SS. Apostolorum Petri et Pauli
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Palmas et hymnos débitos
Lætis canámus méntibus.
Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.
Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi tyránnum cónterit.
In his Patérna glória,
In his triúmphat Fílius,
In his volúntas Spíritus,
Cælum replétur gáudio.
Patri, simúlque Fílio,
Tibíque Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 18 [1]
- 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
- 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
- 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
- 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
- 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
- Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
- 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
- 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
- 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
- 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
- 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
- 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
- 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
- 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
- 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
- Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Psalmus 33 [2]
- 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
- 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
- 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
- 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
- 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
- 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
- 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
- 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
- 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
- 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
- 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
- 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
- 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
- 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
- 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
- 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
- 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
- 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
- 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
- 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
- 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
- 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
Psalmus 44 [3]
- 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
- Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
- 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
- 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
- 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
- Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
- 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
- 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
- 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
- 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
- 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
- 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
- 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
- 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
- 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
- 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
- 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
- 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
- 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
- Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
- V.
- In omnem terram exívit sonus eórum.
- R.
- Et in fines orbis terræ verba eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Actibus Apostolórum
Petrus autem et Ioánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam.
Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, baiulabátur; quem ponébant cotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introëúntibus in templum.
Is, cum vidísset Petrum et Ioánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat ut eleemósynam accíperet.
Intuens autem in eum Petrus cum Ioánne, dixit: Réspice in nos.
At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Simon Petre, ántequam de navi vocárem te, novi te et super plebem meam príncipem te constítui:
* Et claves regni cælórum trádidi tibi.
- V.
- Quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
- R.
- Et claves regni cælórum trádidi tibi.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do: In nómine Iesu Christi Nazaréni surge, et ámbula.
Et, apprehénsa manu eius déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases eius, et plantæ.
Et exsíliens stetit, et ambulábat; et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exsíliens, et laudans Deum.
Et vidit omnis pópulus eum ambulántem, et laudántem Deum.
Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi; et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo, quod contígerat illi.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Si díligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Dómine, tu nosti quia amo te,
* Et ánimam meam pono pro te.
- V.
- Si oportúerit me mori tecum, non te negábo.
- R.
- Et ánimam meam pono pro te.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Cum tenéret autem Petrum et Ioánnem, cucúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum, quæ appellátur Salomónis, stupéntes.
Videns autem Petrus, respóndit ad pópulum: Viri Israëlítæ, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut potestáte fecérimus hunc ambuláre?
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Iesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, iudicánte illo dimítti.
Vos autem Sanctum et Iustum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis:
Auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cuius nos testes sumus.
Et in fide nóminis eius, hunc, quem vos vidístis et nostis, confirmávit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit íntegram sanitátem istam in conspéctu ómnium vestrum.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam:
* Et tibi dabo claves regni cælórum.
- V.
- Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
- R.
- Et tibi dabo claves regni cælórum.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Et tibi dabo claves regni cælórum.
Nocturnus II
Psalmus 46 [4]
- 46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
- 46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
- 46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
- 46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
- 46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
- 46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
- 46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
- 46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
- 46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
Psalmus 60 [5]
- 60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
- 60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
- 60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
- 60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
- 60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
- 60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
- 60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
- 60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
Psalmus 63 [6]
- 63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
- 63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
- 63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
- 63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
- Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
- 63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
- Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
- 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
- 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
- 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
- 63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
- V.
- Constítues eos príncipes super omnem terram.
- R.
- Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Sermo sancti Leónis Papæ
Sermo 1 in natali App. Petri et Pauli
Omnium quidem sanctárum solemnitátum, dilectíssimi, totus mundus est párticeps, et uníus fídei píetas éxigit, ut quidquid pro salúte universórum gestum recólitur, commúnibus ubíque gáudiis celebrétur. Verúmtamen hodiérna festívitas, præter illam reveréntiam quam toto terrárum orbe proméruit, speciáli et própria nostræ Urbis exsultatióne veneránda est; ut, ubi præcipuórum Apostolórum glorificátus est éxitus, ibi in die martýrii eórum sit lætítiæ principátus. Isti enim sunt viri, per quos tibi Evangélium Christi, Roma, resplénduit; et, quæ eras magístra erróris, facta es discípula veritátis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Dómine, si tu es, iube me veníre ad te super aquas.
* Et exténdens manum apprehéndit eum, et dixit Iesus: Módicæ fídei, quare dubitásti?
