S. Norberti Episcopi et Confessoris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Iste Conféssor Dómini, coléntes
Quem pie laudant pópuli per orbem,
Hac die lætus méruit suprémos
Laudis honóres.
Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
Sóbriam duxit sine labe vitam,
Donec humános animávit auræ
Spíritus artus.
Cuius ob præstans méritum, frequénter,
Ægra quæ passim iacuére membra,
Víribus morbi dómitis, salúti
Restituúntur.
Noster hinc illi chorus obsequéntem
Cóncinit laudem celebrésque palmas,
Ut piis eius précibus iuvémur
Omne per ævum.
Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui, super cæli sólio corúscans,
Tótius mundi sériem gubérnat,
Trinus et unus.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 104(1-15) [1]
- 104:1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen eius: * annuntiáte inter gentes ópera eius.
- 104:2 Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília eius.
- 104:3 Laudámini in nómine sancto eius: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
- 104:4 Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem eius semper.
- 104:5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit: * prodígia eius, et iudícia oris eius.
- 104:6 Semen Ábraham, servi eius: * fílii Iacob, elécti eius.
- 104:7 Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra iudícia eius.
- 104:8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
- 104:9 Quod dispósuit ad Ábraham: * et iuraménti sui ad Isaac:
- 104:10 Et státuit illud Iacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
- 104:11 Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
- 104:12 Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ eius:
- 104:13 Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
- 104:14 Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
- 104:15 Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
Psalmus 104(16-27) [2]
- 104:16 Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
- 104:17 Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Ioseph.
- 104:18 Humiliavérunt in compédibus pedes eius, ferrum pertránsiit ánimam eius * donec veníret verbum eius.
- 104:19 Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
- 104:21 Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
- 104:22 Ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum: * et senes eius prudéntiam docéret.
- 104:23 Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Iacob áccola fuit in terra Cham.
- 104:24 Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos eius.
- 104:25 Convértit cor eórum ut odírent pópulum eius: * et dolum fácerent in servos eius.
- 104:26 Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
- 104:27 Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
Psalmus 104(28-45) [3]
- 104:28 Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
- 104:29 Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
- 104:30 Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
- 104:31 Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
- 104:32 Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
- 104:33 Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
- 104:34 Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cuius non erat númerus:
- 104:35 Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
- 104:36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
- 104:37 Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
- 104:38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
- 104:39 Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
- 104:40 Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
- 104:41 Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
- 104:42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
- 104:43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
- 104:44 Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
- 104:45 Ut custódiant iustificatiónes eius, * et legem eius requírant.
Psalmus 105(1-15) [4]
- 105:1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
- 105:2 Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes eius?
- 105:3 Beáti, qui custódiunt iudícium, * et fáciunt iustítiam in omni témpore.
- 105:4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
- 105:5 Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
- 105:6 Peccávimus cum pátribus nostris: * iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
- 105:7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
- Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
- 105:8 Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
- 105:9 Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
- 105:10 Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
- 105:11 Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
- 105:12 Et credidérunt verbis eius: * et laudavérunt laudem eius.
- 105:13 Cito fecérunt, oblíti sunt óperum eius: * et non sustinuérunt consílium eius.
- 105:14 Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
- 105:15 Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
Psalmus 105(16-31) [5]
- 105:16 Et irritavérunt Móysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
- 105:17 Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
- 105:18 Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
- 105:19 Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
- 105:20 Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
- 105:21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
- 105:23 Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus eius, stetísset in confractióne in conspéctu eius:
- 105:24 Ut avérteret iram eius ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
- 105:25 Non credidérunt verbo eius, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
- 105:26 Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
- 105:27 Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
- 105:28 Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
- 105:29 Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
- 105:30 Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
- 105:31 Et reputátum est ei in iustítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
Psalmus 105(32-48) [6]
- 105:32 Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum eius.
- 105:33 Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
- 105:35 Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
- 105:37 Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
- 105:38 Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
- 105:39 Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
- 105:40 Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
- 105:41 Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
- 105:42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
- 105:43 Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
- 105:44 Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
- 105:45 Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
- 105:46 Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
- 105:47 Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
- Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
- 105:48 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
Psalmus 106(1-14) [7]
- 106:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia eius.
- 106:2 Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
- 106:3 A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
- 106:4 Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
- 106:5 Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
- 106:6 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
- 106:7 Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
- 106:8 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:9 Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
- 106:10 Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
- 106:11 Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
- 106:12 Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
- 106:13 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
- 106:14 Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
Psalmus 106(15-30) [8]
- 106:15 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:16 Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
- 106:17 Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter iniustítias enim suas humiliáti sunt.
- 106:18 Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
- 106:19 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
- 106:20 Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
- 106:21 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:22 Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera eius in exsultatióne.
- 106:23 Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
- 106:24 Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília eius in profúndo.
- 106:25 Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus eius.
