S. Ignatii Confessoris
Ad Primam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 21(2-12) [1]
- 21:2 Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
- 21:3 Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
- 21:4 Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
- 21:5 In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
- 21:6 Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
- 21:7 Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abiéctio plebis.
- 21:8 Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
- 21:9 Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
- 21:10 Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te proiéctus sum ex útero:
- 21:11 De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
- 21:12 Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádiuvet.
Psalmus 21(13-23) [2]
- 21:13 Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
- 21:14 Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
- 21:15 Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
- Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
- 21:16 Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
- 21:17 Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
- Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
- 21:18 Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
- 21:20 Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
- 21:21 Érue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
- 21:22 Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
- 21:23 Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
Psalmus 21(24-32) [3]
- 21:24 Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
- 21:25 Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
- Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
- 21:26 Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
- 21:27 Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
- 21:28 Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
- Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium.
- 21:29 Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
- 21:30 Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu eius cadent omnes qui descéndunt in terram.
- 21:31 Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
- 21:32 Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Patris.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Kaléndis Augústi Luna décima séptima Anno Dómini 2026
Antiochíæ pássio sanctórum septem fratrum Machabæórum Mártyrum, qui, cum matre sua, passi sunt sub Antíocho Epipháne Rege. Eórum relíquiæ, Romam translátæ, in eádem Ecclésia sancti Petri ad Víncula cónditæ fuérunt.
Vercéllis natális sancti Eusébii, Epíscopi et Mártyris, qui, ob confessiónem fídei cathólicæ, a Constántio Príncipe Scythópolim, in Palæstína, et inde in Cappadóciam relegátus, póstmodum ad Ecclésiam suam revérsus, martýrium, persequéntibus Ariánis, passus est. Ipsíus autem memória étiam décimo octávo Kaléndas Ianuárii solémniter habétur, quo die fuit Epíscopus ordinátus; eiúsque festum recólitur décimo séptimo Kaléndas Ianuárii.
Nucériæ Paganórum, in Campánia, item natális sancti Alfónsi-Maríæ de Ligório, Fundatóris Congregatiónis a sanctíssimo Redemptóre nuncupátæ, Epíscopi sanctæ Agathæ Gothórum et Confessóris, zelo animárum, scriptis, verbo et exémplo insígnis; quem Summus Póntifex Gregórius Décimus sextus albo Sanctórum adscrípsit, et Pius Nonus Doctórem universális Ecclésiæ declarávit, et Pius Duodécimus ómnium Confessariórum ac Moralistárum cæléstem apud Deum Patrónum constítuit. Ipsíus vero festívitas sequénti die celebrátur.
Romæ, via Latína, sanctórum Mártyrum Boni Presbýteri, Fausti et Mauri, cum áliis novem; qui in Actis sancti Stéphani Papæ describúntur.
Item Romæ pássio sanctárum Vírginum Fídei, Spei et Caritátis, e sancta Sophía matre progenitárum, quæ, sub Hadriáno Príncipe, martýrii corónam adéptæ sunt.
Philadelphíæ, in Arábia, sanctórum Mártyrum Cyrílli, Aquilæ, Petri, Domitiáni, Rufi et Menándri, una die coronatórum.
Perge, in Pamphýlia, sanctórum Mártyrum Leóntii, Attii, Alexándri, et aliórum sex agricolárum; qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Flaviáno Prǽside, decolláti sunt.
Gerúndæ, in Hispánia, natális sancti Felícis Mártyris, qui, post divérsa tormentórum génera, a Daciáno támdiu iussus est laniári, donec invíctum Christo spíritum rédderet.
In território Parisiénsi sancti Iustíni Mártyris.
Viénnæ, in Gállia, sancti Veri Epíscopi.
Wintóniæ, in Anglia, sancti Ethelwóldi Epíscopi.
In pago Lisuíno, in Gállia, sancti Nemésii Confessóris.
Romæ, in Exquíliis, Dedicátio sancti Petri Apóstoli ad Víncula.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
- V.
- Pretiósa in conspéctu Dómini.
- R.
- Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
R. Amen.
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in caritáte Dei et patiéntia Christi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
- V.
- Adiutórium nostrum ✠ in nómine Dómini.
- R.
- Qui fecit cælum et terram.
- V.
- Benedícite.
- R.
- Deus.
Benedictio.
Dóminus nos benedícat, ✠ et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.