S. Petri Chrysologi Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 98 [1]
- 98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
- 98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
- 98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
- 98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
- 98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
- 98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
- Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
- 98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
- 98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
- 98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
Psalmus 142 [2]
- 142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua iustítia.
- 142:2 Et non intres in iudícium cum servo tuo: * quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
- 142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
- Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
- 142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
- 142:6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
- 142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
- Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
- 142:8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
- Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
- 142:9 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
- 142:10 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
- 142:11 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
- 142:12 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
Psalmus 84 [3]
- 84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
- 84:3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
- 84:4 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
- 84:5 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
- 84:6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
- 84:7 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
- 84:8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
- 84:9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
- Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
- 84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
- 84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
- 84:12 Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
- 84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
- 84:14 Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Canticum Isaiæ [4]
- 45:15 Vere tu es Deus abscónditus, * Deus Israël, Salvátor.
- 45:16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: * simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum.
- 45:17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna: * non confundémini, et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.
- 45:18 Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, * ipse Deus formans terram, et fáciens eam, ipse plastes eius:
- 45:19 Non in vanum creávit eam, ut habitarétur, formávit eam: * Ego Dóminus, et non est álius.
- 45:20 Non in abscóndito locútus sum, * in loco terræ tenebróso:
- 45:21 Non dixi sémini Iacob frustra: Quǽrite me: * ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta.
- 45:22 Congregámini, et veníte, et accédite simul * qui salváti estis ex géntibus:
- 45:23 Nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, * et rogant deum non salvántem.
- 45:24 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul: * Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
- 45:25 Numquid non ego Dóminus, et non est ultra Deus absque me? * Deus iustus, et salvans non est præter me.
- 45:26 Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ: * quia ego Deus, et non est álius.
- 45:27 In memetípso iurávi, egrediétur de ore meo iustítiæ verbum, * et non revertétur:
- 45:28 Quia mihi curvábitur omne genu, * et iurábit omnis lingua.
- 45:29 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt iustítiæ et impérium: * ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei.
- 45:30 In Dómino iustificábitur, et laudábitur * omne semen Israël.
Psalmus 147 [5]
- 147:1 Lauda, Ierúsalem, Dóminum: * ‡ lauda Deum tuum, Sion.
- 147:2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
- 147:3 Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
- 147:4 Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo eius.
- 147:5 Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
- 147:6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
- 147:7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
- 147:8 Qui annúntiat verbum suum Iacob: * iustítias, et iudícia sua Israël.
- 147:9 Non fecit táliter omni natióni: * et iudícia sua non manifestávit eis.
Sir 44:16-17
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est iustus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.
R. Deo grátias.
Iesu Redémptor ómnium,
Perpes coróna Prǽsulum,
In hac die cleméntius
Indúlgeas precántibus.
Tui sacri qua nóminis
Conféssor almus cláruit:
Huius celébrat ánnua
Devóta plebs solémnia.
Qui rite mundi gáudia
Huius cadúca réspuens,
Æternitátis prǽmio
Potítur inter Ángelos.
Huius benígnus ánnue
Nobis sequi vestígia:
Huius precátu, sérvulis
Dimítte noxam críminis.
Sit Christe, Rex piíssime,
Tibi, Patríque glória,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc, et per omne sǽculum.
Amen.
- V.
- Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
- R.
- Et osténdit illi regnum Dei.
Canticum Zachariæ
- 1:68 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
- 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
- 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
- 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
- 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
- 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
- 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
- 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
- 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
- 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
- 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
- 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beátum Petrum Chrysólogum Doctórem egrégium, divínitus præmonstrátum, ad regéndam et instruéndam Ecclésiam tuam éligi voluísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cælis.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Commemoratio Feria VI infra Hebdomadam I Adventus
- V.
- Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
- R.
- Rectas fácite sémitas eius.
Orémus.
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:
Commemoratio S. Barbaræ Virginis et Martyris
- V.
- Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
- R.
- Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Orémus.
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Bárbaræ Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per eius ad te exémpla gradiámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.