B
Ss. Cornelii Papæ et Cypriani Episcopi, Martyrum III. classis
1962 Pre-1955

Ss. Cornelii Papæ et Cypriani Episcopi, Martyrum

III. classis
Ad Vesperae
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Beáti omnes * qui timent Dóminum.

Psalmus 127 [1]

  1. 127:1 Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis eius.
  2. 127:2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
  3. 127:3 Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
  4. Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
  5. 127:4 Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
  6. 127:5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
  7. 127:6 Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
Ant. Confundántur omnes * qui odérunt Sion.

Psalmus 128 [2]

  1. 128:1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël.
  2. 128:2 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
  3. 128:3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
  4. 128:4 Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
  5. 128:6 Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
  6. 128:7 De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
  7. 128:8 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
Ant. De profúndis * clamávi ad te, Dómine.

Psalmus 129 [3]

  1. 129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
  2. 129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
  3. 129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
  4. 129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
  5. 129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
  6. 129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
  7. 129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
  8. 129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
Ant. Dómine, * non est exaltátum cor meum.

Psalmus 130 [4]

  1. 130:1 Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
  2. Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
  3. 130:2 Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
  4. Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
  5. 130:3 Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Ant. Elégit Dóminus * Sion in habitatiónem sibi.

Psalmus 131 [5]

  1. 131:1 Meménto, Dómine, David, * et omnis mansuetúdinis eius:
  2. 131:2 Sicut iurávit Dómino, * votum vovit Deo Iacob:
  3. 131:3 Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
  4. 131:4 Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
  5. 131:5 Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Iacob.
  6. 131:6 Ecce, audívimus eam in Éphrata: * invénimus eam in campis silvæ.
  7. 131:7 Introíbimus in tabernáculum eius: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes eius.
  8. 131:8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
  9. 131:9 Sacerdótes tui induántur iustítiam: * et sancti tui exsúltent.
  10. 131:10 Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
  11. 131:11 Iurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
  12. 131:12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
  13. Et fílii eórum usque in sǽculum, * sedébunt super sedem tuam.
  14. 131:13 Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
  15. 131:14 Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
  16. 131:15 Víduam eius benedícens benedícam: * páuperes eius saturábo pánibus.
  17. 131:16 Sacerdótes eius índuam salutári: * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
  18. 131:17 Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
  19. 131:18 Inimícos eius índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.

Sap 3:1-3

Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Sanctórum méritis ínclita gáudia

Pangámus, sócii, géstaque fórtia:

Gliscens fert ánimus prómere cántibus

Victórum genus óptimum.

Hi sunt, quos fátue mundus abhórruit;

Hunc fructu vácuum, flóribus áridum

Contempsére tui nóminis ásseclæ

Iesu, Rex bone cǽlitum.

Hi pro te fúrias, atque minas truces

Calcárunt hóminum, sǽvaque vérbera:

His cessit lácerans fórtiter úngula,

Nec carpsit penetrália.

Cædúntur gládiis more bidéntium:

Non murmur résonat, non quærimónia;

Sed corde impávido mens bene cónscia

Consérvat patiéntiam.

Quæ vox, quæ póterit lingua retéxere,

Quæ tu Martýribus múnera prǽparas?

Rubri nam flúido sánguine fúlgidis

Cingunt témpora láureis.

Te, summa o Déitas, únaque póscimus;

Ut culpas ábigas, nóxia súbtrahas,

Des pacem fámulis; ut tibi glóriam,

Annórum in sériem, canant.

Amen.

V.
Exsultábunt Sancti in glória.
R.
Lætabúntur in cubílibus suis.
Ant. Gaudent in cælis * ánimæ Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti: et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo exsúltant sine fine.

Canticum B. Mariæ Virginis

  1. 1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
  2. 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
  3. 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  4. 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
  5. 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
  6. 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
  7. 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
  8. 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
  9. 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
  10. 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beatórum Mártyrum tuórum Cornélii et Cypriáni solémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adiuvémur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.