In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi
Ad Nonam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:
Largíre lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 74 [1]
- 74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
- 74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
- 74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
- 74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
- 74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
- 74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
- 74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
- 74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
- 74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
- 74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
Psalmus 75(2-7) [2]
- 75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
- 75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
- 75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
- 75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
- 75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
- 75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
Psalmus 75(8-13) [3]
- 75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
- 75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
- 75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
- 75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
- 75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
- 75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
Apoc 21:10-11; 21:23
Sústulit me in spíritu in montem magnum et altum, et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem, descendéntem de cælo a Deo, habéntem claritátem Dei; et lucérna eius est Agnus.
R. Deo grátias.
R. Magna est glória eius in salutári tuo, * Allelúia, allelúia.
R. Magna est glória eius in salutári tuo, * Allelúia, allelúia.
V. Glóriam et magnum decórem impónes super eum.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Magna est glória eius in salutári tuo, * Allelúia, allelúia.
V. Coróna áurea super caput eius.
R. Expréssa signo sanctitátis, glóriæ, et honóris.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam, voce delápsa in nube lúcida, mirabíliter præsignásti: concéde propítius; ut ipsíus Regis glóriæ nos coherédes effícias, et eiúsdem glóriæ tríbuas esse consórtes.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.