- 106:26 Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
- 106:27 Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
- 106:28 Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
- 106:29 Et státuit procéllam eius in auram: * et siluérunt fluctus eius.
- 106:30 Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Psalmus 106(31-43) [9]
- 106:31 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: * et mirabília eius fíliis hóminum.
- 106:32 Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
- 106:33 Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
- 106:34 Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
- 106:35 Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
- 106:36 Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
- 106:37 Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
- 106:38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et iuménta eórum non minorávit.
- 106:39 Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
- 106:40 Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
- 106:41 Et adiúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
- 106:42 Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
- 106:43 Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
- V.
- Exáltent Dóminum in ecclésia plebis.
- R.
- Et in cáthedra seniórum laudent eum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro primo Regum
Puer autem Sámuel ministrábat Dómino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat vísio manifésta.
Factus est ergo in quadam, Heli iacébat in loco suo, et óculi eius caligáverant, nec póterant vidére.
Lucérna Dei ántequam exstinguerétur, Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei.
Et vocávit Dóminus Sámuel, qui respóndens ait: Ecce ego.
Et cucúrrit ad Heli et dixit: Non vocávi: revértere et dormi. Et ábiit et dormívit.
Et adiécit Dóminus rursum vocáre Samuélem. Consurgénsque Sámuel ábiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocásti me. Qui respóndit: Non vocávi te, fili mi: revértere et dormi.
Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini.
1 Reg 3:1-7
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea: et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ: quóniam irritávi iram tuam,
* Et malum coram te feci.
V. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et delíctum meum contra me est semper, quia tibi soli peccávi.
R. Et malum coram te feci.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Et adiécit Dóminus, et vocávit adhuc Samuélem tértio. Qui consúrgens ábiit ad Heli,
Et ait: Ecce ego, quia vocásti me. Intelléxit ergo Heli quia Dóminus vocáret púerum: et ait ad Samuélem: Vade, et dormi: et si deínceps vocáverit te, dices: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Sámuel, et dormívit in loco suo.
Et venit Dóminus, et stetit: et vocávit, sicut vocáverat secúndo: Sámuel, Sámuel. Et ait Sámuel: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus.
Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ecce ego fácio verbum in Israël, quod quicúmque audíerit, tínnient ambæ aures eius.
In die illa suscitábo advérsum Heli ómnia quæ locútus sum super domum eius: incípiam, et complébo.
1 Reg 3:8-12
Dormívit autem Sámuel usque mane, aperuítque óstia domus Dómini. Et Sámuel timébat indicáre visiónem Heli.
Vocávit ergo Heli Samuélem, et dixit: Sámuel fili mi? Qui respóndens ait: Præsto sum.
Et interrogávit eum: Quis est sermo, quem locútus est Dóminus ad te? oro te ne celáveris me: hæc fáciat tibi Deus, et hæc addat, si abscónderis a me sermónem ex ómnibus verbis quæ dicta sunt tibi.
Indicávit ítaque ei Sámuel univérsos sermónes, et non abscóndit ab eo. Et ille respóndit: Dóminus est: quod bonum est in óculis suis fáciat.
Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis eius in terram.
Et cognóvit univérsus Israël, a Dan usque Bersabée, quod fidélis Sámuel prophéta esset Dómini.
1 Reg 3:15-20
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Audi, Dómine, hymnum et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti, et aures tuæ inténtæ,
* Super domum istam die ac nocte.
V. Réspice, Dómine, de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Super domum istam die ac nocte.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Norbértus, nobilíssimis paréntibus natus, adoléscens liberálibus disciplínis erudítus, in ipsa póstea imperatóris aula, spretis mundi illécebris, ecclesiásticæ milítiæ adscríbi vóluit. Sacris initiátus, prædicatióni verbi Dei se totum dedit. Innúmeros hæréticos ad fidem, peccatóres ad pœniténtiam, dissidéntes ad pacem et concórdiam revocávit. Desértum locum, qui Præmonstrátus dicebátur, in Laudunénsi diœcési sibi delégit; ibíque, trédecim sóciis aggregátis, Præmonstraténsem órdinem instítuit, qui mirífice propagátus est. Archiepíscopus Magdeburgénsis, licet relúctans, creátus, ecclesiásticam disciplínam, cælibátum præsértim, constánter propugnávit. Rhemis in concílio Innocéntium secúndum egrégie adiúvit, et Romam cum áliis epíscopis proféctus, schisma Petri Leónis compréssit. Magdebúrgi obdormívit in Dómino, anno salútis millésimo centésimo trigésimo quarto, die sexta iúnii.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beátum Norbértum Confessórem tuum atque Pontíficem verbi tui præcónem exímium effecísti, et per eum Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: præsta, quǽsumus; ut, eiúsdem suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adiuvánte, exercére valeámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.