B
In Dedicatione S. Michaëlis Archangelis I. classis
1962 Pre-1955

In Dedicatione S. Michaëlis Archangelis

I. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Archangelórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Te, splendor et virtus Patris,

Te vita, Iesu, córdium,

Ab ore qui pendent tuo,

Laudámus inter Angelos.

Tibi mille densa míllium

Ducum coróna mílitat;

Sed éxplicat victor Crucem

Míchaël salútis sígnifer.

Dracónis hic dirum caput

In ima pellit tártara,

Ducémque cum rebéllibus

Cælésti ab arce fúlminat.

Contra ducem supérbiæ

Sequámur hunc nos príncipem,

Ut detur ex Agni throno

Nobis coróna glóriæ.

Deo Patri sit glória,

Qui, quos redémit Fílius,

Et Sanctus unxit Spíritus,

Per Angelos custódiat.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Concússum est mare, * et contrémuit terra, ubi Archángelus Míchaël descendébat de cælo.

Psalmus 8 [1]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Laudémus Dóminum, * quem laudant Ángeli, quem Chérubim et Séraphim, Sanctus, Sanctus, Sanctus proclámant.

Psalmus 10 [2]

  1. 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
  2. 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
  3. 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
  4. 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
  5. Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
  6. 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
  7. 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
  8. 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
Ant. Ascéndit * fumus arómatum in conspéctu Dómini de manu Ángeli.

Psalmus 14 [3]

  1. 14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
  2. 14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
  3. 14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
  4. Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
  5. 14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
  6. Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
  7. 14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V.
Stetit Angelus iuxta aram templi.
R.
Habens thuríbulum áureum in manu sua.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De Daniéle Prophéta

Aspiciébam donec throni pósiti sunt, et antíquus diérum sedit. Vestiméntum eius cándidum quasi nix, et capílli cápitis eius quasi lana munda, thronus eius flammæ ignis, rotæ eius ignis accénsus.

Flúvius ígneus rapidúsque egrediebátur a fácie eius; míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei. Iudícium sedit, et libri apérti sunt.

Aspiciébam propter vocem sermónum grándium, quos cornu illud loquebátur; et vidi quóniam interfécta esset béstia, et perísset corpus eius, et tráditum esset ad comburéndum igni.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Factum est siléntium in cælo, dum commítteret bellum draco cum Michaéle Archángelo:

* Audíta est vox míllia míllium dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.

V.
Míllia míllium ministrábant ei, et décies centéna míllia assistébant ei.
R.
Audíta est vox míllia míllium dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Die autem vigésima et quarta mensis primi, eram iuxta flúvium magnum, qui est Tigris.

Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestítus líneis, et renes eius accíncti auro obrýzo;

Et corpus eius quasi chrysólithus, et fácies eius velut spécies fúlguris, et óculi eius ut lampas ardens, et brácchia eius, et quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis; et vox sermónum eius ut vox multitúdinis.

Vidi autem ego Dániel solus visiónem; porro viri qui erant mecum non vidérunt; sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum.

Ego autem, relíctus solus, vidi visiónem grandem hanc, et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me, et emárcui nec hábui quidquam vírium.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa:

* Et ascéndit fumus arómatum de manu Angeli in conspéctu Dómini.

V.
In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine.
R.
Et ascéndit fumus arómatum de manu Angeli in conspéctu Dómini.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Et audívi vocem sermónum eius: et áudiens iacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ.

Et ecce manus tétigit me, et eréxit me super génua mea et super artículos mánuum meárum.

Et dixit ad me: Dániel, vir desideriórum, intéllege verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te. Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens.

Et ait ad me: Noli metúere, Dániel; quia, ex die primo quo posuísti cor tuum ad intellegéndum, ut te afflígeres in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua, et ego veni propter sermónes tuos.

Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus; et ecce Míchaël, unus de princípibus primis, venit in adiutórium meum, et ego remánsi ibi iuxta regem Persárum.

Veni autem ut docérem te quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus, quóniam adhuc vísio in dies.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
In conspéctu Angelórum psallam tibi, et adorábo ad templum sanctum tuum:

* Et confitébor nómini tuo, Dómine.

V.
Super misericórdia tua et veritáte tua: quóniam magnificásti super nos nomen sanctum tuum.
R.
Et confitébor nómini tuo, Dómine.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et confitébor nómini tuo, Dómine.

Nocturnus II

Ant. Míchaël Archángele, * veni in adiutórium pópulo Dei.

Psalmus 18 [4]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
  8. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  9. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  10. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  11. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  12. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  13. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  14. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  15. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  16. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Ant. Míchaël * præpósitus paradísi, quem honoríficant Angelórum cives.

