S. Teresiæ Virginis
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 97 [1]
- 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
- Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
- 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
- 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
- Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
- 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
- 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
- 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
- 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
- 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
Psalmus 89 [2]
- 89:1 Dómine, refúgium factus es nobis: * ‡ a generatióne in generatiónem.
- 89:2 Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: * a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
- 89:3 Ne avértas hóminem in humilitátem: * et dixísti: Convertímini, fílii hóminum.
- 89:4 Quóniam mille anni ante óculos tuos, * tamquam dies hestérna, quæ prætériit,
- 89:5 Et custódia in nocte, * quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.
- 89:6 Mane sicut herba tránseat, mane flóreat, et tránseat: * véspere décidat, indúret et aréscat.
- 89:7 Quia defécimus in ira tua, * et in furóre tuo turbáti sumus.
- 89:8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo: * sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui.
- 89:9 Quóniam omnes dies nostri defecérunt: * et in ira tua defécimus.
- Anni nostri sicut aránea meditabúntur: * dies annórum nostrórum in ipsis, septuagínta anni.
- 89:10 Si autem in potentátibus, octogínta anni: * et ámplius eórum, labor et dolor.
- Quóniam supervénit mansuetúdo: * et corripiémur.
- 89:11 Quis novit potestátem iræ tuæ: * et præ timóre tuo iram tuam dinumeráre?
- 89:12 Déxteram tuam sic notam fac: * et erudítos corde in sapiéntia.
- 89:13 Convértere, Dómine, úsquequo? * et deprecábilis esto super servos tuos.
- 89:14 Repléti sumus mane misericórdia tua: * et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.
- 89:15 Lætáti sumus pro diébus, quibus nos humiliásti: * annis, quibus vídimus mala.
- 89:16 Réspice in servos tuos, et in ópera tua: * et dírige fílios eórum.
- 89:17 Et sit splendor Dómini, Dei nostri, super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos: * et opus mánuum nostrárum dírige.
Psalmus 35 [3]
- 35:2 Dixit iniústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos eius.
- 35:3 Quóniam dolóse egit in conspéctu eius: * ut inveniátur iníquitas eius ad ódium.
- 35:4 Verba oris eius iníquitas, et dolus: * nóluit intellégere ut bene ágeret.
- 35:5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit.
- 35:6 Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes.
- 35:7 Iustítia tua sicut montes Dei: * iudícia tua abýssus multa.
- Hómines, et iuménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus.
- 35:8 Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.
- 35:9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
- 35:10 Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen.
- 35:11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
- 35:12 Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me.
- 35:13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
Canticum Ieremiæ [4]
- 31:10 Audíte verbum Dómini, gentes, * et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
- 31:11 Et dícite: Qui dispérsit Israël, congregábit eum: * et custódiet eum sicut pastor gregem suum.
- 31:12 Redémit enim Dóminus Iacob, * et liberávit eum de manu potentióris.
- 31:13 Et vénient, et laudábunt in monte Sion: * et cónfluent ad bona Dómini,
- 31:14 Super fruménto, et vino, et óleo, * et fœtu pécorum et armentórum:
- 31:15 Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, * et ultra non esúrient.
- 31:16 Tunc lætábitur virgo in choro, * iúvenes et senes simul:
- 31:17 Et convértam luctum eórum in gáudium, * et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo.
- 31:18 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine: * et pópulus meus bonis meis adimplébitur.
Psalmus 146 [5]
- 146:1 Laudáte Dóminum quóniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit iucúnda, decóraque laudátio.
- 146:2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus: * dispersiónes Israélis congregábit.
- 146:3 Qui sanat contrítos corde: * et álligat contritiónes eórum.
- 146:4 Qui númerat multitúdinem stellárum: * et ómnibus eis nómina vocat.
- 146:5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus eius: * et sapiéntiæ eius non est númerus.
- 146:6 Suscípiens mansuétos Dóminus: * humílians autem peccatóres usque ad terram.
- 146:7 Præcínite Dómino in confessióne: * psállite Deo nostro in cíthara.
- 146:8 Qui óperit cælum núbibus: * et parat terræ plúviam.
- Qui prodúcit in móntibus fænum: * et herbam servitúti hóminum.
- 146:9 Qui dat iuméntis escam ipsórum: * et pullis corvórum invocántibus eum.
- 146:10 Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: * nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.
- 146:11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat.
R. Deo grátias.
Hæc est dies, qua cándidæ
Instar colúmbæ, cǽlitum
Ad sacra templa spíritus
Se tránstulit Terésiæ.
Sponsíque voces áudiit:
Veni, soror, de vértice
Carméli ad Agni núptias;
Veni ad corónam glóriæ.
Te, Sponse Iesu Vírginum,
Beáti adórent órdines,
Et nuptiáli cántico
Laudent per omne sǽculum.
Amen.
- V.
- Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
- R.
- Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Canticum Zachariæ
- 1:68 Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
- 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
- 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
- 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
- 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
- 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
- 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
- 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
- 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
- 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
- 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
- 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Terésiæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita cæléstis eius doctrínæ pábulo nutriámur, et piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.