B
Feria IV infra Hebdomadam IV Adventus II. classis
1962 Pre-1955

Feria IV infra Hebdomadam IV Adventus

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Verbum supérnum, pródiens

E Patris ætérni sinu,

Qui natus orbi súbvenis,

Labénte cursu témporis:

Illúmina nunc péctora,

Tuóque amóre cóncrema;

Ut cor cadúca déserens

Cæli volúptas ímpleat.

Ut, cum tribúnal Iúdicis

Damnábit igni nóxios,

Et vox amíca débitum

Vocábit ad cælum pios;

Non esca flammárum nigros

Volvámur inter túrbines,

Vultu Dei sed cómpotes

Cæli fruámur gáudiis.

Patri, simúlque Fílio,

Tibíque, Sancte Spíritus,

Sicut fuit, sit iúgiter

Sæclum per omne glória.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.

Psalmus 44(2a-10b) [1]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
Ant. Confitebúntur tibi * pópuli, Deus, in ætérnum.

Psalmus 44(11-18b) [2]

  1. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  2. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  3. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  4. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  5. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  6. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  7. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  8. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  9. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus * Deus noster.

Psalmus 45 [3]

  1. 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  2. 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  3. 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
  4. 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  5. 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
  6. 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  7. 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
  8. 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  9. 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  10. 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  11. 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 [4]

  1. 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
  2. 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
  3. 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
  4. 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
  5. 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
  6. 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  7. 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
  8. 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
  9. 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
  10. 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
  11. 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
  12. 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
  13. 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Ant. Os meum loquétur * sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.

Psalmus 48(2-13) [5]

  1. 48:2 Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
  2. 48:3 Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
  3. 48:4 Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
  4. 48:5 Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
  5. 48:6 Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
  6. 48:7 Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
  7. 48:8 Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
  8. 48:9 Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
  9. 48:11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
  10. Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
  11. 48:12 Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
  12. 48:13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Ant. Ne timúeris * cum dívite non descéndet in sepúlcrum glória eius.

Psalmus 48(14-21) [6]

  1. 48:14 Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
  2. 48:15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
  3. Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
  4. 48:16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
  5. 48:17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
  6. 48:18 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória eius.
  7. 48:19 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
  8. 48:20 Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
  9. 48:21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Ant. Deus deórum, * Dóminus locútus est.

Psalmus 49(1-6) [7]

  1. 49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram,
  2. A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris eius.
  3. 49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
  4. Ignis in conspéctu eius exardéscet: * et in circúitu eius tempéstas válida.
  5. 49:4 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
  6. 49:5 Congregáte illi sanctos eius: * qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia.
  7. 49:6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: * quóniam Deus iudex est.
Ant. Ímmola Deo * sacrifícium laudis.

Psalmus 49(7-15) [8]

  1. 49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
  2. 49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
  3. 49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
  4. 49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * iuménta in móntibus et boves.
  5. 49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
  6. 49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo eius.
  7. 49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
  8. 49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
  9. 49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
Ant. Intellégite, * qui obliviscímini Deum.

Psalmus 49(16-23) [9]

  1. 49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras iustítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
  2. 49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et proiecísti sermónes meos retrórsum:
  3. 49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
  4. 49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
  5. 49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
  6. 49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
  7. 49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
  8. 49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
V.
Egrediétur Dóminus de loco sancto suo.
R.
Véniet ut salvet pópulum suum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

De Isaía Prophéta

Audíte me, qui sequímini quod iustum est, et quǽritis Dóminum: atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis.

Atténdite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ péperit vos, quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum.

Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas eius: et ponet desértum eius quasi delícias, et solitúdinem eius quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Iurávi, dicit Dóminus, ut ultra iam non iráscar super terram: montes enim et colles suscípient iustítiam meam,

* Et testaméntum pacis erit in Ierúsalem.

V.
Iuxta est salus mea, ut véniat: et iustítia mea, ut revelétur.
R.
Et testaméntum pacis erit in Ierúsalem.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte: quia lex a me éxiet, et iudícium meum in lucem populórum requiéscet.

Prope est iustus meus, egréssus est salvátor meus, et brácchia mea pópulos iudicábunt: me ínsulæ exspectábunt, et brácchium meum sustinébunt.

Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum: quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres eius sicut hæc interíbunt: Salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea non defíciet.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Non discédimus a te, vivificábis nos, Dómine, et nomen tuum invocábimus:

* Osténde nobis fáciem tuam, et salvi érimus.

V.
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo.
R.
Osténde nobis fáciem tuam, et salvi érimus.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Audíte me, qui scitis iustum, pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis.

Sicut enim vestiméntum, sic cómedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorábit eos tínea: Salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea in generatiónes generatiónum.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Intuémini, quantus sit iste, qui ingréditur ad salvándas gentes: ipse est Rex iustítiæ,

* Cuius generátio non habet finem.

V.
Præcúrsor pro nobis ingréditur, secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum.
R.
Cuius generátio non habet finem.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Cuius generátio non habet finem.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.