Feria VI Quattuor Temporum Adventus
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Verbum supérnum, pródiens
E Patris ætérni sinu,
Qui natus orbi súbvenis,
Labénte cursu témporis:
Illúmina nunc péctora,
Tuóque amóre cóncrema;
Ut cor cadúca déserens
Cæli volúptas ímpleat.
Ut, cum tribúnal Iúdicis
Damnábit igni nóxios,
Et vox amíca débitum
Vocábit ad cælum pios;
Non esca flammárum nigros
Volvámur inter túrbines,
Vultu Dei sed cómpotes
Cæli fruámur gáudiis.
Patri, simúlque Fílio,
Tibíque, Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 77(1-8) [1]
- 77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
- 77:2 Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
- 77:3 Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
- 77:4 Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
- Narrántes laudes Dómini, et virtútes eius: * et mirabília eius, quæ fecit.
- 77:5 Et suscitávit testimónium in Iacob: * et legem pósuit in Israël.
- Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
- 77:6 Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
- 77:7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta eius exquírant.
- 77:8 Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
- Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus eius.
Psalmus 77(9-16) [2]
- 77:9 Fílii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
- 77:10 Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege eius noluérunt ambuláre.
- 77:11 Et oblíti sunt benefactórum eius: * et mirabílium eius quæ osténdit eis.
- 77:12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
- 77:13 Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
- 77:14 Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
- 77:15 Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
- 77:16 Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Psalmus 77(17-31) [3]
- 77:17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
- 77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
- 77:19 Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
- 77:20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
- Numquid et panem póterit dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
- 77:21 Ídeo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Iacob, et ira ascéndit in Israël.
- 77:22 Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári eius:
- 77:23 Et mandávit núbibus désuper: * et iánuas cæli apéruit.
- 77:24 Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
- 77:25 Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
- 77:26 Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
- 77:27 Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
- 77:28 Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
- 77:29 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: * non sunt fraudáti a desidério suo.
- 77:30 Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
- 77:31 Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
Psalmus 77(32-41) [4]
- 77:32 In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt in mirabílibus eius.
- 77:33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
- 77:34 Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
- 77:35 Et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
- 77:36 Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
- 77:37 Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto eius.
- 77:38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
- Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
- 77:39 Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
- 77:40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
- 77:41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
Psalmus 77(42-58) [5]
- 77:42 Non sunt recordáti manus eius, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
- 77:43 Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
- 77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
- 77:45 Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
- 77:46 Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
- 77:47 Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
- 77:48 Et trádidit grándini iuménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
- 77:49 Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
- 77:50 Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et iuménta eórum in morte conclúsit.
- 77:51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
- 77:52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
- 77:53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
- 77:54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera eius.
- Et eiécit a fácie eórum gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
- 77:55 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
- 77:56 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia eius non custodiérunt.
- 77:57 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
- 77:58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
Psalmus 77(59-72) [6]
- 77:59 Audívit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
- 77:60 Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
- 77:61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
- 77:62 Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
- 77:63 Iúvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
- 77:64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
- 77:65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
- 77:66 Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
- 77:67 Et répulit tabernáculum Ioseph: * et tribum Éphraim non elégit.
- 77:68 Sed elégit tribum Iuda, * montem Sion quem diléxit.
- 77:69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sǽcula.
- 77:70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post fœtántes accépit eum,
- 77:71 Páscere Iacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
- 77:72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
Psalmus 78 [7]
- 78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Ierúsalem in pomórum custódiam.
- 78:2 Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
- 78:3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem: * et non erat qui sepelíret.
- 78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
- 78:5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
- 78:6 Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
- 78:7 Quia comedérunt Iacob: * et locum eius desolavérunt.
- 78:8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
- 78:9 Ádiuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
- 78:10 Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
- Últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
- 78:11 Secúndum magnitúdinem brácchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
- 78:12 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
- 78:13 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum.
