B
Die Quinta infra octavam Pentecostes Dies Octavæ I. classis
1962 Pre-1955

Die Quinta infra octavam Pentecostes

Dies Octavæ I. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Veníte, adorémus, allelúia.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Veníte, adorémus, allelúia.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus, allelúia.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Veníte, adorémus, allelúia.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus, allelúia.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Veníte, adorémus, allelúia.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus, allelúia.

Ant. Allelúia, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Veníte, adorémus, allelúia.

Hymnus

Iam Christus astra ascénderat,

Revérsus unde vénerat,

Patris fruéndum múnere,

Sanctum datúrus Spíritum.

Solémnis urgébat dies,

Quo mýstico septémplici

Orbis volútus sépties,

Signat beáta témpora.

Cum lucis hora tértia

Repénte mundus íntonat,

Apóstolis orántibus

Deum veníre núntiat.

De Patris ergo lúmine

Decórus ignis almus est,

Qui fida Christi péctora

Calóre Verbi cómpleat.

Impléta gaudent víscera,

Affláta Sancto Spíritu,

Vocésque divérsas sonant,

Fantur Dei magnália.

Notíque cunctis Géntibus,

Græcis, Latínis, Bárbaris,

Simúlque demirántibus,

Linguis loquúntur ómnium.

Iudǽa tunc incrédula,

Vesána torvo spíritu,

Madére musto sóbrios

Christi fidéles íncrepat.

Sed éditis miráculis

Occúrrit, et docet Petrus,

Falsum profári pérfidos,

Ioéle teste cómprobans.

Deo Patri sit glória,

Et Fílio, qui a mórtuis

Surréxit, ac Paráclito,

In sæculórum sǽcula.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Factus est * repénte de cælo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, allelúia, allelúia.

Psalmus 47 [1]

  1. 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
  2. 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
  3. 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
  4. 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
  5. 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
  6. 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  7. 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
  8. 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
  9. 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
  10. 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
  11. 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
  12. 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
  13. 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Ant. Confírma hoc, Deus, * quod operátus es in nobis: a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia, allelúia.

Psalmus 67 [2]

  1. 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
  2. 67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
  3. 67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
  4. 67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
  5. Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
  6. 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
  7. 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
  8. 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
  9. 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
  10. 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
  11. 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
  12. 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
  13. 67:13 Rex virtútum dilécti, dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
  14. 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
  15. 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
  16. 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
  17. 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
  18. 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
  19. 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
  20. Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
  21. 67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
  22. 67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
  23. 67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
  24. 67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
  25. 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
  26. 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
  27. 67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
  28. 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
  29. 67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
  30. Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
  31. 67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
  32. 67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
  33. 67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
  34. Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
  35. 67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
  36. Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
  37. 67:34 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
  38. 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Ant. Emítte Spíritum tuum, * et creabúntur: et renovábis fáciem terræ, allelúia, allelúia.

Psalmus 103 [3]

  1. 103:1 Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
  2. Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
  3. 103:2 Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra eius.
  4. 103:3 Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
  5. 103:4 Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
  6. 103:5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
  7. 103:6 Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus eius: * super montes stabunt aquæ.
  8. 103:7 Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
  9. 103:8 Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
  10. 103:9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
  11. 103:10 Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
  12. 103:11 Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
  13. 103:12 Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
  14. 103:13 Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
  15. 103:14 Prodúcens fænum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum:
  16. Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
  17. 103:15 Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
  18. 103:16 Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
  19. 103:17 Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
  20. 103:19 Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
  21. 103:20 Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
  22. 103:21 Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quærant a Deo escam sibi.
  23. 103:22 Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
  24. 103:23 Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
  25. 103:24 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
  26. 103:25 Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
  27. 103:26 Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
  28. 103:27 Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
  29. 103:28 Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
  30. 103:29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
  31. 103:30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
  32. 103:31 Sit glória Dómini in sǽculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
  33. 103:32 Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
  34. 103:33 Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
  35. 103:34 Iucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
  36. 103:35 Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
V.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia.
R.
Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúia.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

Liber 6 in cap. 9 Lucæ

In illo témpore: Convocátis Iesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi

Qualis débeat esse, qui evangelízat regnum Dei, præcéptis evangélicis designátur: ut sine virga, sine pera, sine calceaménto, sine pane, sine pecúnia, hoc est, subsídii sæculáris adminícula non requírens, fidéque tutus, putet sibi quo minus ea requírat, magis posse suppétere. Quæ possunt, qui volunt, ad eum deriváre tractátum, ut spiritálem tantúmmodo locus iste formáre videátur afféctum: qui velut induméntum quoddam videátur córporis exuísse, non solum potestáte reiécta contemptísque divítiis, sed étiam carnis ipsíus illécebris abdicátis. Quibus primo ómnium datur pacis atque constántiæ generále mandátum, ut pacem ferant, constántiam servent, hospitális necessitúdinis iura custódiant: aliénum a prædicatóre regni cæléstis ástruens cursitáre per domos, et inviolábilis hospítii iura mutáre.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens: et invénit corda discipulórum receptácula munda:

* Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúia, allelúia.

V. Invénit eos concórdes caritáte, et collustrávit eos inúndans grátia Deitátis.

R. Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúia, allelúia.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Sed, ut hospítii grátia deferénda censétur: ita étiam, si non recipiántur, excutiéndum púlverem, et egrediéndum de civitáte mandátur. Quo non medíocris boni remunerátio docétur hospítii: ut non solum pacem tribuámus hospítibus, verum étiam, si qua eos terrénæ obúmbrant delícta levitátis, recéptis apostólicæ prædicatiónis vestígiis auferántur. Nec otióse secúndum Matthǽum, domus, quam ingrediántur Apóstoli, eligénda decérnitur: ut mutándi hospítii, necessitudinísque violándæ causa non súppetat. Non tamen éadem cáutio receptóri mandátur hospítii: ne, dum hospes elígitur, hospitálitas ipsa minuátur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Spíritus Sanctus replévit totam domum, ubi erant Apóstoli: et apparuérunt illis dispertítæ linguæ, tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum:

* Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia, allelúia, allelúia.

V. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Iudæórum, sonus repénte de cælo venit super eos.

R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia, allelúia, allelúia.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúia, allelúia, allelúia.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Sed hæc, ut secúndum lítteram de hospítii religióne venerábilis est forma præcépti: ita étiam de mystério senténtia cæléstis arrídet. Etenim cum domus elígitur, dignus hospes inquíritur. Videámus ígitur, ne forte Ecclésia præferénda designétur, et Christus. Quæ enim dígnior domus apostólicæ prædicatiónis ingréssu, quam sancta Ecclésia? Aut quis præferéndus magis ómnibus vidétur esse quam Christus, qui pedes suis laváre consuévit hospítibus: et quoscúmque sua recéperit domo, pollútis non patiátur habitáre vestígiis; sed maculósos licet vitæ prióris, in réliquum tamen dignétur mundáre procéssus? Hic est ígitur solus, quem nemo debet desérere, nemo mutáre. Cui bene dícitur: Dómine, ad quem íbimus? verba vitæ ætérnæ habes, et nos crédimus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudére.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.