Feria V infra Hebdomadam III Adventus
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Verbum supérnum, pródiens
E Patris ætérni sinu,
Qui natus orbi súbvenis,
Labénte cursu témporis:
Illúmina nunc péctora,
Tuóque amóre cóncrema;
Ut cor cadúca déserens
Cæli volúptas ímpleat.
Ut, cum tribúnal Iúdicis
Damnábit igni nóxios,
Et vox amíca débitum
Vocábit ad cælum pios;
Non esca flammárum nigros
Volvámur inter túrbines,
Vultu Dei sed cómpotes
Cæli fruámur gáudiis.
Patri, simúlque Fílio,
Tibíque, Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 61 [1]
- 61:2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
- 61:3 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
- 61:4 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
- 61:5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
- 61:6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
- 61:7 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
- 61:8 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
- 61:9 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
- 61:10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
- 61:11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
- 61:12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
Psalmus 65(1-12) [2]
- 65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
- 65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
- 65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
- 65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
- 65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
- 65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
- 65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
- 65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
- 65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
- 65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
- 65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
Psalmus 65(13-20) [3]
- 65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
- 65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
- 65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
- 65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
- 65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
- 65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
- 65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
- 65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
Psalmus 67(2-11) [4]
- 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * ‡ et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
- 67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
- 67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
- 67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
- Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
- 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
- 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
- 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
- 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
- 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
- 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
Psalmus 67(12-24) [5]
- 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
- 67:13 Rex virtútum dilécti, dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
- 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
- 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
- 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
- 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
- 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
- 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
- Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
- 67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
- 67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
- 67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
- 67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
- 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
Psalmus 67(25-36) [6]
- 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
- 67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
- 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
- 67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
- Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
- 67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
- 67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
- 67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
- Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
- 67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
- Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
- 67:34 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
- 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Psalmus 68(2-13) [7]
- 68:2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
- 68:3 ‡ Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
- Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
- 68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
- 68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
- Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
- 68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
- 68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
- Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
- 68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
- 68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
- 68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
- 68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
- 68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
- 68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
- Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
Psalmus 68(14-29) [8]
- 68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
- 68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
- 68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
- 68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
- 68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
- 68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
- 68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
- 68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
- Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
- 68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
- 68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
- 68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
- 68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
- 68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
- 68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
- 68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
- 68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
Psalmus 68(30-37) [9]
- 68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
- 68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
- 68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
- 68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
- 68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
- 68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
- 68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
- Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
- 68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
- V.
- Ex Sion spécies decóris eius.
- R.
- Deus noster maniféste véniet.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Isaía Prophéta
Væ qui prædáris, nonne et ipse prædáberis? et qui spernis, nonne et ipse spernéris? cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis: cum fatigátus desíeris contémnere, contemnéris.
Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus: esto brácchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Egrediétur Dóminus, et præliábitur contra gentes:
* Et stabunt pedes eius supra montes olivárum ad Oriéntem.
- V.
- Et elevábitur supra omnes colles, et fluent ad eum omnes gentes.
- R.
- Et stabunt pedes eius supra montes olivárum ad Oriéntem.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
A voce Angeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.
Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo.
Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso: implévit Sion iudício et iustítia.
Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis, sapiéntia, et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus eius.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Præcúrsor pro nobis ingréditur Agnus sine mácula,
* Secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
- V.
- Ipse est rex iustítiæ, cuius generátio non habet finem.
- R.
- Secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Contérriti sunt in Sion peccatóres, possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?
Qui ámbulat in iustítiis, et lóquitur veritátem, qui próicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum.
Iste in excélsis habitábit muniménta saxórum sublímitas eius: panis ei datus est, aquæ eius fidéles sunt.
Regem in decóre suo vidébunt óculi eius, cernent terram de longe.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Vidébunt gentes iustum tuum, et cuncti reges ínclitum tuum:
* Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit.
- V.
- Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, et diadéma regni in manu Dei tui.
- R.
- Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.