B
Ss. Processi et Martiniani Martyrum
1962 Pre-1955

Ss. Processi et Martiniani Martyrum

Ad Nona

Ad Nonam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Rerum, Deus, tenax vigor,

Immótus in te pérmanens,

Lucis diúrnæ témpora

Succéssibus detérminans:

Largíre lumen véspere,

Quo vita nusquam décidat,

Sed prǽmium mortis sacræ

Perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Invocábimus * nomen tuum, Dómine: narrábimus mirabília tua.

Psalmus 74 [1]

  1. 74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
  2. 74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
  3. 74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
  4. 74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
  5. 74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
  6. 74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
  7. 74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
  8. 74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
  9. 74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
  10. 74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.

Psalmus 75(2-7) [2]

  1. 75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
  2. 75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
  3. 75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
  4. 75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
  5. 75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
  6. 75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.

Psalmus 75(8-13) [3]

  1. 75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
  2. 75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
  3. 75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
  4. 75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
  5. 75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
  6. 75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.

Sir 24:19-20

In platéis sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta, dedi suavitátem odóris.

R. Deo grátias.

R. Elégit eam Deus, * Et præelégit eam.

R. Elégit eam Deus, * Et præelégit eam.

V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.

R. Et præelégit eam.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Elégit eam Deus, * Et præelégit eam.

V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis.

R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Visitatiónis eius votíva solémnitas, pacis tríbuat increméntum.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.