B
In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi II. classis
1962 Pre-1955

In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Christum adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Christum adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Christum adorémus.

Ant. Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus.

Hymnus

Quicúmque Christum quǽritis,

Oculos in altum tóllite:

Illic licébit vísere

Signum perénnis glóriæ.

Illústre quiddam cérnimus,

Quod nésciat finem pati,

Sublíme, celsum, intérminum,

Antíquius cælo et chao.

Hic ille Rex est géntium

Populíque Rex iudáici,

Promíssus Abrahæ patri

Eiúsque in ævum sémini.

Hunc, et prophétis téstibus

Iisdémque signatóribus,

Testátor et Pater iubet

Audíre nos et crédere.

Iesu, tibi sit glória,

Qui te revélas párvulis,

Cum Patre, et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Paulo minus * ab Angelis minorátus, glória et honóre coronátus est, et constitútus super ópera mánuum Dei.

Psalmus 8 [1]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Revelávit Dóminus * condénsa, et in templo eius omnes dicent glóriam.

Psalmus 28 [2]

  1. 28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
  2. 28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  3. 28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
  4. 28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
  5. 28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
  6. 28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
  7. 28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
  8. 28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
  9. 28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
  10. 28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.

Psalmus 44 [3]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  12. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  13. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  14. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  15. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  16. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  17. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  19. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  20. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
V.
Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini.
R.
Proptérea decórem índuit te Dóminus.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli

Fratres: Magis satágite, ut per bona ópera certam vestram vocatiónem et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo.

Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri, et Salvatóris Iesu Christi.

Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte.

Iustum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne:

Certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Iesus Christus significávit mihi.

2 Pet 1:10-14

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Surge, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum,

* Et glória Dómini super te orta est.

V. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.

R. Et glória Dómini super te orta est.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.

Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et præséntiam, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.

Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum huiuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte.

2 Pet 1:15-17

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. In splendénte nube Spíritus Sanctus visus est, Patérna vox audíta est:

* Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.

V. Appáruit nubes obúmbrans, et vox Patris intónuit.

R. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto.

Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris,

Hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit.

Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía; sed Spíritu Sancto inspiráti locúti sunt sancti Dei hómines.

2 Pet 1:18-21

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater,

* Ut fílii Dei nominémur et simus.

V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.

R. Ut fílii Dei nominémur et simus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ut fílii Dei nominémur et simus.

Nocturnus II

Ant. Illúminans * tu mirabíliter a móntibus ætérnis: turbáti sunt omnes insipiéntes corde.

Psalmus 75 [4]

  1. 75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
  2. 75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
  3. 75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
  4. 75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
  5. 75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
  6. 75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
  7. 75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
  8. 75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
  9. 75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
  10. 75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
  11. 75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
  12. 75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
Ant. Mélior est * dies una in átriis tuis, super míllia.

Psalmus 83 [5]

  1. 83:2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
  2. 83:3 Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
  3. 83:4 Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
  4. Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
  5. 83:5 Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
  6. 83:6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
  7. 83:8 Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
  8. 83:9 Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Iacob.
  9. 83:10 Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
  10. 83:11 Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
  11. Elégi abiéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
  12. 83:12 Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
  13. 83:13 Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
Ant. Gloriósa * dicta sunt de te, cívitas Dei.

Psalmus 86 [6]

  1. 86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
  2. 86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
  3. 86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
  4. Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
  5. 86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
  6. 86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
  7. 86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V.
Glória et honóre coronásti eum, Dómine.
R.
Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Leónis Papæ

Sermo de Transfiguratione, ante medium

Aperit Dóminus coram eléctis téstibus glóriam suam, et commúnem illam cum céteris córporis formam tanto splendóre claríficat, ut et fácies eius solis fulgóri símilis, et vestítus candóri nívium esset æquális. In qua transfiguratióne illud quidem principáliter agebátur, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur; nec conturbáret eórum fidem voluntáriæ humílitas passiónis, quibus reveláta esset abscónditæ excelléntia dignitátis. Sed non minóre providéntia spes sanctæ Ecclésiæ fundabátur, ut totum Christi corpus agnósceret quali esset commutatióne donándum, ut eius sibi honóris consórtium membra promítterent, qui in cápite præfulsísset.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Inebriáti sunt ab ubertáte domus tuæ:

* Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos.

V. Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.

R. Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Confirmándis vero Apóstolis et ad omnem sciéntiam provehéndis, ália quoque in illo miráculo accéssit instrúctio. Móyses enim et Elías, lex scílicet et prophétæ apparuérunt cum Dómino loquéntes; ut veríssime in illa quinque virórum præséntia complerétur quod dictum est: in duóbus vel tribus téstibus stat omne verbum. Quid hoc stabílius, quid fírmius verbo, in cuius prædicatióne véteris et novi Testaménti cóncinit tuba, et cum evangélica doctrína, antiquárum protestatiónum instruménta concúrrunt? Astipulántur enim sibi ínvicem utriúsque Fœ́deris páginæ; et, quem sub velámine mysteriórum præcedéntia signa promíserant, maniféstum atque perspícuum præséntis glóriæ splendor osténdit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Præcéptor, bonum est nos hic esse:

* Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.

