B
S. Damasi Papæ et Confessoris Semiduplex
Pre-1955 1962

S. Damasi Papæ et Confessoris

Semiduplex
Ad Completorium

Ante Divinum officium

Extra Chorum, quando ab uno tantum recitatur Officium dicitur: Jube, Dómine, benedícere; et subjungitur congruens Benedictio.
V.
Jube, domne, benedícere.

Benedictio.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens.

R. Amen.

1 Pet 5:8-9

Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

V.
Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R.
Qui fecit cælum et terram.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ídeo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Misereátur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.

Indulgéntiam, absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Convérte nos ✙︎ Deus, salutáris noster.

R. Et avérte iram tuam a nobis.

V.
Deus in adjutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adjuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúja.

Ant. Adjútor meus.

Psalmus 69 [1]

  1. 69:2 Deus, in adjutórium meum inténde: * Dómine, ad adjuvándum me festína.
  2. 69:3 Confundántur et revereántur, * qui quærunt ánimam meam.
  3. 69:4 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
  4. Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
  5. 69:5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
  6. 69:6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádjuva me.
  7. Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.

Psalmus 70(1-12) [2]

  1. 70:1 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me, et éripe me.
  2. 70:2 Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.
  3. 70:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum: * ut salvum me fácias,
  4. Quóniam firmaméntum meum, * et refúgium meum es tu.
  5. 70:4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, * et de manu contra legem agéntis et iníqui:
  6. 70:5 Quóniam tu es patiéntia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a juventúte mea.
  7. 70:6 In te confirmátus sum ex útero: * de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
  8. 70:7 In te cantátio mea semper: * tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis.
  9. 70:8 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tota die magnitúdinem tuam.
  10. 70:9 Ne proícias me in témpore senectútis: * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
  11. 70:10 Quia dixérunt inimíci mei mihi: * et qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum.
  12. 70:11 Dicéntes: Deus derelíquit eum, persequímini, et comprehéndite eum: * quia non est qui erípiat.
  13. 70:12 Deus, ne elongéris a me: * Deus meus, in auxílium meum réspice.

Psalmus 70(13-24) [3]

  1. 70:13 Confundántur, et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: * operiántur confusióne, et pudóre qui quærunt mala mihi.
  2. 70:14 Ego autem semper sperábo: * et adíciam super omnem laudem tuam.
  3. 70:15 Os meum annuntiábit justítiam tuam: * tota die salutáre tuum.
  4. 70:16 Quóniam non cognóvi litteratúram, introíbo in poténtias Dómini: * Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus.
  5. 70:17 Deus, docuísti me a juventúte mea: * et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
  6. 70:18 Et usque in senéctam et sénium: * Deus, ne derelínquas me,
  7. Donec annúntiem brácchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est:
  8. 70:19 Poténtiam tuam, et justítiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
  9. 70:20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et convérsus vivificásti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:
  10. 70:21 Multiplicásti magnificéntiam tuam: * et convérsus consolátus es me.
  11. 70:22 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: * Deus, psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël.
  12. 70:23 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: * et ánima mea, quam redemísti.
  13. 70:24 Sed et lingua mea tota die meditábitur justítiam tuam: * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
Hymnus

Te lucis ante términum,

Rerum Creátor, póscimus,

Ut pro tua cleméntia

Sis præsul et custódia.

Procul recédant sómnia,

Et nóctium phantásmata;

Hostémque nostrum cómprime,

Ne polluántur córpora.

Jesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Jer 14:9

Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine, Deus noster.

R. Deo grátias.

R. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.

R. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.

V. Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.

R. Comméndo spíritum meum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.

V. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi.

R. Sub umbra alárum tuárum prótege nos.

Ant. Salva nos.

Canticum Simeonis

  1. 2:29 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
  2. 2:30 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
  3. 2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
  4. 2:32 Lumen ad revelatiónem géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
Preces Dominicales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Vísita, quǽsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.

Benedictio.

Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.

R. Amen.

Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia cæli porta manes,

et stella maris, succúrre cadénti,

Súrgere qui curat, pópulo: tu quæ genuísti,

Natúra miránte, tuum sanctum Genitórem,

Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore

Sumens illud Ave, peccatórum miserére.

V. Ángelus Dómini nuntiávit Maríæ.

R. Et concépit de Spíritu Sancto.

Orémus.

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Deinde dicitur secreto

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.

Si post Completorium immediate sequatur Matutinum, tunc bis dicitur Pater noster, Ave Maria et Credo, pro fine videlicet Officii diei præcedentis, et pro initio Officii diei sequentis.

Post Divinum officium