B
Feria Quinta infra Hebdomadam XVII post Octavam Pentecostes III. Septembris IV. classis
1962 Pre-1955

Feria Quinta infra Hebdomadam XVII post Octavam Pentecostes III. Septembris

IV. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Nox atra rerum cóntegit

Terræ colóres ómnium:

Nos confiténtes póscimus

Te, iuste iudex córdium.

Ut áuferas piácula,

Sordésque mentis ábluas:

Donésque, Christe, grátiam,

Ut arceántur crímina.

Mens ecce torpet ímpia,

Quam culpa mordet nóxia:

Obscúra gestit tóllere,

Et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem

Intrínsecus quam máxime,

Ut in beáto gáudeat

Se collocári lúmine.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. In Deo salutáre meum * et glória mea: et spes mea in Deo est.

Psalmus 61 [1]

  1. 61:2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
  2. 61:3 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
  3. 61:4 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
  4. 61:5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
  5. 61:6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
  6. 61:7 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
  7. 61:8 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
  8. 61:9 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
  9. 61:10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
  10. 61:11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
  11. 61:12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
Ant. Vidéte ópera Dómini, * et audítam fácite vocem laudis eius.

Psalmus 65(1-12) [2]

  1. 65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
  2. 65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
  3. 65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
  4. 65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
  5. 65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
  6. 65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
  7. 65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
  8. 65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
  9. 65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
  10. 65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
  11. 65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
Ant. Audíte, omnes * qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.

Psalmus 65(13-20) [3]

  1. 65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
  2. 65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
  3. 65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
  4. 65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
  5. 65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
  6. 65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
  7. 65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
  8. 65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
Ant. Exsúrgat Deus, * et dissipéntur inimíci eius.

Psalmus 67(2-11) [4]

  1. 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
  2. 67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
  3. 67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
  4. 67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
  5. Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
  6. 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
  7. 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
  8. 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
  9. 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
  10. 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
  11. 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
Ant. Deus noster, * Deus salvos faciéndi: et Dómini sunt éxitus mortis.

Psalmus 67(12-24) [5]

  1. 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
  2. 67:13 Rex virtútum dilécti, dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
  3. 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
  4. 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
  5. 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
  6. 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
  7. 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
  8. 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
  9. Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
  10. 67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
  11. 67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
  12. 67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
  13. 67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
  14. 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
Ant. In ecclésiis * benedícite Dómino Deo.

Psalmus 67(25-36) [6]

  1. 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
  2. 67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
  3. 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
  4. 67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
  5. Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
  6. 67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
  7. 67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
  8. 67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
  9. Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
  10. 67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
  11. Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
  12. 67:34 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
  13. 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Ant. Salvum me fac, * Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.

Psalmus 68(2-13) [7]

  1. 68:2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
  2. 68:3 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
  3. Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
  4. 68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
  5. 68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
  6. Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
  7. 68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
  8. 68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
  9. Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
  10. 68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
  11. 68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
  12. 68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
  13. 68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
  14. 68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
  15. 68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
  16. Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
Ant. Propter inimícos meos * éripe me, Dómine.

Psalmus 68(14-29) [8]

  1. 68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
  2. 68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
  3. 68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
  4. 68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
  5. 68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
  6. 68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
  7. 68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
  8. 68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
  9. Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
  10. 68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
  11. 68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
  12. 68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
  13. 68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
  14. 68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
  15. 68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
  16. 68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
  17. 68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
Ant. Quǽrite Dóminum, * et vivet ánima vestra.

Psalmus 68(30-37) [9]

  1. 68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
  2. 68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
  3. 68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
  4. 68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
  5. 68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
  6. 68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
  7. 68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
  8. Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
  9. 68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
V.
Laudábo nomen Dei cum cántico.
R.
Et magnificábo eum in laude.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De libro Tobíæ

Vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?

Respóndens Tobías dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis eius?

Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit et dæmónium ab ea ipse compéscuit, gáudium paréntibus eius fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad hæc potérimus dignum dare?

Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus quæ alláta sunt, sibi assúmere.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii huius absólvas me, aut certe désuper terram erípias me:

* Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis: quia éruis sustinéntes te, Dómine.

V.
Omnia enim iudícia tua iusta sunt, et omnes viæ tuæ misericórdia et véritas: et nunc, Dómine, meménto mei.
R.
Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis: quia éruis sustinéntes te, Dómine.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem; et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium quæ attúlerant, accéptam habére.

Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

Etenim sacraméntum regis abscóndere bonum est, ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est.

Bona est orátio cum ieiúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere;

Quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam.

Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem hostes sunt ánimæ suæ.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Omni témpore bénedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dírigat,

* Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.

V.
Inquíre ut fácias quæ plácita sunt illi in veritáte, et in tota virtúte tua.
R.
Et in omni témpore consília tua in ipso permáneant.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Manifésto ergo vobis veritátem et non abscóndam a vobis occúltum sermónem.

Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.

Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te.

Et nunc misit me Dóminus ut curárem te et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem;

Ego enim sum Ráphaël Angelus, unus ex septem qui astámus ante Dóminum.

Cumque hæc audíssent, turbáti sunt et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam.

Dixítque eis Angelus: Pax vobis, nolíte timére.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Memor esto, fili, quóniam páuperem vitam gérimus:

* Habébis multa bona, si timúeris Deum.

V.
In mente habéto eum, et cave nequándo prætermíttas præcépta eius.
R.
Habébis multa bona, si timúeris Deum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Habébis multa bona, si timúeris Deum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.