S. Margaritæ Reginæ Viduæ
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Margarítæ.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Margarítæ.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. In confessióne beátæ Margarítæ.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Margarítæ.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. In confessióne beátæ Margarítæ.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Margarítæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In confessióne beátæ Margarítæ.
Ant. Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Margarítæ.
Huius orátu, Deus alme, nobis
Débitas pœnas scélerum remítte;
Ut tibi puro resonémus almum
Péctore carmen.
Sit decus Patri, genitǽque Proli,
Et tibi, compar utriúsque virtus,
Spíritus semper, Deus unus, omni
Témporis ævo.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 44(2a-10b) [1]
- 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
- Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
- 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
- 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
- 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
- Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
- 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
- 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
- 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
- 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
- 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
Psalmus 44(11-18b) [2]
- 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
- 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
- 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
- 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
- 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
- 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
- 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
- 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
- Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Psalmus 45 [3]
- 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
- 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
- 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
- 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
- 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
- 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
- 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
- 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
- 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
- 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
- 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Psalmus 47 [4]
- 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, ‡ in monte sancto eius.
- 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
- 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
- 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
- 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
- 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
- 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
- 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
- 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
- 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
- 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
- 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
- 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Psalmus 48(2-13) [5]
- 48:2 Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
- 48:3 Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
- 48:4 Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
- 48:5 Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
- 48:6 Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
- 48:7 Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
- 48:8 Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
- 48:9 Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
- 48:11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
- Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
- 48:12 Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
- 48:13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Psalmus 48(14-21) [6]
- 48:14 Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
- 48:15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
- Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
- 48:16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
- 48:17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
- 48:18 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória eius.
- 48:19 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
- 48:20 Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
- 48:21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Psalmus 49(1-15) [7]
- 49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * ‡ et vocávit terram,
- A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris eius.
- 49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
- Ignis in conspéctu eius exardéscet: * et in circúitu eius tempéstas válida.
- 49:4 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
- 49:5 Congregáte illi sanctos eius: * qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia.
- 49:6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: * quóniam Deus iudex est.
- 49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
- 49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
- 49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
- 49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * iuménta in móntibus et boves.
- 49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
- 49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo eius.
- 49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
- 49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
- 49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
Psalmus 49(16-23) [8]
- 49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras iustítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
- 49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et proiecísti sermónes meos retrórsum:
- 49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
- 49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
- 49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
- 49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
- 49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
- 49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
Psalmus 50 [9]
- 50:3 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
- Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
- 50:4 Ámplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
- 50:5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
- 50:6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
- 50:7 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
- 50:8 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
- 50:9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
- 50:10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
- 50:11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
- 50:12 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
- 50:13 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
- 50:14 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
- 50:15 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
- 50:16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
- 50:17 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
- 50:18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
- 50:19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
- 50:20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
- 50:21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
- V.
- Audítui meo dabis gáudium et lætítiam.
- R.
- Et exsultábunt ossa humiliáta.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro primo Regum
Percússit autem de viris Bethsamítibus, eo quod vidíssent arcam Dómini; et percússit de pópulo septuagínta viros et quinquagínta míllia plebis. Luxítque pópulus, eo quod Dóminus percussísset plebem plaga magna.
Et dixérunt viri Bethsamítæ: Quis póterit stare in conspéctu Dómini Dei sancti huius? et ad quem ascéndet a nobis?
Miserúntque núntios ad habitatóres Cariathíarim, dicéntes: Reduxérunt Philísthiim arcam Dómini: descéndite, et redúcite eam ad vos.
Venérunt ergo viri Cariathíarim, et reduxérunt arcam Dómini, et intulérunt eam in domum Abínadab in Gábaa: Eleázarum autem fílium eius sanctificavérunt, ut custodíret arcam Dómini.
1 Reg 6:19-21; 7:1
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea: et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ: quóniam irritávi iram tuam,
* Et malum coram te feci.
V. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et delíctum meum contra me est semper, quia tibi soli peccávi.
R. Et malum coram te feci.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Et factum est, ex qua die mansit arca Dómini in Cariathíarim, multiplicáti sunt dies (erat quippe iam annus vigésimus), et requiévit omnis domus Israël post Dóminum.
Ait autem Sámuel ad univérsam domum Israël dicens: Si in toto corde vestro revertímini ad Dóminum, auférte deos aliénos de médio vestri Báalim et Astaroth et præparáte corda vestra Dómino et servíte ei soli, et éruet vos de manu Philísthiim.
Abstulérunt ergo fílii Israël Báalim et Astaroth, et serviérunt Dómino soli.
1 Reg 7:2-4
Dixit autem Sámuel: Congregáte univérsum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dóminum.
Et convenérunt in Masphath hauserúntque aquam et effudérunt in conspéctu Dómini et ieiunavérunt in die illa atque dixérunt ibi: Peccávimus Dómino. Iudicavítque Sámuel fílios Israël in Masphath.
Et audiérunt Philísthiim quod congregáti essent fílii Israël in Masphath, et ascendérunt sátrapæ Philisthinórum ad Israël. Quod cum audíssent fílii Israël, timuérunt a fácie Philisthinórum.
Dixerúntque ad Samuélem: Ne cesses pro nobis clamáre ad Dóminum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinórum.
1 Reg 7:5-8
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Audi, Dómine, hymnum et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti, et aures tuæ inténtæ,
* Super domum istam die ac nocte.
V. Réspice, Dómine, de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Super domum istam die ac nocte.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Margaríta, ex régia Anglórum stirpe in Hungária nata, post exáctam summa cum pietáte puerítiam, una cum genitóre, qui a sancto Eduárdo pátruo, Anglórum rege, ad patérni regni fastígium vocabátur, in Angliam, dein in Scótiam venit. Ibi, cum ex matris império Scotórum regi Malchólmo tértio nupsísset, sanctimóniæ et pietátis opéribus annis trigínta toti regno prófuit. Máxima erat in ea vitæ austéritas et flagrantíssimum erga próximos caritátis stúdium, præsértim in egénos; pro quibus aléndis non semel exháusit ærárium. Demum acerbis dolóribus et diutúrno morbo patientíssime tolerátis, ánimam Deo réddidit sextodécimo caléndas decémbris. Quo témporis moménto fácies eius, mácie ac pallóre fœdáta, insólita quadam venustáte reflóruit. Cleméntis décimi auctoritáte in Scótiæ patrónam accépta, ubíque terrárum religiosíssime cólitur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beátam Margarítam regínam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti: da; ut, eius intercessióne et exémplo, tua in córdibus nostris cáritas iúgiter augeátur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.