(28-45) [3]

  1. 104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
  2. 104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
  3. 104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
  4. 104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
  5. 104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
  6. 104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
  7. 104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cuius non erat númerus:
  8. 104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
  9. 104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
  10. 104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
  11. 104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
  12. 104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
  13. 104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
  14. 104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
  15. 104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
  16. 104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
  17. 104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
  18. 104:45 Ut custódiant iustificatiónes eius, * et legem eius requírant.
Ant. Salvávit eos Dóminus * propter nomen suum.

Psalmus 105(1-15) [4]

  1. 105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
  2. 105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius?
  3. 105:3 Beáti, qui custódiunt iudícium, * et fáciunt iustítiam in omni témpore.
  4. 105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
  5. 105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
  6. 105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
  7. 105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
  8. Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
  9. 105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
  10. 105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
  11. 105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
  12. 105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
  13. 105:12 Et credidérunt verbis eius: * et laudavérunt laudem eius.
  14. 105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius: * et non sustinuérunt consílium eius.
  15. 105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
  16. 105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
Ant. Oblíti sunt Deum * qui salvávit eos.

Psalmus 105(16-31) [5]

  1. 105:16 Et irritavérunt Móysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
  2. 105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
  3. 105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
  4. 105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
  5. 105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
  6. 105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
  7. 105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius:
  8. 105:24 Ut avérteret iram eius ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
  9. 105:25 Non credidérunt verbo eius, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
  10. 105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
  11. 105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
  12. 105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
  13. 105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
  14. 105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
  15. 105:31 Et reputátum est ei in iustítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
Ant. Cum tribularéntur * vidit Dóminus: et audívit oratiónem eórum.

Psalmus 105(32-48) [6]

  1. 105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum eius.
  2. 105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
  3. 105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
  4. 105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
  5. 105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
  6. 105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
  7. 105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
  8. 105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
  9. 105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
  10. 105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
  11. 105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
  12. 105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
  13. 105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
  14. 105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
  15. Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
  16. 105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
Ant. Clamavérunt ad Dóminum * et de necessitátibus eórum liberávit eos.

Psalmus 106(1-14) [7]

  1. 106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
  2. 106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
  3. 106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
  4. 106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
  5. 106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
  6. 106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
  7. 106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
  8. 106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  9. 106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
  10. 106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
  11. 106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
  12. 106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
  13. 106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  14. 106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
Ant. Ipsi vidérunt * ópera Dei et mirabília eius.

Psalmus 106(15-30) [8]

  1. 106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  2. 106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
  3. 106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter iniustítias enim suas humiliáti sunt.
  4. 106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
  5. 106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  6. 106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
  7. 106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  8. 106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera eius in exsultatióne.
  9. 106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
  10. 106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in profúndo.
  11. 106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus eius.
  12. 106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
  13. 106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
  14. 106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
  15. 106:29 Et státuit procéllam eius in auram: * et siluérunt fluctus eius.
  16. 106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Ant. Vidébunt recti * et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

Psalmus 106(31-43) [9]

  1. 106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
  2. 106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
  3. 106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
  4. 106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
  5. 106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
  6. 106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
  7. 106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
  8. 106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et iuménta eórum non minorávit.
  9. 106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
  10. 106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
  11. 106:41 Et adiúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
  12. 106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
  13. 106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
V.
Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
R.
Et in cáthedra seniórum laudent eum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

Homilia 31 in Evangelia

In illo témpore: Dicébat Iesus turbis hanc similitúdinem: Arborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua et venit quærens fructum in illa et non invénit. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ

Dóminus ac Redémptor noster per Evangélium suum aliquándo verbis, aliquándo rebus lóquitur: aliquándo áliud verbis, atque áliud rebus; aliquándo autem hoc verbis, quod rebus. Duas étenim res ex Evangélio, fratres, audístis: ficúlneam infructuósam, et mulíerem curvam; et utríque rei est píetas impénsa. Illud autem dixit per similitúdinem: istud egit per exhibitiónem. Sed hoc signíficat ficúlnea infructuósa, quod múlier inclináta; et hoc ficúlnea reserváta, quod múlier erécta.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Tribulatiónes civitátum audívimus, quas passæ sunt, et defécimus: timor et hebetúdo mentis cécidit super nos et super líberos nostros: ipsi montes nolunt recípere fugam nostram:

* Dómine, miserére.

V. Peccávimus cum pátribus nostris, iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

R. Dómine, miserére.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Quid arbor fici, nisi humánam natúram desígnat? Quid múlier inclináta, nisi eámdem natúram significándo denúntiat? Quæ et bene plantáta est sicut ficus, et bene creáta sicut múlier; sed in culpam própria sponte lapsa, neque fructum servat operatiónis, neque statum rectitúdinis. Ad peccátum quippe ex voluntáte córruens, quia fructum obediéntiæ ferre nóluit, statum rectitúdinis amísit. Quæ ad Dei similitúdinem cóndita, dum in sua dignitáte non pérstitit, quod plantáta vel creáta fúerat, serváre contémpsit. Tértio dóminus víneæ ad ficúlneam venit, quia natúram géneris humáni ante legem, sub lege, sub grátia, exspéctando, admonéndo, visitándo requisívit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Omni témpore bénedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dírigat,

* Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.

V. Inquíre ut fácias quæ plácita sunt illi in veritáte, et in tota virtúte tua.

R. Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Venit ante legem, quia per naturálem intelléctum quid unusquísque exémplo sui, quáliter erga próximum ágere debuísset, innótuit. Venit in lege, quia præcipiéndo dócuit. Venit post legem per grátiam, quia pietátis suæ præséntiam exhibéndo monstrávit. Sed tamen in tribus annis fructum se non invenísse conquéritur: quia quorúmdam pravórum mentes nec inspiráta lex naturális córrigit, nec præcépta erúdiunt, nec incarnatiónis eius mirácula convértunt. Quid vero per cultórem víneæ, nisi præpositórum ordo exprímitur? Qui dum præsunt Ecclésiæ, nimírum Domínicæ víneæ curam gerunt.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Memor esto, fili, quóniam páuperem vitam gérimus:

* Habébis multa bona, si timúeris Deum.

V. In mente habéto eum, et cave nequándo prætermíttas præcépta eius.

R. Habébis multa bona, si timúeris Deum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Habébis multa bona, si timúeris Deum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui per continéntiam salutárem corpóribus medéris et méntibus: maiestátem tuam súpplices exorámus; ut pia ieiunántium deprecatióne placátus, et præséntia nobis subsídia tríbuas, et futúra.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.