B
In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum I. classis
1962 Pre-1955

In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum

I. classis
Ad Nona

Ad Nonam

Psalmus 101(1-13) [1]

  1. 101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
  2. 101:3 Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
  3. In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
  4. 101:4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
  5. 101:5 Percússus sum ut fænum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
  6. 101:6 A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
  7. 101:7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
  8. 101:8 Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
  9. 101:9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me iurábant.
  10. 101:10 Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
  11. 101:11 A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
  12. 101:12 Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fænum árui.
  13. 101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Psalmus 101(14-23) [2]

  1. 101:14 Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi eius, quia venit tempus.
  2. 101:15 Quóniam placuérunt servis tuis lápides eius: * et terræ eius miserebúntur.
  3. 101:16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
  4. 101:17 Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
  5. 101:18 Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
  6. 101:19 Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
  7. 101:20 Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
  8. 101:21 Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
  9. 101:22 Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem eius in Ierúsalem.
  10. 101:23 In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.

Psalmus 101(24-29) [3]

  1. 101:24 Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
  2. 101:25 Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
  3. 101:26 Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
  4. 101:27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
  5. 101:28 Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
  6. 101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

V. A porta ínferi.

R. Erue, Dómine, ánimas eórum.

V. Requiéscant in pace.

R. Amen.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

secunda Domine, exaudi omittitur

Orémus.

Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Conclusio specialis

V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.

R. Et lux perpétua * lúceat eis.

V. Requiéscant in pace.

R. Amen.