Festum Sanctissimi Corporis Christi
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Christum Regem adorémus dominántem géntibus: * Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Christum Regem adorémus dominántem géntibus: * Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Christum Regem adorémus dominántem géntibus: * Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christum Regem adorémus dominántem géntibus: * Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Ant. Christum Regem adorémus dominántem géntibus: * Qui se manducántibus dat spíritus pinguédinem.
Sacris solémniis iuncta sint gáudia,
Et ex præcórdiis sonent præcónia;
Recédant vétera, nova sint ómnia,
Corda, voces, et ópera.
Noctis recólitur cœna novíssima,
Qua Christus créditur agnum et ázyma
Dedísse frátribus, iuxta legítima
Priscis indúlta pátribus.
Post agnum týpicum, explétis épulis,
Corpus Domínicum datum discípulis,
Sic totum ómnibus, quod totum síngulis,
Eius fatémur mánibus.
Dedit fragílibus córporis férculum,
Dedit et trístibus sánguinis póculum,
Dicens: Accípite quod trado vásculum;
Omnes ex eo bíbite.
Sic sacrifícium istud instítuit,
Cuius offícium commítti vóluit
Solis presbýteris, quibus sic cóngruit,
Ut sumant, et dent céteris.
Panis angélicus fit panis hóminum;
Dat panis cǽlicus figúris términum;
O res mirábilis: mandúcat Dóminum
Pauper, servus et húmilis.
Te, trina Déitas únaque, póscimus;
Sic nos tu vísita, sicut te cólimus:
Per tuas sémitas duc nos quo téndimus,
Ad lucem quam inhábitas.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 1 [1]
- 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
- 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
- 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
- Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
- 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
- 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
- 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Psalmus 4 [2]
- 4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
- Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
- 4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
- 4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
- 4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
- 4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
- 4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
- 4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
- 4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
- 4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
Psalmus 15 [3]
- 15:1 Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
- 15:3 Sanctis, qui sunt in terra eius, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
- 15:4 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
- Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
- 15:5 Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
- 15:6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
- 15:7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
- 15:8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
- 15:9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
- 15:10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
- 15:11 Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
- V.
- Panem cæli dedit eis, allelúia.
- R.
- Panem Angelórum manducávit homo, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Conveniéntibus ergo vobis in unum, iam non est Domínicam cenam manducáre.
Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est.
Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut Ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo.
1 Cor 11:20-22
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Immolábit hædum multitúdo filiórum Israël ad vésperam Paschæ:
* Et edent carnes et ázymos panes.
V. Pascha nostrum immolátus est Christus: ítaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis.
R. Et edent carnes et ázymos panes.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem,
Et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem.
Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.
Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.
1 Cor 11:23-26
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Comedétis carnes, et saturabímini pánibus:
* Iste est panis, quem dedit vobis Dóminus ad vescéndum.
V. Non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
R. Iste est panis, quem dedit vobis Dóminus ad vescéndum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Itaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.
Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat.
Qui enim mandúcat et bibit indígne, iudícium sibi mandúcat et bibit, non diiúdicans corpus Dómini.
Ideo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi.
Quod, si nosmetípsos diiudicarémus, non útique iudicarémur.
Dum iudicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
1 Cor 11:27-32
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Respéxit Elías ad caput suum subcinerícium panem: qui surgens comédit et bibit:
* Et ambulávit in fortitúdine cibi illíus usque ad montem Dei.
V. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
R. Et ambulávit in fortitúdine cibi illíus usque ad montem Dei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et ambulávit in fortitúdine cibi illíus usque ad montem Dei.
Nocturnus II
Psalmus 19 [4]
- 19:2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * prótegat te nomen Dei Iacob.
- 19:3 Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.
- 19:4 Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.
- 19:5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.
- 19:6 Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.
- 19:7 Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
- Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ eius.
- 19:8 Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.
- 19:9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.
- 19:10 Dómine, salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
Psalmus 22 [5]
- 22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
- 22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
- 22:3 Dedúxit me super sémitas iustítiæ, * propter nomen suum.
- 22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
- Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
- 22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
- Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
- 22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
- Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
Psalmus 41 [6]
- 41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
- 41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
- 41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi cotídie: Ubi est Deus tuus?
- 41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
- In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
- 41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
- Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
- 41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Iordánis, et Hermóniim a monte módico.
- 41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
- Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
- 41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum eius.
- Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
- 41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
- 41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
- Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
- 41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
- V.
- Cibávit illos ex ádipe fruménti, allelúia.
- R.
- Et de petra, melle saturávit eos, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Sermo sancti Thomæ Aquinátis
Lectio iv in opusculo 57
Imménsa divínæ largitátis benefícia, exhíbita pópulo christiáno, inæstimábilem ei cónferunt dignitátem. Neque enim est, aut fuit aliquándo tam grandis nátio, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut adest nobis Deus noster. Unigénitus síquidem Dei Fílius, suæ divinitátis volens nos esse partícipes, natúram nostram assúmpsit, ut hómines deos fáceret factus homo. Et hoc ínsuper, quod de nostro assúmpsit, totum nobis cóntulit ad salútem. Corpus namque suum pro nostra reconcilatióne in ara crucis hóstiam óbtulit Deo Patri, sánguinem suum fudit in prétium simul et lavácrum; ut redémpti a miserábili servitúte, a peccátis ómnibus mundarémur. Ut autem tanti benefícii iugis in nobis manéret memória, corpus suum in cibum, et sánguinem suum in potum, sub spécie panis et vini suméndum fidélibus derelíquit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Cenántibus illis, accépit Iesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait:
* Accípite et comédite: hoc est corpus meum.
V. Dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus eius, ut saturémur?
R. Accípite et comédite: hoc est corpus meum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Opretiósum et admirándum convívium, salutíferum et omni suavitáte replétum! Quid enim hoc convívio pretiósius esse potest? in quo non carnes vitulórum et hircórum, ut olim in lege, sed nobis Christus suméndus propónitur verus Deus. Quid hoc Sacraménto mirabílius? In ipso namque panis et vinum in Christi corpus et sánguinem substantiáliter convertúntur; ideóque Christus, Deus et homo perféctus, sub módici panis et vini spécie continétur. Manducátur ítaque a fidélibus, sed mínime lacerátur; quinímmo, divíso Sacraménto, sub quálibet divisiónis partícula ínteger persevérat. Accidéntia autem sine subiécto in eódem subsístunt, ut fides locum hábeat, dum visíbile invisibíliter súmitur aliéna spécie occultátum; et sensus a deceptióne reddántur immúnes, qui de accidéntibus iúdicant sibi notis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Accépit Iesus cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine:
* Hoc fácite in meam commemoratiónem.
V. Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea.
R. Hoc fácite in meam commemoratiónem.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Nullum étiam sacraméntum est isto salúbrius, quo purgántur peccáta, virtútes augéntur, et mens ómnium spirituálium charísmatum abundántia impinguátur. Offértur in Ecclésia pro vivis et mórtuis, ut ómnibus prosit, quod est pro salúte ómnium institútum. Suavitátem dénique huius Sacraménti nullus exprímere súfficit, per quod spirituális dulcédo in suo fonte gustátur; et recólitur memória illíus, quam in sua passióne Christus monstrávit, excellentíssimæ caritátis. Unde, ut árctius huius caritátis imménsitas fidélium córdibus infigerétur, in última cena, quando Pascha cum discípulis celebráto, transitúrus erat de hoc mundo ad Patrem, hoc Sacraméntum instítuit, tamquam passiónis suæ memoriále perénne, figurárum véterum impletívum, miraculórum ab ipso factórum máximum; et de sua contristátis abséntia solátium singuláre relíquit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego sum panis vitæ; patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt:
* Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi: si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
Nocturnus III
Psalmus 42 [7]
- 42:1 Iúdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta, * ab hómine iníquo, et dolóso érue me.
- 42:2 Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: * quare me repulísti? et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
- 42:3 Emítte lucem tuam et veritátem tuam: * ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
- 42:4 Et introíbo ad altáre Dei: * ad Deum, qui lætíficat iuventútem meam.
- 42:5 Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
- 42:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
Psalmus 80 [8]
- 80:2 Exsultáte Deo, adiutóri nostro: * iubiláte Deo Iacob.
- 80:3 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium iucúndum cum cíthara.
- 80:4 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
- 80:5 Quia præcéptum in Israël est: * et iudícium Deo Iacob.
- 80:6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
- 80:7 Divértit ab onéribus dorsum eius: * manus eius in cóphino serviérunt.
- 80:8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
- 80:9 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
- 80:11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
- 80:12 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
- 80:13 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
- 80:14 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
- 80:15 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
- 80:16 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sǽcula.
- 80:17 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
Psalmus 83 [9]
- 83:2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
- 83:3 Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
- 83:4 Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
- Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
- 83:5 Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
- 83:6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
- 83:8 Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
- 83:9 Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Iacob.
- 83:10 Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
- 83:11 Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
- Elégi abiéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
- 83:12 Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
- 83:13 Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
- V.
- Edúcas panem de terra, allelúia.
- R.
- Et vinum lætíficet cor hóminis, allelúia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Tractatus 26 in Ioannem, sub finem
In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Cum cibo et potu id áppetant hómines, ut neque esúriant, neque sítiant: hoc veráciter non præstat, nisi iste cibus et potus, qui eos, a quibus súmitur, immortáles et incorruptíbiles facit; id est, socíetas ipsa Sanctórum, ubi pax erit et únitas plena atque perfécta. Proptérea quippe, sicut étiam ante nos hoc intellexérunt hómines Dei, Dóminus noster Iesus Christus corpus et sánguinem suum in eis rebus commendávit, quæ ad unum áliquid redigúntur ex multis. Namque áliud in unum ex multis granis confícitur: áliud in unum ex multis ácinis cónfluit. Dénique iam expónit, quómodo id fiat, quod lóquitur; et quid sit manducáre corpus eius, et sánguinem bíbere.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,
* In me manet, et ego in eo.
V. Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis.
R. In me manet, et ego in eo.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Qui mandúcat carnem meam et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducáre illam escam, et illum bíbere potum, in Christo manére, et illum manéntem in se habére. Ac per hoc, qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, proculdúbio nec mandúcat spiritáliter carnem eius, nec bibit eius sánguinem, licet carnáliter et visibíliter premat déntibus Sacraméntum córporis et sánguinis Christi: sed magis tantæ rei sacraméntum ad iudícium sibi mandúcat et bibit, quia immúndus præsúmpsit ad Christi accédere Sacraménta, quæ áliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dícitur: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem:
* Et qui mandúcat me, vivet propter me.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus.
R. Et qui mandúcat me, vivet propter me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et qui mandúcat me, vivet propter me.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Ac si díceret: Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tamquam ad maiórem réferam vitam meam, exinanítio mea fecit, in qua me misit: ut autem quisquam vivat propter me, participátio facit, qua mandúcat me. Ego ítaque humiliátus vivo propter Patrem: ille eréctus vivit propter me. Si autem ita dictus est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detriménto æqualitátis dictum est. Nec tamen dicéndo, Et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me; eándem suam et nostram æqualitátem significávit, sed grátiam mediatóris osténdit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis, et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.