B
In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum I. classis
1962 Pre-1955

In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum

I. classis
Ad Prima

Ad Primam

Psalmus 87 [1]

  1. 87:2 Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
  2. 87:3 Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam:
  3. 87:4 Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit.
  4. 87:5 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adiutório, inter mórtuos liber.
  5. 87:6 Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
  6. 87:7 Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis.
  7. 87:8 Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me.
  8. 87:9 Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
  9. Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia.
  10. 87:10 Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas.
  11. 87:11 Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
  12. 87:12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne?
  13. 87:13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et iustítia tua in terra obliviónis?
  14. 87:14 Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
  15. 87:15 Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me?
  16. 87:16 Pauper sum ego, et in labóribus a iuventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
  17. 87:17 In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
  18. 87:18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
  19. 87:19 Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.

Psalmus 27 [2]

  1. 27:1 Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: * nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
  2. 27:2 Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
  3. 27:3 Ne simul trahas me cum peccatóribus: * et cum operántibus iniquitátem ne perdas me.
  4. Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum.
  5. 27:4 Da illis secúndum ópera eórum, * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum.
  6. Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: * redde retributiónem eórum ipsis.
  7. 27:5 Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum eius * déstrues illos, et non ædificábis eos.
  8. 27:6 Benedíctus Dóminus: * quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
  9. 27:7 Dóminus adiútor meus, et protéctor meus: * in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum.
  10. Et reflóruit caro mea: * et ex voluntáte mea confitébor ei.
  11. 27:8 Dóminus fortitúdo plebis suæ: * et protéctor salvatiónum Christi sui est.
  12. 27:9 Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ: * et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.

Psalmus 31 [3]

  1. 31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
  2. 31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu eius dolus.
  3. 31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
  4. 31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
  5. 31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et iniustítiam meam non abscóndi.
  6. Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
  7. 31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
  8. Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
  9. 31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
  10. 31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
  11. 31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
  12. In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
  13. 31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
  14. 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimas eórum.

V. Requiéscant in pace.

R. Amen.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

secunda Domine, exaudi omittitur

Orémus.

Súpplices, Dómine, pro animábus ómnium famulórum famularúmque tuárum preces effúndimus: ut, quidquid conversatióne contraxérunt humána, clemens indúlgeas, et pœnis eórum finem benígnus impónas.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Hac die Commemorátio ómnium Fidélium Defunctórum; in qua commúnis pia Mater Ecclésia, postquam univérsos fílios suos iam in cælo lætántes cóngruis stúduit celebráre præcóniis, mox et omnes adhuc in Purgatório geméntes válidis apud Dóminum et Sponsum Christum satágit suffrágiis adiuváre, ut quam cítius váleant ad societátem supernórum cívium perveníre.

Tértio Nonas Novémbris Luna vicésima tértia Anno Dómini 2026

Medioláni natális sancti Cároli Borromǽi Cardinális, Epíscopi Mediolanénsis et Confessóris, quem, sanctitáte conspícuum et miráculis clarum, Paulus Papa Quintus in sanctórum númerum rétulit. Ipsíus tamen festívitas sequénti die celebrátur.

Eódem die natális quoque sancti Quarti, Apostolórum discípuli.

Vitérbii sanctórum Mártyrum Valentíni Presbýteri, et Hilárii Diáconi, qui, in persecutióne Maximiáni, ob Christi fidem, cum saxi póndere in Tíberim præcipitáti et inde ab Angelo divínitus erépti, demum, abscíssis cervícibus, corónam martýrii percepérunt.

Cæsaréæ, in Cappadócia, sanctórum Mártyrum Germáni, Theóphili, Cæsárii et Vitális; qui, in persecutióne Deciána, óptime duxérunt martýrium.

Cæsaraugústæ, in Hispánia, sanctórum innumerabílium Mártyrum, qui, sub Hispaniárum Prǽside Daciáno, mirabíliter occubuérunt pro Christo.

In Anglia sanctæ Wenefrídæ, Vírginis et Mártyris.

In monastério Clarævallénsi, in Gállia, deposítio sancti Malachíæ, Connerthénsis in Hibérnia Epíscopi, qui multis virtútibus suo témpore cláruit; cuius vitam sanctus Bernárdus Abbas conscrípsit.

Eódem die sancti Hubérti, Tungrénsis Epíscopi.

Viénnæ, in Gállia, sancti Domni, Epíscopi et Confessóris.

Item deposítio sancti Pirmíni, Meldénsis Epíscopi.

Urgéllæ, in Hispánia Tarraconénsi, sancti Hermengáudii Epíscopi.

Romæ sanctæ Sílviæ, matris sancti Gregórii Papæ.

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

V. In memória ætérna erunt iusti.

R. Ab auditióne mala non timébunt.

Orémus.

Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut ánimas ómnium fidélium qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Conclusio specialis

V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.

R. Et lux perpétua * lúceat eis.

V. Requiéscant in pace.

R. Amen.