Feria quinta infra Hebdomadam IX post Octavam Pentecostes
Ad Primam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 22 [1]
- 22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
- 22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
- 22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
- 22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
- Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
- 22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
- Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
- 22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
- Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
Psalmus 71(2-8) [2]
- 71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
- Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
- 71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
- 71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
- 71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
- 71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
- 71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
- 71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
Psalmus 71(9-19) [3]
- 71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
- 71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
- 71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
- 71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
- 71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
- 71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
- 71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
- 71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
- 71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
- Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
- 71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
- 71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Patris.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Prídie Kaléndas Augústi Luna sexta décima Anno Dómini 2026
Romæ natális sancti Ignátii, Presbýteri et Confessóris, qui Fundátor éxstitit Societátis Iesu, atque vir fuit sanctitáte et miráculis clarus, ac religiónis cathólicæ ubíque dilatándæ studiosíssimus; quem Pius Undécimus, Póntifex Máximus, cæléstem ómnium Exercitiórum spirituálium Patrónum constítuit.
Medioláni sancti Calimérii, Epíscopi et Mártyris; qui, in Antoníni persecutióne, comprehénsus, vulnéribus confóssus, cervicibúsque gládio transverberátis, præceps in púteum deiéctus, martýrii cursum confécit.
Cæsaréæ, in Mauritánia, pássio beáti Fábii Mártyris, qui, cum ferre vexílla præsidália recusáret, primo in cárcerem trusus est, ibíque diébus áliquot deténtus; deínde, cum in confessióne Christi, interrogátus semel et íterum, immóbilis perduráret, senténtia capitáli a Iúdice condemnátur.
Sýnnadæ, in Phrýgia Pacatiána, sanctórum Mártyrum Demócriti, Secúndi et Dionýsii.
In Sýria sanctórum trecentórum quinquagínta Monachórum Mártyrum, qui, ob defensiónem Sýnodi Chalcedonénsis, ab hæréticis sunt occísi.
Ravénnæ tránsitus sancti Germáni, Antisiodorénsis Epíscopi, génere, fide, doctrína et miraculórum glória claríssimi; qui Británniam a Pelagianórum hærésibus pénitus liberávit.
Tagáste, in Africa, sancti Firmi Epíscopi, confessiónis glória conspícui.
Senis, in Túscia, natális beáti Ioánnis Columbíni, qui fuit Institútor Ordinis Iesuatórum, et sanctitáte ac miráculis cláruit.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
- V.
- Pretiósa in conspéctu Dómini.
- R.
- Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
R. Amen.
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in caritáte Dei et patiéntia Christi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
- V.
- Adiutórium nostrum ✠ in nómine Dómini.
- R.
- Qui fecit cælum et terram.
- V.
- Benedícite.
- R.
- Deus.
Benedictio.
Dóminus nos benedícat, ✠ et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.