Dominica II Post Pentecosten
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.
Nocte surgéntes vigilémus omnes,
Semper in psalmis meditémur, atque
Voce concórdi Dómino canámus
Dúlciter hymnos.
Ut pio Regi páriter canéntes,
Cum suis Sanctis mereámur aulam
Íngredi cæli, simul et perénnem
Dúcere vitam.
Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris, ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
Glória mundum.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 1 [1]
- 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
- 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
- 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
- Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
- 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
- 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
- 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Psalmus 2 [2]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 3 [3]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Psalmus 8 [4]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 9(2-11) [5]
- 9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
- 9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
- 9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
- 9:5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
- 9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
- 9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
- Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
- 9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
- 9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
- 9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
- 9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia eius:
- 9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
- 9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
- 9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
- 9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
- In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
- 9:17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
- 9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
- 9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
- 9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
- 9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
Psalmus 9(22-32) [7]
- 9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * ‡ déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
- 9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
- 9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
- 9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
- 9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
- Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
- 9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
- 9:28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
- 9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
- 9:30 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
- Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
- 9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
- 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
Psalmus 9(33-39) [8]
- 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ‡ ne obliviscáris páuperum.
- 9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
- 9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
- Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
- 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
- 9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
- 9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
- 9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
Psalmus 10 [9]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
- V.
- Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
- R.
- Ut meditárer elóquia tua, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro primo Regum
Et factum est in diébus illis, convenérunt Philísthiim in pugnam: et egréssus est Israël óbviam Philísthiim in prǽlium, et castrametátus est iuxta lápidem Adiutórii. Porro Philísthiim venérunt in Aphec,
Et instruxérunt áciem contra Israël. Inito autem certámine, terga vertit Israël Philisthǽis: et cæsa sunt in illo certámine passim per agros, quasi quátuor míllia virórum.
Et revérsus est pópulus ad castra: dixerúntque maióres natu de Israël: Quare percússit nos Dóminus hódie coram Philísthiim? afferámus ad nos de Silo arcam fœ́deris Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum.
1 Reg 4:1-3
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Præparáte corda vestra Dómino, et servíte illi soli:
* Et liberábit vos de mánibus inimicórum vestrórum.
V. Convertímini ad eum in toto corde vestro, et auférte deos aliénos de médio vestri.
R. Et liberábit vos de mánibus inimicórum vestrórum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam fœ́deris Dómini exercítuum sedéntis super chérubim: erántque duo fílii Heli cum arca fœ́deris Dei, Ophni et Phínees.
Cumque venísset arca fœ́deris Dómini in castra, vociferátus est omnis Israël clamóre grandi, et persónuit terra.
Et audiérunt Philísthiim vocem clamóris, dixerúntque: Quænam est hæc vox clamóris magni in castris Hebræórum? Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra.
1 Reg 4:4-6
Timuerúntque Philísthiim, dicéntes: Venit Deus in castra. Et ingemuérunt, dicéntes:
Væ nobis: non enim fuit tanta exultátio heri et nudiustértius: væ nobis. Quis nos salvábit de manu deórum sublímium istórum? hi sunt dii, qui percussérunt Ægýptum omni plaga in desérto.
Confortámini, et estóte viri, Philísthiim, ne serviátis Hebrǽis, sicut et illi serviérunt vobis: confortámini, et belláte.
Pugnavérunt ergo Philísthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquísque in tabernáculum suum: et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Israël trigínta míllia péditum.
Et arca Dei capta est: duo quoque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees.
1 Reg 4:7-11
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me,
* Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
V. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum.
R. Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Homilia 36 in Evangelia
In illo témpore: Dixit Iesus pharisǽis parábolam hanc: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocávit multos. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii Papæ
Hoc distáre, fratres caríssimi, inter delícias córporis et cordis solet: quod corporáles delíciæ, cum non habéntur, grave in se desidérium accéndunt; cum vero ávide edúntur, comedéntem prótinus in fastídium per satietátem vertunt. At contra, spiritáles delíciæ, cum non habéntur, in fastídio sunt; cum vero habéntur, in desidério: tantóque a comedénte ámplius esuriúntur, quanto et ab esuriénte ámplius comedúntur. In illis appetítus placet, experiéntia dísplicet; in istis appetítus saturitátem, satúritas fastídium génerat: in istis autem appetítus saturitátem, satúritas appetítum parit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia nunquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.