V. Cumque vidísset ventum válidum veniéntem, tímuit; et, cum cœpísset mergi, clamávit dicens: Dómine, salvum me fac.
R. Et exténdens manum apprehéndit eum, et dixit Iesus: Módicæ fídei, quare dubitásti?
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Isti sunt patres tui veríque pastóres, qui te regnis cæléstibus inseréndam multo mélius multóque felícius condidérunt, quam illi quorum stúdio prima mœ́nium tuórum fundaménta locáta sunt; ex quibus is qui tibi nomen dedit, fratérna te cæde fœdávit. Isti sunt, qui te ad hanc glóriam provexérunt, ut gens sancta, pópulus eléctus, cívitas sacerdotális et régia, per sacram beáti Petri Sedem caput orbis effécta, látius præsidéres religióne divína quam dominatióne terréna. Quamvis enim, multis aucta victóriis, ius impérii tui terra maríque protúleris; minus tamen est quod tibi béllicus labor súbdidit, quam quod pax christiána subiécit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Surge, Petre, et índue te vestiméntis tuis, áccipe fortitúdinem ad salvándas gentes:
* Quia cecidérunt caténæ de mánibus tuis.
V. Angelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo cárceris, percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge, velóciter.
R. Quia cecidérunt caténæ de mánibus tuis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Disposítio namque divínitus óperi máxime congruébat, ut multa regna uno confœderaréntur império, et cito pérvios habéret pópulos prædicátio generális, quos uníus tenéret régimen civitátis. Hæc autem cívitas ignórans suæ provectiónis auctórem, cum pene ómnibus dominarétur géntibus, ómnium géntium serviébat erróribus; et magnam sibi videbátur assumpsísse religiónem, quia nullam respúerat falsitátem. Unde, quantum erat per diábolum tenácius illigáta, tantum per Christum est mirabílius absolúta.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Tu es pastor óvium, princeps Apostolórum: tibi trádidit Deus ómnia regna mundi:
* Et ídeo tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.
V. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
R. Et ídeo tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et ídeo tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.
Nocturnus III
Psalmus 74 [7]
- 74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
- 74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
- 74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
- 74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
- 74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
- 74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
- 74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
- 74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
- 74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
- 74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
Psalmus 96 [8]
- 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
- 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
- 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
- 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
- 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
- 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
- 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
- Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
- 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
- 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
- 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
- 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
- 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Psalmus 98 [9]
- 98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
- 98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
- 98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
- 98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
- 98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
- 98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
- Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
- 98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
- 98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
- 98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
- V.
- Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus.
- R.
- Nimis confortátus est principátus eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Lib. 3 Comment. in Matth. cap. 16
In illo témpore: Venit Iesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Et réliqua.
Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Pulchre intérrogat: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? quia qui de fílio hóminis loquúntur, hómines sunt; qui vero divinitátem eius intéllegunt, non hómines, sed dii appellántur. At illi dixérunt: Alii Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam. Miror quosdam intérpretes causas errórum inquírere singulórum, et disputatiónem longíssimam téxere, quare Dóminum nostrum Iesum Christum álii Ioánnem putáverint, álii Elíam, álii Ieremíam aut unum ex prophétis; cum sic potúerint erráre in Elía et Ieremía, quo modo Heródes errávit in Ioánne, dicens: Quem ego decollávi Ioánnem, ipse surréxit a mórtuis, et virtútes operántur in eo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego pro te rogávi, Petre, ut non defíciat fides tua:
* Et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos.
V. Caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui est in cælis.
R. Et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Vos autem quem me esse dícitis? Prudens lector, atténde quod, ex consequéntibus textúque sermónis, Apóstoli nequáquam hómines, sed dii appellántur. Cum enim dixísset: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? subiécit: Vos autem quem me esse dícitis? Illis, quia hómines sunt, humána opinántibus, vos qui estis dii, quem me esse existimátis? Petrus ex persóna ómnium Apostolórum profitétur: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Deum vivum appéllat, ad distinctiónem eórum deórum, qui putántur dii, sed mórtui sunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Quem dicunt hómines esse Filium hóminis? dixit Iesus discípulis suis. Respóndens Petrus dixit: Tu es Christus Fílius Dei vivi.
* Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
V. Beátus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus qui est in cælis.
R. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Respóndens autem Iesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar-Iona. Testimónio de se Apóstoli reddit vicem. Petrus díxerat: Tu es Christus Fílius Dei vivi; mercédem recépit vera conféssio: Beátus es, Simon Bar-Iona. Quare? Quia non revelávit tibi caro et sanguis, sed revelávit Pater. Quod caro et sanguis reveláre non pótuit, Spíritus Sancti grátia revelátum est. Ergo ex confessióne sortítur vocábulum, quod revelatiónem ex Spíritu Sancto hábeat, cuius et fílius appellándus sit. Síquidem Bar-Iona in nostra lingua sonat Fílius colúmbæ.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.