Psalmus 23 [5]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Ant. Gloriósus * apparuísti in conspéctu Dómini: proptérea decórem índuit te Dóminus.

Psalmus 33 [6]

  1. 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
  2. 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
  3. 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
  4. 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  5. 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
  6. 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
  7. 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
  8. 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
  9. 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
  10. 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  11. 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
  12. 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
  13. 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
  14. 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
  15. 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
  16. 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
  17. 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  18. 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
  19. 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  20. 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
  21. 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
  22. 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V.
Ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini.
R.
De manu Angeli.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Gregórii Papæ

Homil. 34 in Evang. ante medium

Novem Angelórum órdines dícimus, quia vidélicet esse, testánte sacro elóquio, scimus: Angelos, Archángelos, Virtútes, Potestátes, Principátus, Dominatiónes, Thronos, Chérubim atque Séraphim. Esse namque Angelos et Archángelos pene omnes sacri elóquii páginæ testántur. Chérubim vero atque Séraphim sæpe, ut notum est, libri prophetárum loquúntur. Quátuor quoque órdinum nómina Paulus Apóstolus ad Ephésios enúmerat, dicens: Supra omnem Principátum, et Potestátem, et Virtútem, et Dominatiónem. Qui rursus ad Colossénses scribens, ait: Sive Throni, sive Potestátes, sive Principátus, sive Dominatiónes. Dum ergo illis quátuor, quæ ad Ephésios dixit, coniungúntur Throni, quinque sunt órdines; quibus dum Angeli et Archángeli, Chérubim atque Séraphim adiúncta sunt, procul dúbio novem esse Angelórum órdines inveniúntur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Hic est Míchaël Archángelus, princeps milítiæ Angelórum,

* Cuius honor præstat benefícia populórum, et orátio perdúcit ad regna cælórum.

V. Archángelus Míchaël præpósitus paradísi, quem honoríficant Angelórum cives.

R. Cuius honor præstat benefícia populórum, et orátio perdúcit ad regna cælórum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Sciéndum vero quod Angelórum vocábulum nomen est offícii, non natúræ. Nam sancti illi cæléstis pátriæ Spíritus, semper quidem sunt Spíritus, sed semper vocári Angeli nequáquam possunt; quia tunc solum sunt Angeli, cum per eos áliqua nuntiántur. Unde et per Psalmístam dícitur: Qui facit Angelos suos spíritus; ac si paténter dicat: Qui eos, quos semper habet Spíritus, étiam, cum volúerit, Angelos facit. Hi autem qui mínima núntiant, Angeli; qui vero summa annúntiant, Archángeli vocántur. Hinc est enim quod ad Maríam Vírginem non quílibet Angelus, sed Gábriel Archángelus míttitur. Ad hoc quippe ministérium, summum Angelum veníre dignum fúerat, qui summum ómnium nuntiábat. Qui idcírco étiam privátis nomínibus censéntur, ut signétur per vocábula, étiam in operatióne quid váleant. Míchaël namque, Quis ut Deus? Gábriel autem, Fortitúdo Dei; Ráphaël vero dícitur Medicína Dei.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Venit Míchaël Archángelus cum multitúdine Angelórum, cui trádidit Deus ánimas Sanctórum,

* Ut perdúcat eas in paradísum exsultatiónis.

V. Emítte, Dómine, Spíritum sanctum tuum de cælis, spíritum sapiéntiæ et intelléctus.

R. Ut perdúcat eas in paradísum exsultatiónis.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Et quóties miræ virtútis áliquid ágitur, Míchaël mitti perhibétur; ut ex ipso actu et nómine detur intéllegi quia nullus potest fácere, quod fácere prǽvalet Deus. Unde et ille antíquus hostis, qui Deo esse per supérbiam símilis concupívit, dicens: In cælum conscéndam, super astra cæli exaltábo sólium meum, símilis ero Altíssimo; dum in fine mundi in sua virtúte relinquétur extrémo supplício periméndus, cum Michaéle Archángelo præliatúrus esse perhibétur, sicut per Ioánnem dícitur: Factum est prǽlium cum Michaéle Archángelo. Ad Maríam quoque Gábriel míttitur, qui Dei Fortitúdo nominátur; illum quippe nuntiáre veniébat, qui ad debellándas aéreas potestátes húmilis apparére dignátus est. Ráphaël quoque interpretátur, ut díximus, Medicína Dei; quia vidélicet, dum Tobíæ óculos quasi per offícium curatiónis tétigit, cæcitátis eius ténebras tersit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. In témpore illo consúrget Míchaël, qui stat pro fíliis vestris:

* Et véniet tempus, quale non fuit, ex quo gentes esse cœpérunt, usque ad illud.

