In Exaltatione Sanctæ Crucis
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 92 [1]
- 92:1 Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
- Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
- 92:2 Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
- 92:3 Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
- Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
- 92:4 Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
- 92:5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
Psalmus 99 [2]
- 99:2 Iubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
- Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.
- 99:3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
- Pópulus eius, et oves páscuæ eius: * introíte portas eius in confessióne, átria eius in hymnis: confitémini illi.
- 99:4 Laudáte nomen eius: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia eius, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Psalmus 62 [3]
- 62:2 Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
- Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
- 62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
- 62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
- 62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
- 62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
- 62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adiútor meus.
- 62:8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
- 62:10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
- 62:12 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui iurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
Canticum Trium Puerorum [4]
- 3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
- 3:58 Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: * benedícite, cæli, Dómino.
- 3:59 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: * benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
- 3:60 Benedícite, sol et luna, Dómino: * benedícite, stellæ cæli, Dómino.
- 3:61 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: * benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
- 3:62 Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedícite, frigus et æstus, Dómino.
- 3:63 Benedícite, rores et pruína, Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
- 3:64 Benedícite, glácies et nives, Dómino: * benedícite, noctes et dies, Dómino.
- 3:65 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
- 3:66 Benedícat terra Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
- 3:67 Benedícite, montes et colles, Dómino: * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
- 3:68 Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.
- 3:69 Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
- 3:70 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedícite, fílii hóminum, Dómino.
- 3:71 Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
- 3:72 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: * benedícite, servi Dómini, Dómino.
- 3:73 Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum, Dómino: * benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
- 3:74 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
- 3:75 (Fit reverentia:) Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
- 3:56 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.
Psalmus 148 [5]
- 148:1 Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
- 148:2 Laudáte eum, omnes Ángeli eius: * laudáte eum, omnes virtútes eius.
- 148:3 Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
- 148:4 Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
- 148:5 Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
- 148:6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
- 148:7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
- 148:8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum eius:
- 148:9 Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
- 148:10 Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
- 148:11 Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes iúdices terræ.
- 148:12 Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen eius solíus.
- 148:14 Conféssio eius super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
- Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.
Phil 2:5-7
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo.
R. Deo grátias.
Lustra sex qui iam perégit,
Tempus implens córporis,
Sponte líbera Redémptor
Passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur
Immolándus stípite.
Felle potus ecce languet,
Spina, clavi, láncea,
Mite corpus perforárunt,
Unda manat, et cruor:
Terra, pontus, astra, mundus,
Quo lavántur flúmine!
Crux fidélis, inter omnes
Arbor una nóbilis:
Silva talem nulla profert
Fronde, flore, gérmine:
Dulce ferrum, dulce lignum
Dulce pondus sústinent.
Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa víscera,
Et rigor lentéscat ille,
Quem dedit natívitas:
Et supérni membra Regis
Tende miti stípite.
Sola digna tu fuísti
Ferre mundi víctimam;
Atque portum præparáre
Arca mundo náufrago,
Quam sacer cruor perúnxit,
Fusus Agni córpore.
Sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória:
Æqua Patri, Filióque,
Par decus Paráclito:
Uníus, Triníque nomen
Laudet univérsitas.
Amen.
- V.
- Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi.
- R.
- Quia per Crucem tuam redemísti mundum.
Canticum Zachariæ
- 1:68 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
- 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
- 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
- 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
- 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
- 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
- 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
- 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
- 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
- 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
- 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
- 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis ánnua solemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis prǽmia in cælo mereámur.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.