Feria Quarta infra Hebdomadam I post Octavam Pentecostes
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Rerum Creátor óptime,
Rectórque noster, áspice:
Nos a quiéte nóxia
Mersos sopóre líbera.
Te, sancte Christe, póscimus,
Ignósce culpis ómnibus:
Ad confiténdum súrgimus,
Morásque noctis rúmpimus.
Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
Nobis geréndum prǽcipit,
Paulúsque gestis cénsuit.
Vides malum, quod fécimus:
Occúlta nostra pándimus:
Preces geméntes fúndimus,
Dimítte quod peccávimus.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 44(2a-10b) [1]
- 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
- Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
- 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
- 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
- 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
- Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
- 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
- 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
- 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
- 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
- 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
Psalmus 44(11-18b) [2]
- 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
- 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
- 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
- 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
- 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
- 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
- 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
- 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
- Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Psalmus 45 [3]
- 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
- 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
- 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
- 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
- 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
- 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
- 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
- 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
- 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
- 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
- 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Psalmus 47 [4]
- 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, ‡ in monte sancto eius.
- 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
- 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
- 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
- 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
- 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
- 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
- 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
- 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
- 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
- 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
- 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
- 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Psalmus 48(2-13) [5]
- 48:2 Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
- 48:3 Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
- 48:4 Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
- 48:5 Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
- 48:6 Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
- 48:7 Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
- 48:8 Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
- 48:9 Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
- 48:11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
- Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
- 48:12 Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
- 48:13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Psalmus 48(14-21) [6]
- 48:14 Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
- 48:15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
- Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
- 48:16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
- 48:17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
- 48:18 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória eius.
- 48:19 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
- 48:20 Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
- 48:21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Psalmus 49(1-15) [7]
- 49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * ‡ et vocávit terram,
- A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris eius.
- 49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
- Ignis in conspéctu eius exardéscet: * et in circúitu eius tempéstas válida.
- 49:4 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
- 49:5 Congregáte illi sanctos eius: * qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia.
- 49:6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: * quóniam Deus iudex est.
- 49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
- 49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
- 49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
- 49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * iuménta in móntibus et boves.
- 49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
- 49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo eius.
- 49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
- 49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
- 49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
Psalmus 49(16-23) [8]
- 49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras iustítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
- 49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et proiecísti sermónes meos retrórsum:
- 49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
- 49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
- 49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
- 49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
- 49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
- 49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
Psalmus 50 [9]
- 50:3 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
- Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
- 50:4 Ámplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
- 50:5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
- 50:6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
- 50:7 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
- 50:8 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
- 50:9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
- 50:10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
- 50:11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
- 50:12 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
- 50:13 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
- 50:14 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
- 50:15 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
- 50:16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
- 50:17 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
- 50:18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
- 50:19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
- 50:20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
- 50:21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
- V.
- Audítui meo dabis gáudium et lætítiam.
- R.
- Et exsultábunt ossa humiliáta.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De libro primo Regum
Porro fílii Heli, fílii Bélial, nesciéntes Dóminum,
Neque offícium sacerdótum ad pópulum: sed quicúmque immolásset víctimam, veniébat puer sacerdótis, dum coqueréntur carnes, et habébat fuscínulam tridéntem in manu sua,
Et mittébat eam in lebétem, vel in caldáriam, aut in ollam, sive in cácabum: et omne quod levábat fuscínula, tollébat sacérdos sibi: sic faciébant univérso Israéli veniéntium in Silo.
1 Reg 2:12-14
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea: et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ: quóniam irritávi iram tuam,
* Et malum coram te feci.
V. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et delíctum meum contra me est semper, quia tibi soli peccávi.
R. Et malum coram te feci.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Etiam ántequam adolérent ádipem, veniébat puer sacerdótis, et dicébat immolánti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdóti: non enim accípiam a te carnem coctam, sed crudam.
Dicebátque illi ímmolans: Incendátur primum iuxta morem hódie adeps, et tolle tibi quantumcúmque desíderat ánima tua. Qui respóndens aiébat ei: Nequáquam: nunc enim dabis, alióquin tollam vi.
Erat ergo peccátum puerórum grande nimis coram Dómino: quia retrahébant hómines a sacrifício Dómini.
1 Reg 2:15-17
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Exaudísti, Dómine, oratiónem servi tui, ut ædificárem templum nómini tuo:
* Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.
V. Dómine, qui custódis pactum cum servis tuis, qui ámbulant coram te in toto corde suo.
R. Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Sámuel autem ministrábat ante fáciem Dómini, puer accínctus ephod líneo.
Et túnicam parvam faciébat ei mater sua, quam afferébat statútis diébus, ascéndens cum viro suo, ut immoláret hóstiam solémnem.
Et benedíxit Heli Elcanæ et uxóri eius: dixítque ei: Reddat tibi Dóminus semen de mulíere hac, pro fœ́nore quod commodásti Dómino. Et abiérunt in locum suum.
Visitávit ergo Dóminus Annam, et concépit, et péperit tres fílios, et duas fílias: et magnificátus est puer Sámuel apud Dóminum.
1 Reg 2:18-21
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Audi, Dómine, hymnum et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti, et aures tuæ inténtæ,
* Super domum istam die ac nocte.
V. Réspice, Dómine, de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Super domum istam die ac nocte.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.