V. Non enim sciébat quid díceret.

R. Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

His ergo sacramentórum revelatiónibus Petrus Apóstolus incitátus, mundána spernens et terréna fastídiens, in æternórum desidérium quodam mentis rapiebátur excéssu; et, gáudio totíus visiónis implétus, ibi cum Iesu optábat habitáre, ubi manifésta eius glória lætabátur. Unde et ait: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Sed huic suggestióni Dóminus non respóndit, signíficans, non quidem ímprobum, sed inordinátum esse quod cúperet; cum salvári mundus, nisi Christi morte, non posset, et exémplo Dómini in hoc vocarétur credéntium fides, ut licet non oportéret de beatitúdinis promissiónibus dubitári, intellegerémus tamen inter tentatiónes huius vitæ prius nobis tolerántiam postulándam esse, quam glóriam.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur:

* Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.

V. Amplióris enim glóriæ Christus præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domo, qui fabricávit eam.

R. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória.

Nocturnus III

Ant. Thabor et Hermon * in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.

Psalmus 88(2-19) [7]

  1. 88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
  2. In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
  3. 88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
  4. 88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, iurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
  5. 88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
  6. 88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
  7. 88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
  8. 88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt.
  9. 88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
  10. 88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum eius tu mítigas.
  11. 88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
  12. 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
  13. 88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
  14. 88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * iustítia et iudícium præparátio sedis tuæ.
  15. 88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit iubilatiónem.
  16. 88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in iustítia tua exaltabúntur.
  17. 88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
  18. 88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
Ant. Lux orta est * iusto, et rectis corde lætítia.

Psalmus 96 [8]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Ant. Confessiónem * et decórem índuit, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Psalmus 103 [9]

  1. 103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
  2. Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
  3. 103:2 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra eius.
  4. 103:3 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
  5. 103:4 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
  6. 103:5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
  7. 103:6 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus eius: * super montes stabunt aquæ.
  8. 103:7 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
  9. 103:8 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
  10. 103:9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
  11. 103:10 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
  12. 103:11 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
  13. 103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
  14. 103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
  15. 103:14 Prodúcens fænum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum:
  16. Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
  17. 103:15 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
  18. 103:16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
  19. 103:17 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
  20. 103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
  21. 103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
  22. 103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quærant a Deo escam sibi.
  23. 103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
  24. 103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
  25. 103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
  26. 103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
  27. 103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
  28. 103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
  29. 103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
  30. 103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
  31. 103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
  32. 103:31 Sit glória Dómini in sǽculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
  33. 103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
  34. 103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
  35. 103:34 Iucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
  36. 103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
V.
Magna est glória eius in salutári tuo.
R.
Glóriam et magnum decórem impónes super eum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Homilia 57 in Matth., in init.

In illo témpore: Assúmpsit Iesus Petrum, et Iacóbum, et Ioánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua.

Homilía sancti Ioánnis Chrysóstomi

Quóniam multa de perículis, multa de passióne sua, multa de morte et de cæde discipulórum locútus est Dóminus, et áspera complúra atque árdua eis iniúnxit; et illa quidem in præsénti vita, et iam imminébant; bona vero in spe et exspectatióne erant: ut puta, quia servárent ánimam suam, si pérderent eam; quia in glória Patris sui ventúrus sit, et prǽmia redditúrus: ut visu étiam certióres fáceret, et osténderet quidnam sit illa glória, cum qua ventúrus est, quantum cápere póterant in hac præsénti vita, illis osténdit eámque détegit, ne aut sua aut Dómini morte dóleant, et máxime Petrus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Vocávit nos Deus vocatióne sua sancta, secúndum grátiam suam, quæ manifestáta est nunc;

* Per illuminatiónem Salvatóris nostri Iesu Christi.

V. Qui destrúxit mortem, illuminávit autem vitam in incorruptiónem.

R. Per illuminatiónem Salvatóris nostri Iesu Christi.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Et vide quid agit, cum de regno et de gehénna disserúerit. Nam in eo quod dixit: Qui ínvenit ánimam suam, perdet eam; et quicúmque perdet eam grátia mei, invéniet ipsam; et in eo quod ait: Reddet unicuíque secúndum ópera sua; et regnum et gehénnam designávit. Cum ígitur de utrísque disserúerit, regnum quidem ut óculis cernátur, concédit, gehénnam autem mínime; quóniam rudióribus atque ineptióribus illud necessárium fuísset, sed, cum illi probi essent ac perspicáces, satis fuit eos a melióribus confirmári. Hoc étiam multo magis ipsum decébat. Non tamen omníno illud prætermísit, sed et aliquándo atrocitátem gehénnæ quasi ante óculos propónit, véluti cum Lázari imáginem descrípsit, et eius méminit qui denários centum repétiit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Deus, qui fecit de ténebris lumen splendéscere, illúxit in córdibus nostris

* Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.

V. Exórtum est in ténebris lumen rectis corde, miséricors et miserátor, et iustus.

R. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Tu vero Matthǽi philosophíam consídera, qui non celávit nómina eórum qui præpósiti fúerant. Quod et Ioánnes sǽpius facit, cum exímias Petri laudes veríssime ac diligentíssime descríbat. Nullum enim in hoc Apostolórum consórtio livor aut inánis glória locum habébat. Primos ígitur Apostolórum seórsum assúmpsit. Quam ob rem eos solos accépit? Quia excellentióres céteris vidélicet erant. Cur autem non íllico, sed post sex dies hoc fecit? Ne céteri scílicet discípuli seu hómines moveréntur; qua de re nec eos nominávit, quos acceptúrus erat.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam, voce delápsa in nube lúcida, mirabíliter præsignásti: concéde propítius; ut ipsíus Regis glóriæ nos coherédes effícias, et eiúsdem glóriæ tríbuas esse consórtes.

Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.