V. In témpore illo salvábitur pópulus tuus omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro vitæ.

R. Et véniet tempus, quale non fuit, ex quo gentes esse cœpérunt, usque ad illud.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Et véniet tempus, quale non fuit, ex quo gentes esse cœpérunt, usque ad illud.

Nocturnus III

Ant. Ángelus Archángelus Míchaël, * Dei núntius pro animábus iustis, allelúia, allelúia.

Psalmus 95 [7]

  1. 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  2. 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
  3. 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
  4. 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  5. 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  6. 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
  7. 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
  8. 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  9. 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  10. 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
  11. 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  12. 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
  13. 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Ant. Data sunt ei * incénsa multa, ut adoléret ea ante altáre áureum, quod est ante óculos Dómini.

Psalmus 96 [8]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Ant. Multa magnália * de Michaéle Archángelo, qui, fortis in prǽlio, fecit victóriam.

Psalmus 102 [9]

  1. 102:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
  2. 102:2 Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
  3. 102:3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
  4. 102:4 Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
  5. 102:5 Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua:
  6. 102:6 Fáciens misericórdias Dóminus: * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
  7. 102:7 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
  8. 102:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
  9. 102:9 Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
  10. 102:10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
  11. 102:11 Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
  12. 102:12 Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
  13. 102:13 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
  14. 102:14 Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies eius, tamquam flos agri sic efflorébit.
  15. 102:16 Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
  16. 102:17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
  17. Et iustítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum eius:
  18. 102:18 Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
  19. 102:19 Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
  20. 102:20 Benedícite Dómino, omnes Ángeli eius: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum eius.
  21. 102:21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius: * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
  22. 102:22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius: * in omni loco dominatiónis eius, bénedic, ánima mea, Dómino.
V.
In conspéctu Angelórum psallam tibi, Deus meus.
R.
Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Lib. 3 Comm. in cap. 18 Matth.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Iesum, dicéntes: Quis, putas, maior est in regno cælórum? Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri

Post invéntum statérem, post tribúta réddita, quid sibi vult Apostolórum repentína interrogátio, Quis, putas, maior est in regno cælórum? Quia víderant pro Petro et Dómino idem tribútum rédditum, ex æqualitáte prétii arbitráti sunt Petrum ómnibus Apóstolis esse prælátum, qui in redditióne tribúti Dómino fúerat comparátus; ídeo intérrogant quis maior sit in regno cælórum. Vidénsque Iesus cogitatiónes eórum, et causas erróris intéllegens, vult desidérium glóriæ, humilitátis contentióne, sanáre.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. In conspéctu géntium nolíte timére; vos enim in córdibus vestris adoráte et timéte Dóminum;

* Angelus enim eius vobíscum est.

V. Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua.

R. Angelus enim eius vobíscum est.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscínde eum et próice abs te. Necésse est quidem veníre scándala; tamen ei est hómini, qui, quod necésse est ut fiat in mundo, vítio suo facit ut per se fiat. Igitur omnis truncátur afféctus et univérsa propínquitas amputátur, ne per occasiónem pietátis unusquísque credéntium scándalis páteat. Si, inquit, ita est quis tibi coniúnctus, ut manus, pes, óculus; et est útilis atque sollícitus, et acútus ad perspiciéndum, scándalum autem tibi facit, et propter dissonántiam morum te pértrahit in gehénnam: mélius est ut et propinquitáte eius et emoluméntis carnálibus cáreas, ne, dum vis lucri fácere cognátos et necessários, causam hábeas ruinárum.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Míchaël Archángelus venit in adiutórium pópulo Dei,

* Stetit in auxílium pro animábus iustis.

V. Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua.

R. Stetit in auxílium pro animábus iustis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Stetit in auxílium pro animábus iustis.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Dico vobis quia Angeli eórum in cælis semper vident fáciem Patris mei. Supra díxerat, per manum et pedem et óculum, omnes propinquitátes et necessitúdines, quæ scándalum fácere póterant, amputándas; austeritátem, ítaque senténtiæ subiécto præcépto témperat, dicens: Vidéte ne contemnátis unum ex pusíllis istis. Sic, inquit, præcípio severitátem, ut commiscéri cleméntiam dóceam. Quia Angeli eórum in cælis vident semper fáciem Patris. Magna dígnitas animárum, ut unaquǽque hábeat ab ortu nativitátis, in custódiam sui, Angelum delegátum. Unde légimus in Apocalýpsi Ioánnis: Angelo Ephesi, et reliquárum ecclesiárum, scribe hæc. Apóstolus quoque prǽcipit velári cápita, in ecclésiis, feminárum propter Angelos.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.