- In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
Psalmus 80 [8]
- 80:2 Exsultáte Deo, adiutóri nostro: * iubiláte Deo Iacob.
- 80:3 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium iucúndum cum cíthara.
- 80:4 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
- 80:5 Quia præcéptum in Israël est: * et iudícium Deo Iacob.
- 80:6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
- 80:7 Divértit ab onéribus dorsum eius: * manus eius in cóphino serviérunt.
- 80:8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
- 80:9 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
- 80:11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
- 80:12 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
- 80:13 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
- 80:14 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
- 80:15 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
- 80:16 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sǽcula.
- 80:17 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
Psalmus 82 [9]
- 82:2 Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
- 82:3 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
- 82:4 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
- 82:5 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
- 82:6 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
- 82:8 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
- 82:9 Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adiutórium fíliis Lot.
- 82:10 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Iabin in torrénte Cisson.
- 82:11 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
- 82:12 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
- 82:13 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
- 82:14 Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
- 82:15 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
- 82:16 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
- 82:17 Imple fácies eórum ignomínia: * et quærent nomen tuum, Dómine.
- 82:18 Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi: * et confundántur, et péreant.
- 82:19 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
- V.
- Emítte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ.
- R.
- De Petra desérti ad montem fíliæ Sion.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Lib. 2 in Luc. cap. 1 post init.
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iuda: et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. Et réliqua.
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Morále est ómnibus, ut qui fidem éxigunt, fidem ástruant. Et ídeo Angelus, cum abscóndita nuntiáret, ut fidem astrúeret exémplo, senióris féminæ sterilísque concéptum Vírgini Maríæ nuntiávit: ut possíbile Deo omne, quod ei placúerit, asséreret. Ubi audívit hoc María, non quasi incrédula de oráculo, nec quasi incérta de núntio, nec quasi dúbitans de exémplo, sed quasi læta pro voto, religiósa pro offício, festína pro gáudio, in montána perréxit. Quo enim iam Deo plena, nisi ad superióra cum festinatióne conténderet? Nescit tarda molímina Sancti Spíritus grátia.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Emítte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ,
* De Petra desérti ad montem fíliæ Sion.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
R. De Petra desérti ad montem fíliæ Sion.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Díscite et vos, sanctæ mulíeres, sedulitátem, quam prægnántibus debeátis exhibére cognátis. Maríam, quæ ante sola in íntimis penetrálibus versabátur, non a público virginitátis pudor, non ab stúdio aspéritas móntium, non ab offício prolíxitas itíneris retardávit. In montána Virgo cum festinatióne, Virgo offícii memor, iniúriæ ímmemor, afféctu urgénte non sexu, relícta perréxit domo. Díscite, vírgines, non circumcursáre per aliénas ædes, non demorári in platéis, non áliquos in público miscére sermónes. María in domo sera, festína in público, mansit apud cognátam suam tribus ménsibus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum:
* Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
V. Emítte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion.
R. Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Didicístis, vírgines, pudórem Maríæ: díscite humilitátem. Venit propínqua ad próximam, iúnior ad seniórem: nec solum venit, sed étiam prior salutávit. Decet enim, ut quanto cástior virgo, tanto humílior sit. Nóverit deférre senióribus. Sit magístra humilitátis, in qua est proféssio castitátis. Est et causa pietátis, est étiam norma doctrínæ. Contuéndum est enim, quia supérior venit ad inferiórem, ut inférior adiuvétur: María ad Elísabeth, Christus ad Ioánnem.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Germinavérunt campi erémi germen odóris Israël: quia ecce Deus noster cum virtúte véniet,
* Et splendor eius cum eo.
V. Ex Sion spécies decóris eius: Deus noster maniféste véniet.
R. Et splendor eius cum eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et splendor eius cum eo.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut hi, qui in tua pietáte confídunt, ab omni cítius adversitáte liberéntur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.