S. Teresiæ Virginis
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 132 [1]
- 132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum:
- 132:2 ‡ Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
- Quod descéndit in oram vestiménti eius: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
- 132:3 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
Psalmus 135(1-9) [2]
- 135:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:2 Confitémini Deo deórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:3 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:4 Qui facit mirabília magna solus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:5 Qui fecit cælos in intelléctu: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:6 Qui firmávit terram super aquas: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:7 Qui fecit luminária magna: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:8 Solem in potestátem diéi: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:9 Lunam, et stellas in potestátem noctis: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Psalmus 135(10-26) [3]
- 135:10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:11 Qui edúxit Israël de médio eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:12 In manu poténti, et brácchio excélso: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:13 Qui divísit Mare Rubrum in divisiónes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:14 Et edúxit Israël per médium eius: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:15 Et excússit Pharaónem, et virtútem eius in Mari Rubro: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:17 Qui percússit reges magnos: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:18 Et occídit reges fortes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:19 Sehon, regem Amorrhæórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:20 Et Og, regem Basan: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:21 Et dedit terram eórum hereditátem: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:22 Hereditátem Israël, servo suo: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:24 Et redémit nos ab inimícis nostris: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:25 Qui dat escam omni carni: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- 135:26 Confitémini Deo cæli: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
- Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Psalmus 136 [4]
- 136:1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus: * cum recordarémur Sion:
- 136:2 In salícibus in médio eius, * suspéndimus órgana nostra.
- 136:3 Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum:
- Et qui abduxérunt nos: * Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
- 136:4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
- 136:5 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, * oblivióni detur déxtera mea.
- 136:6 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui:
- Si non proposúero Ierúsalem, * in princípio lætítiæ meæ.
- 136:7 Memor esto, Dómine, filiórum Edom, * in die Ierúsalem:
- Qui dicunt: Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea.
- 136:8 Fília Babylónis mísera: * beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis.
- 136:9 Beátus, qui tenébit, * et allídet párvulos tuos ad petram.
Psalmus 137 [5]
- 137:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
- 137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
- 137:3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
- 137:4 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
- 137:5 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
- 137:6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
- 137:7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
- 137:8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
- 137:9 Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sǽculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat.
R. Deo grátias.
Regis supérni núntia,
Domum patérnam déseris,
Terris, Terésa, bárbaris
Christum datúra aut sánguinem.
Sed te manet suávior
Mors, pœna poscit dúlcior:
Divíni amóris cúspide
In vulnus icta cóncides.
Ocaritátis víctima!
Tu corda nostra cóncrema,
Tibíque gentes créditas
Avérni ab igne líbera.
Sit laus Patri cum Fílio
Et Spíritu Paráclito,
Tibíque, sancta Trínitas,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
- V.
- Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
- R.
- Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Canticum B. Mariæ Virginis
- 1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
- 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
- 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
- 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
- 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
- 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
- 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
- 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
- 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Terésiæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita cæléstis eius doctrínæ pábulo nutriámur, et piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.