Ss. Septem Fratrum Martyrum, ac Rufinæ et Secundæ Virginum et Martyrum
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 138(1-13) [1]
- 138:1 Dómine, probásti me, et cognovísti me: * ‡ tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
- 138:3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
- 138:4 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
- 138:5 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
- 138:6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
- 138:7 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
- 138:8 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
- 138:9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
- 138:10 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
- 138:11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
- 138:12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ eius, ita et lumen eius.
- 138:13 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
Psalmus 138(14-24) [2]
- 138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
- 138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
- 138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
- 138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
- 138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
- 138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
- 138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
- 138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
- 138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
- 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
- 138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
Psalmus 139 [3]
- 139:2 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
- 139:3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
- 139:4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
- 139:5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
- Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
- 139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * iuxta iter scándalum posuérunt mihi.
- 139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
- 139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
- 139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
- 139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
- 139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem deícies eos: * in misériis non subsístent.
- 139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum iniústum mala cápient in intéritu.
- 139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
- 139:14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Psalmus 140 [4]
- 140:1 Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * ‡ inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
- 140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
- 140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
- 140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
- Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
- 140:5 Corrípiet me iustus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
- 140:6 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt iuncti petræ iúdices eórum.
- 140:7 Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
- 140:8 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
- 140:9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
- 140:10 Cadent in retiáculo eius peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Psalmus 141 [5]
- 141:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
- 141:3 Effúndo in conspéctu eius oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
- 141:4 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
- In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
- 141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
- Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
- 141:6 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
- 141:7 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
- Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
- 141:8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant iusti, donec retríbuas mihi.
Sap 3:1-3
Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
R. Deo grátias.
Sanctórum méritis ínclita gáudia
Pangámus, sócii, géstaque fórtia:
Gliscens fert ánimus prómere cántibus
Victórum genus óptimum.
Hi sunt, quos fátue mundus abhórruit;
Hunc fructu vácuum, flóribus áridum
Contempsére tui nóminis ásseclæ
Iesu, Rex bone cǽlitum.
Hi pro te fúrias, atque minas truces
Calcárunt hóminum, sǽvaque vérbera:
His cessit lácerans fórtiter úngula,
Nec carpsit penetrália.
Cædúntur gládiis more bidéntium:
Non murmur résonat, non quærimónia;
Sed corde impávido mens bene cónscia
Consérvat patiéntiam.
Quæ vox, quæ póterit lingua retéxere,
Quæ tu Martýribus múnera prǽparas?
Rubri nam flúido sánguine fúlgidis
Cingunt témpora láureis.
Te, summa o Déitas, únaque póscimus;
Ut culpas ábigas, nóxia súbtrahas,
Des pacem fámulis; ut tibi glóriam,
Annórum in sériem, canant.
Amen.
- V.
- Exsultábunt Sancti in glória.
- R.
- Lætabúntur in cubílibus suis.
Canticum B. Mariæ Virginis
- 1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
- 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
- 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
- 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
- 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
- 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
- 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
- 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
- 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.